initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Rg. 18,1 
Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathe colligata est anime David et dilexit eum Ionathas quasi animam suam
marg.|  ET DILEXIT  EUM  IONATHAS. Ionathas dilexit David vir videlicet bellicosus iuvenem aptum pugnis. Ionathas significat eos qui de Iudeis in Christum crediderunt et percepta gratia Spiritus sancti pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus : « Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te » . Sic enim Ionathas dedit David vestimenta sua, a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia que habuerunt in Christi servitium contulerunt.

aMt. 19, 27.
Numérotation du verset 1Rg. 18,2 
tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
Numérotation du verset 1Rg. 18,3 
Inierunt autem Ionathan et David fedus diligebat enim eum quasi animam suam.
Numérotation du verset 1Rg. 18,4 
Nam expoliavit se Ionathas tunica qua erat indutus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.

tunica Λ Rusch Clementina] tunicam Weber indutus Rusch Clementina] vestitus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,5 
Egrediebatur quoque David ad omnia quecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat, posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi maxime in conspectu famulorum Saul.

maxime] maximeque Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,6 
Porro cum reverteretur percusso Philisteo David et ferret caput eius in Hierusalem, egresse sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis letitie et in sistris.

et ferret caput eius in Hierusalem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,7 
Et precinebant mulieres, ludentes atque dicentes :Percussit Saul mille 
marg.|  PERCUSSIT  SAUL  MILLE etc. Hoc fuit seminarium odii {t. 2 : Erfurt, f. 15vb ; facsim., p. 30b} [Rusch, f.  15vb ] contra David. Sic Iudei audientes Christum quem crucifixerant, in Ecclesiis predicari et victoriam qua hostem antiquum vicit et credentes in laude eius gratulari graviter tulerunt.
marg.|   SAUL  MILLE scilicet eos qui fugientes occisi sunt.
marg.|   DAVID  DECEM  MILLIA scilicet Philisteum qui in uno deiecto omnes in fugam misit.
Numérotation du verset 1Rg. 18,8 
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius sermo iste dixitque : Dederunt David decem millia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum ?

sermo iste Rusch Clementina] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,9 
Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.

a Λ Φ h Rusch Clementina] ex Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,10 
Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, 
interl.|  id est Iudeos
et prophetabat 
interl.|  id est more arreptitiorum aliena referebat
in medio domus sue, David 
interl.|  Christus
autem psallebat 
interl.|  evangelica dulcedine
manu sua sicut per singulos dies. 
interl.|  « Cepit Iesus facere et docere ».

Act. 1, 1.
Tenebatque Saul lanceam
marg.|   TENEBATQUE. Sic predicantem Christo evangelium Iudei conabantur mortem inferre. Sed dum ille ad salutem gentium secedit tantum nocuere seipsos.
Numérotation du verset 1Rg. 18,11 
et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo. 
Numérotation du verset 1Rg. 18,12 
Et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.
Numérotation du verset 1Rg. 18,13 
Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur 
interl.|  in pugnam primus more regio
et intrabat in conspectu populi.
Numérotation du verset 1Rg. 18,14 
In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo.
Numérotation du verset 1Rg. 18,15 
Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et cepit cavere eum.
Numérotation du verset 1Rg. 18,16 
Omnis autem Israel et Iuda diligebat David ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.

ingrediebatur et egrediebatur D Φ Rusch Clementina] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,17 
Dixit Saul ad David : Ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et preliare bella Domini. Saul autem reputabat dicens : Non sit manus mea in eo sed sit super eum manus Philistinorum.

dixit] + autem Weber eum R Λ D Φ h Rusch Clementina] illum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,18 
Ait autem David ad Saul : Quis ego sum aut que est vita mea,
interl.|  latenter dignum se insinuat
aut cognatio patris mei in Israel ut fiam gener regis ?
Numérotation du verset 1Rg. 18,19 
Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, {t. 2 : Erfurt, f. 16ra ; facsim., p. 31a} [Rusch, f.  16ra ] data est Hadrieli10  Molachite uxor.

10  Hadrieli Rusch Clementina] Hadrihel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,20 
Dilexit autem David Michol filiam Saul alteram11  . Et nuntiatum est Saul et placuit ei.

11  dilexit autem David Michol filiam Saul alteram Rusch] dilexit autem Michol filia Saul altera David Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,21 
Dixitque Saul dabo eam illi 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 16ra ; facsim., p. 31a} [Rusch, f.  16ra ] DIXITQUE  SAUL  DABO etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Saul callidus simulator studuit alligare David Michol filie sue si centum sibi allophilorum preputia offeret ille autem ducenta obtulit. Sique Saul dum illum periculo obiecit amplius eum glorificavit. Ita Iudei dum contra voluntatem Dei Christum interficere nitebantur salutem gentium operati sunt David prius alienigenarum preputia attulit et sic filiam Saul uxorem accepit. Et Christus non prius Synagogam accepit quam in gentibus gloriosus extitit. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem et postea copulatus est Synagoge. « Cum enim intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus fiet » . Dupla autem preputia obtulit pro Iudeis et gentibus scilicet acquisitis vel quia maior est numerus credentium gentium quam Iudeorum. Crevit odium Saulis adversum David intantum ut in remedium sui de more psallentem iaculo conaretur configere. Per Saulem Iudeorum elatio, per David Christi humilitas signatur. Cum ergo ab immundo spiritu Saul arripitur cantante David eius vesania temperatur, quia cum sensus Iudeorum per blasphemiam in furorem vertitur dignum est ut ad salutem quasi dulcedine cithare evangelice locutionis tranquillitate revocetur.

Rm. 11, 26.
ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philistinorum. Dixit ergo Saul ad David : In duabus rebus
interl.|  una est res quod gigantem prostravit altera si centum preputia allophilorum deferret
gener meus eris hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 18,22 
Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me dicentes : Ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis.
Numérotation du verset 1Rg. 18,23 
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hec. Et ait David : Num parum vobis videtur generum esse regis ? Ego autem sum vir pauper et tenuis.
Numérotation du verset 1Rg. 18,24 
Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Huiuscemodi verba locutus est David.
Numérotation du verset 1Rg. 18,25 
Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David non habet rex sponsalia necesse12  , nisi tantum centum preputia 
interl.|  capita secundum quosdam quia preputium vocatur summitas rei.

12  rex sponsalia - necesse Rusch Clementina] inv. Weber
Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus13  Philistinorum.

13  in manus Rusch Clementina] in manibus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,26 
Cumque renuntiassent servi eius David verba quae dixerat Saul14  placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis.

14  dixerat Saul Σ Rusch Clementina] diximus R A D h m Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,27 
Et post dies paucos surgens David, abiit in Accaron15  cum viris qui sub eo erant. Et percussit16  ex17  Philistiim ducentos viros18  et19  attulit preputia eorum 
marg.|   PERCUSSIT etc. ET  ATTULIT  PREPUTIA etc. Sic Christus prius in gentibus clarificatus est quam Synagogam sibi copularet. Et prius in gentibus immunditiam resecuit. « Cum enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet » .

Rm. 11, 26.

15  in Accaron] scrips., in Accharon Rusch, om. Weber | 16  percussit Rusch Clementina] percussis A m Weber | 17  ex Φ Rusch Clementina] om. Weber | 18  ducentos viros Σ Φ Rusch Clementina] ducentis viris Weber | 19  et Σ h Rusch Clementina] om. Weber |
et annumeravit ea regi ut esset gener eius. Dedit itaque20  Saul Michol 
interl.|  Synagogam

20  itaque] + ei Weber, Saul ei Clementina
filiam suam uxorem.
Numérotation du verset 1Rg. 18,28 
Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
Numérotation du verset 1Rg. 18,29 
Et Saul magis cepit {t. 2 : Erfurt, f. 16rb ; facsim., p. 31b} [Rusch, f.  16rb ] timere David . Factus est21  Saul inimicus David cunctis diebus.

21  factus] factusque Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,30 
Et egressi sunt principes Philistinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_18)