initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 17

Numérotation du verset 1Rg. 17,1 
Congregantes vero Philistiim agmina sua in prelium, convenerunt in Sochoth
interl.|  oppidum in tribu Iuda et interpretatur ramus vel humilitas sive temptatio
Iudae et castrametati sunt inter Sochoth et Azecha 
marg.|   AZECHA. Civitas est Chananeorum in tribu Iuda ad quam usque percutus est Iosue quinque reges. Et hodie villa vocatur Azecha inter Eleutheropolim et Eliam que interpretatur ‘fortitudo’ et Decipula.
in finibus Domin.
interl.| vel duina
marg.|   DUINA  VEL  DOMIN. Vicus est in tribu Iuda in finibus Eleutheropolis distans ab ea viginti et septem millibus. Duina interpretatur ‘silentium’ vel ‘gaudium’.

Domin ΨB ΩSM Rusch] Domim Cava Λ Π ΨDF ΩJ Ed1455 Ed1530, Dommim Edmaior. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,2 
Porro Saul et filii Israel congregati venerunt in valle Terebinthi 
interl.|  Terebinthus arbor est de qua lacrima resine prestantissima manat. Unde : Industria medicinalis dissoluta conglutinat.
marg.|   TEREBINTHI. Terebinthus est in Sichimis sub qua abscondit Iacob idola iuxta Neapolim.

[Ut ref. Rodericus Ximenius de Rada, Breviarium historie catholice [saec. 13], lib. 4, c. 80, CM72A, lin. 10 : « Porro Saul et uiri Israel congregati uenerunt in ualle therebinti (therebintus est in Sichimis, ubi Rachel abscondit idola iuxta Neapolim, et est arbor de qua lacrima resine prestantissima manat, unde industria medicinalis congregat dissoluta) »]. [MM2016]

filii Rusch Clementina] viri Weber
et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 17,3 
Et Philistiim stabant super montem ex parte hac et Israel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos.

ex parte - hac Λ Φ Rusch Clementina] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,4 
Et egressus est vir spurius
interl.|  quia de patre gigante et matre Gethea natus
marg.|   SPURIUS. Quia ignobili patre matre vero nobili natus erat.
de castris Philistinorum nomine Goliath, de Geth, altitudine sex cubitorum et palmo.

altitudine] altitudinis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,5 
Et cassis erea super caput eius et lorica hamata induebatur.
interl.|  conserta hamis et concatenata

hamata Rusch Weber (A Λ m)] amata R Σ D Φ, armata C, squamata Clementina
Porro pondus lorice eius quinque millia siclorum eris erat,

erat] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,6 
et ocreas ereas
interl.|  id est de ferro
habebat in cruribus, et clipeus ereus tegebat humeros eius.
Numérotation du verset 1Rg. 17,7 
Hastile autem haste eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum haste eius sexcentos siclos habebat ferri, et armiger eius antecedebat eum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,8 
Stansque clamabat adversus phalanges 
interl.|  agmina

phalanges] falangas Weber
Israel et dicebat eis : Quare venistis parati ad prelium ? Numquid ego non sum Philisteus et vos servi Saul ? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.

venistis Rusch] venitis Weber (R A)
Numérotation du verset 1Rg. 17,9 
Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me erimus vobis servi si autem {t. 2 : Erfurt, f. 14rb ; facsim., p. 27b} ego prevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis.
Numérotation du verset 1Rg. 17,10 
Et aiebat Philisteus : Ego exprobravi agminibus Israelis hodie, date mihi virum et ineat mecum singulare certamen.
Numérotation du verset 1Rg. 17,11 
Audiens autem Saul et omnes Israelite sermones Philistei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.

omnes] + viri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,12 
David autem erat filius viri Ephratei de quo supra dictum est, de Bethleem Iuda cui nomen erat10  Isai qui habebat octo filios, 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 14rb ; facsim., p. 27b} [Rusch, f.  14rb ] OCTO  FILIOS. In Paralipomenon tantum septem dicuntur sed Nathan prophetam filium Semmaa quasi filium educaverat et nutrierat. Coram Samuele quoque septem filii Isai dicuntur adducti et octavum esse in pascuis. Inter quos adductus est Nathan qui et Ionathan de quo in extrema patre Samuelis dicitur : « Percussit autem eum Ionathas filius Semmaa fratris David » . Et notandum quod ubicumque propheta vocatur Nathan scribitur non Ionathan.
marg.|  IONATHAN filium fratris David quidam suspicantur Nathan prophetam sed falsum est, quia hic Ionathan dedit consilium Amon, ut concumberet cum sorore sua quod prophetam non decuit. Nathan quoque prophetam dicit Isidorus Hispalensis ISIDORUS de Gabaonitis fuisse.

2Rg. (2Sm.) 21, 21.

10  nomen erat C Rusch Clementina] inv. Weber
et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros.
Numérotation du verset 1Rg. 17,13 
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in prelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerunt11  ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Aminadab12  tertius quoque13  Samma.

11  perrexerunt R Λ D Φ Rusch Clementina] perrexerant Weber | 12  Aminadab C Σ Rusch] Abinadab Weber | 13  tertius quoque] tertiusque Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 17,14 
David autem erat minimus. Tribus 
marg.|   DAVID  AUTEM  ERAT  MINIMUS et octavus qui in regno eligitur hic est Christus qui : « Semetipsum exinanivit formam servi accipiens » , quia et per gloriam resurrectionis regnum in gentibus adeptus est.

Phil. 2, 7.
igitur14  maioribus secutis Saulem

14  igitur] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,15 
Abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem.
Numérotation du verset 1Rg. 17,16 
Procedebat vero Philisteus 
interl.|  diabolus
interl.|  potione cadens
mane 
interl.|  prosperitate
et vespere 
interl.|  adversitate
et stabat quadraginta diebus.
interl.|  toto tempore presentis vite quo contra decalogum per quattuor elementa peccamus
Numérotation du verset 1Rg. 17,17 
Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polente
interl.|  mensura est trium modiorum15 
15  modiorum] coniec., modeorum Rusch
et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos
Numérotation du verset 1Rg. 17,18 
et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sunt16  disce.

16  sunt R Rusch Clementina] sint Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,19 
Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 17,20 
Surrexit itaque mane David17  et commendavit gregem custodi et onustus {t. 2 : Erfurt, f. 14va ; facsim., p. 28a} [Rusch, f.  14va ] abiit sicut perceperat18  ei Isai. Et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.

17  mane David] inv. Weber 18  perceperat] preceperat Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,21 
Direxerat enim aciem Israel sed et Philistiim ex adverso fuerant preparati.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 14va ; facsim., p. 28a} [Rusch, f.  14va ] DUXERAT  ENIM  ACIEM etc. Pugna Philistinorum contra Israel pugna demonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum alterum, nunc latenter insidiantem alterum postea manifeste sevientem. Provocavit superbia humilitatem diabolus Christum. Accepit arma bellica David que pro etate et parva statura portare non potuit et abiecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali. His armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis novi Testamenti insinuande et commendande gratia, deposuit corporalia sacramenta legis que non sunt imposita gentibus que in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem premissa et posita intelligimus hec deposuit, tamquam onera legis et ipsam legem accepit. Quinque evim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc seculo. Labitur enim mortale seculum. Erant tamquam in flumine lapides in primo populo illic vacabant et nihil proderant. Transibat supra fluvius sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis que sine gratia impleri non potest. « Plenitudo enim legis caritas est » , quia ergo legem gratia facit impleri significatur enim gratia lacte. Hoc est enim in carne gratuitum ubi vero mater non querit accipere, sed dare gratis dat et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse cum illos quinque lapides quibus significatur lex in quinque libris coniungere volens gratie posuit in {t. 2 : Erfurt, f. 14vb ; facsim., p. 28b} [Rusch, f.  14vb ] vase pastorali quo lac solebat mulgeri his armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum et deiecit unum in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit unum misit. Quinque libri electi sunt sed unitas vincit. « Plenitudo ergo legis caritas » ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Illo deiecto gladium abstulit caput illi abscidit Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi - quos ille in manu habebat et de quibus alios trucidabat - convertentes linguas suas contra diabolum et sic Golie gladio suo caput absciditur.

Rm. 13, 10.
Rm. 13, 10.
Numérotation du verset 1Rg. 17,22 
Derelinquens ergo David vasa quae secum19  attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.

19  secum] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,23 
Cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine,
interl.|  revelatus transfiguratus vel transmigrans
Philisteus de Geth, de20  castris Philistinorum et loquente eo hec eadem verba audivit David.
interl.|  Christus

20  de Rusch Clementina] ex Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,24 
Omnes autem Israelite cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde.
Numérotation du verset 1Rg. 17,25 
Et dixit unus quispiam de Israel :
interl.|  sanctis videntibus Deum
Num vidisti virum hunc qui ascendit ?
interl.|  in superbia
Ad exprobrandum enim Israel21  ascendit. Virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israel.

21  Israel Rusch] Israheli Weber (R Amiatinus m) Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 17,26 
Et ait David ad viros qui stabant secum dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisteum hunc et tulerit opprobrium de Israel ? Quis est enim hic Philisteus incircumcisus 
interl.|  immundus
qui exprobravit acies Dei viventis ?
interl.|  sanctos Deo militantes
Numérotation du verset 1Rg. 17,27 
Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens : Hec dabuntur viro qui percusserit eum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,28 
Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam {t. 2 : Erfurt, f. 14vb ; facsim., p. 28b} [Rusch, f.  14vb ] tuam 
marg.|  NOVI  SUPERBIAM  TUAM. Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem quasi ex ea audaciam sumpsisset et timebat, ne si congrederetur cum Philisteo interficeretur unde subdit : ut videres prelium descendisti, id est in hoc superbus appares quod cum non habeas consuetudinem preliandi actus prelii quasi miles sciscitaris.
et nequitiam cordis tui quia ut videres prelium descendisti.
Numérotation du verset 1Rg. 17,29 
Et dixit David :
interl.|  subaudis dignum increpatione
Quid feci ? Numquid non verbum est ?
marg.|  NUMQUID  NON  VERBUM  EST. Quasi dicat : est , quia non est voluntas preliandi, sed ut scirem quod nesciebam. Audaciam tamen ex eo sumpserat quod Spiritum sanctum acceperat expertus auxilium Dei in leone et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen non tam victorie cupidus quam ultor blasphemarum Dei et iniuriarum populi.
Numérotation du verset 1Rg. 17,30 
Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut22  prius.

22  sicut] + et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,31 
Audita sunt autem verba que locutus est David et annuntiata in conspectu Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 17,32 
Ad quem cum fuisset adductus locutus est ei : Non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisteum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,33 
Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisteo isti, nec pugnare adversus eum quia puer es, hic autem vir bellator est23  ab adolescentia sua.

23  est Rusch Clementina] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,34 
Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus gregem, patris sui24  et veniebat leo, 
interl.|  diabolus

24  gregem patris sui] patris sui gregem Weber
vel ursus 
interl.|  Antichristus
tollebatque arietem 
interl.|  quemlibet prelatum
de medio gregis,
interl.|  dominici
Numérotation du verset 1Rg. 17,35 
et persequebar25  eos et percutiebam eruebamque de ore eorum, et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam interficiebamque eos.

25  persequebar Rusch Clementina] sequebar Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,36 
Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus, erit igitur et Philisteus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam et auferam opprobrius populi quoniam quis est iste Philisteus incircumcisus 26  qui27  ausus est maledicere exercitui28  Dei viventis ?

26  nunc vadam … incircumcisus Rusch Clementina] om. Weber | 27  qui Rusch Clementina] quia R C D Weber | 28  exercitui A Σ Rusch Clementina] exercitum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 17,37 
Et ait David : Dominus qui eripuit29  me de manu leonis
interl.|  potestate

29  eripuit Rusch Clementina] eruit Weber
et de manu ursi ipse me liberabit30  de manu Philistei huius. Dixit autem Saul ad David : Vade et Dominus tecum sit.

30  me liberabit Rusch Clementina] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,38 
Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam eream super {t. 2 : Erfurt, f. 15ra ; facsim., p. 29a} [Rusch, f.  15ra ] caput eius et vestivit eum lorica.
Numérotation du verset 1Rg. 17,39 
Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam31  , cepit temptare si armatus posset incedere, non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere quia nec usum habeo. Et deposuit ea
interl.|  legis sacramentam tamquam onerantia

31  super vestam suam D Φ Rusch Clementina] super veste sua Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,40 
et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus, et elegit sibi quinque 
interl.|  legem Moysi in quinque libris scriptam
limpidissimos lapides de torrente
interl.|  adiunxit scilicet gratie que per lac significatur quod in vase pastorali mulgetur
et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversus Philisteum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,41 
Ibat autem Philisteus incedens et appropinquans adversum David et armiger eius ante eum.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 15ra ; facsim., p. 29a} [Rusch, f.  15ra ] IBAT  AUTEM  PHILISTEUS etc.  ADVERSUM  DAVID etc. Allegori<ce> : Philistei demones, Goliath caput eorum qui ante adventum veri David superari non potuit, Geth - civitas Golie - interpretatur torcular ; hic est mundus vel infernus in quo velut in torculari obnoxios peccatis conculcabit qui relicta quiete superna tamquam septenario in hunc mundum sex diebus factum lapsus est. Altitudo Golie : diaboli superbia per quam super filios superbie principatum obtinuit quasi palma se extollens. Arma Golie : diaboli ad nocendum versutie. David a patre ad visitandum fratres missus est et Christus a patre Deo ad oves que perierunt domus Israel. David ephi polente, id est trium modiorum mensuram, fratribus detulit et Christus mysterium sancte Trinitatis credentibus commendavit. David decem formellas casei tribuno detulit et Christus decalogum Iudeis tradidit. Eliab Deus meus pater. Iudei se Deum patrem habere mentientes qui Christum emulati primogenita perdiderunt. Baculus David, crux Christi. Golias in fronte percussus ruit et subditur ipsi David, et diabolus in fronte suorum feritur cum signum crucis eo in loco infigitur et subiicitur in membris Christo. David gladium Golie in Hierusalem detulit et Christus quos de diaboli potestate rapuit ad defensionem Ecclesie in eam transtulit. Saul de domo David et de eo quasi ignoto requirit cum iam dudum David ei assisteret et Iudei Christum venturum noverant et quem in presentia corporali per virtutes filium Dei approbare poterant tamquam ignorantes dicunt tu quis es ? Et ubi est pater tuus ?
marg.|  Moraliter : Membra veri David cum superbientes {t. 2 : Erfurt, f. 15rb ; facsim., p. 29b} [Rusch, f.  15rb ] hereticos et sacre Scripture sententias deferentes eisdem sententiis quas proferunt vincunt quasi elatum Goliam gladio suo detruncant.
Numérotation du verset 1Rg. 17,42 
Cumque inspexisset Philisteus et vidisset David despexit eum. Erat autem32  adolescens rufus 
interl.|  passione

32  autem] enim Weber
et pulcher aspectu.
interl.|  speciosus forma pre filiis hominum

Ps. 44, 3.
Numérotation du verset 1Rg. 17,43 
Et dixit Philisteus ad David33   : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisteus David in diis suis.

33  ad David] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,44 
Dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus celi et bestiis terre
Numérotation du verset 1Rg. 17,45 
Dixit autem David ad Philisteum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clipeo, ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei, agminum Israel quibus exprobrasti
Numérotation du verset 1Rg. 17,46 
hodie, et dabit te Dominus in manu mea,
interl.|  potestate
et percutiam te, et auferam caput tuum a te, et dabo cadavera34  castrorum Philistiim hodie volatilibus celi,
interl.|  que iuxta viam comedunt sementem

34  cadavera C Φ Rusch Clementina] cadaver Weber
et bestiis terre,
interl.|  de quibus ne tradas bestiis animas confidentium tibi
ut sciat omnis terra quia est Dominus35  Deus in Israel,

35  Dominus] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,47 
et noverit universa Ecclesia hec, quia non in gladio {t. 2 : Erfurt, f. 15rb ; facsim., p. 29b} [Rusch, f.  15rb ] nec in hasta salvat Dominus, ipsius enim est36  bellum et tradet vos in manus nostras.

36  enim est Λ D Φ Rusch Clementina] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,48 
cum ergo surrexisset Philisteus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philistei.
Numérotation du verset 1Rg. 17,49 
Et misit manum suam in peram tulitque unum 
interl.|  unitas vincit
lapidem et funda iecit et circumducens37  percussit Philisteum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, 
interl.|  ubi signum Christi non habuit

37  circumducens Σ Λ Rusch Clementina] om. Weber
et cecidit in faciem suam super terram.
Numérotation du verset 1Rg. 17,50 
Prevaluitque David adversum Philisteum in funda et lapide38  , percussumque Philisteum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,

38  et lapide Rusch] et in lapide Weber (R A C m)
Numérotation du verset 1Rg. 17,51 
cucurrit, et stetit super Philisteum, 
interl.|  diabolum
et tulit gladium eius, 
interl.|  eos scilicet quos diabolus in manu habebat per quos alios trucidabat
marg.|  ET TULIT  GLADIUM  EIUS. Gregorius Magnus GREGORIUS. Vir quoque catholicus colligit testimonia Scripture que affert hereticus et erroris eius pertinaciam, inde convincit unde et David. Typum Domini qui scilicet fortis manu interpretatur. Golias vero revelatus, sive transmigrans hereticorum superbiam signans hoc rebus locuti sunt quod nos verbis aperimus. Golias vero cum gladio David cum pera pastorali venit ad prelium. Sed David Goliam suo occidit gladio. Nos quoque qui sumus membra veri David hereticos suis sententiis vincimus.
et eduxit de vagina sua et interfecit eum 
interl.|  proprio gladio
preciditque caput eius. Videntes autem Philistiim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.
Numérotation du verset 1Rg. 17,52 
Et consurgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt, et persecuti sunt39  Philisteos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philistiim in via Sarim, et40  usque ad Geth, et usque Accaron41  .

39  sunt Φ Rusch Clementina] om. Weber | 40  et Rusch Clementina] om. Weber | 41  Accaron bis Weber] Accharon bis Rusch |
Numérotation du verset 1Rg. 17,53 
Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisteos, invaserunt castra eorum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,54 
Assumens autem David caput Philistei
interl.|  anticipatio est hoc enim postea fecit
marg.|   CAPUT  PHILISTEI etc. David caput Philistei tulit in Hierusalem ut terreret eos murorum firmitate et altitudine insuperabiles se esse fidentes, ut non discrederent se ab illo vincendos esse.
attulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo 
interl.|  unde postea ab Achimelech sacerdote accepit
suo.
interl.|  Domini, superflue additum est suo, quia arma non in suo sed Domini posuit tabernaculo
Numérotation du verset 1Rg. 17,55 
Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisteum ait ad Abner principem militie : De qua stirpe 
marg.|  DE QUA  STIRPE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod Saul et Abner ignorat David apud eos diutius commoratum fecit barba que adolescenti creverat dum absens fuerat.
descendit hic adolescens42   ? Dixitque {t. 2 : Erfurt, f. 15va ; facsim., p. 30a} [Rusch, f.  15va ] Abner : Vivit anima tua 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 15va ; facsim., p. 30a} [Rusch, f.  15va ] VIVIT  ANIMA  TUA. Huic simile est illud benedixit Naboth Deo et regi quasi non vivat anima tua rex si novi vel videam mortem tuam si novi. Si quoque coniunctio aliquando pro non ponitur secundum illud : « Si introibunt in requiem meam » id est non introibunt, unde potest sic exponi si novi, id est non novi.

Hbr. 4, 11.

42  adolescens] + Abner Weber
rex si novi.
Numérotation du verset 1Rg. 17,56 
Et ait rex : Interroga tu cuius filius sit iste puer.
Numérotation du verset 1Rg. 17,57 
Cumque regressus esset David percusso Philisteo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule43  caput Philistei habentem in manu.

43  Saule Rusch Clementina] Saul Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,58 
Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethleemite44  ego sum.

44  Bethleemite Weber] Bethleemeit cacogr. Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_17)