initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 19

Numérotation du verset 1Rg. 19,1 
Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde,
Numérotation du verset 1Rg. 19,2 
et indicavit Ionathas David dicens : Querit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,3 
Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 16rb ; facsim., p. 31b} [Rusch, f.  16rb ] IN AGRO. Quo consiliandi causa Saul venire consueverat ubi occidi David condictum fuerat. ||
ubicumque fuerit, et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi.

fuerit R C Σ Λ h Rusch Clementina ] fueris Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,4 
Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde.
Numérotation du verset 1Rg. 19,5 
Et posuit animam suam in manu tua et percussit Philisteum et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli : Vidisti et letatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa ?

tua C Λ Rusch ] sua Weber Israeli Σ Λ h Rusch Clementina ] Israhel R C Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,6 
Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathe iuravit vivit Dominus quia non occidetur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,7 
Vocavit itaque Ionathas David et indicavit ei omnia verba hec et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut {t. 2 : Erfurt, f. 16va ; facsim., p. 32a} [Rusch, f.  16va ] fuerat heri et nudius tertius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,8 
Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversus Philistiim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius.
Numérotation du verset 1Rg. 19,9 
Et factus est spiritus Domini malus in Saul, sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.
Numérotation du verset 1Rg. 19,10 
Nisusque est Saul configere lancea David in pariete, et declinavit David a facie Saul, lancea autem casso vulnere perlata est in pariete et David fugit et salvatus est nocte illa.

in pariete D Φ h Rusch ] in parietem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,11 
Misit ergo Saul 
interl.|  regnum Iudeorum||
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 16va ; facsim., p. 32a} [Rusch, f.  16va ] MISIT ERGO etc. Hoc non ad crucem Christi sed ad passionem pertinet. Crucifixus enim Christus et mortuus est et sepultus. Erat autem illa sepultura tamquam domus ad quam custodiendum misit regnum Iudeorum, quando ad sepulcrum Domini custodes adhibiti sunt. Quod custodita est domus ut David interficeretur, quia Christus non in sepulcro sed in cruce est interfectus, refertur ad corpus eius. Christi enim nomen tollere est Christum interficere non enim crederetur in Christum si custodum prevaleret mendacium. Qui dixerunt : Nobis dormientibus venerunt discipuli eius et abstulerunt eum. Sed neque Saul potuit interficere David, nec regnum Iudeorum tollere memoriam Christi. Qui autem de virtute Saul, id est de regno Iudeorum in Christum presumpserunt offenderunt in lapidem offensionis, tamquam in statuam et eis hedus visus est agnus, quia in quo peccatum non invenerunt quasi peccatorem persequuntur. ||
satellites suos 
interl.|  milites qui custodirent sepulcrum||
nocte in domum 
interl.|  sepulcrum||

nocte] om. Weber
David
interl.|  Christi||
ut custodirent eum et interficeretur 
interl.|  id est memoria eius et fides de cordibus hominum auferretur||
mane quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens : Nisi salvaveris te nocte hac cras morieris,
Numérotation du verset 1Rg. 19,12 
deposuit eum per fenestram. 
interl.|  quam domus circumdata erat custodibus||
Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.
Numérotation du verset 1Rg. 19,13 
Tulit autem Michol statuam 
interl.|  lapidem offensionis||
et posuit eam super lectum et pellem pilosam
interl.|  quia Iudeis hedus visus est agnus||
marg.|  PELLEM PILOSAM. Inde puluillus consutus fuit qui intonsis pilis caput involuti hominis in lecto mentiretur. ||
caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis.
Numérotation du verset 1Rg. 19,14 
Misit autem Saul apparitores 
interl.|  ministros qui parent imperanti||
qui raperent David et responsum est quod egrotaret.
Numérotation du verset 1Rg. 19,15 
Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens : Afferte eum ad me in lecto ut occidatur.
Numérotation du verset 1Rg. 19,16 
Cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pelles caprarum ad caput eius.

pelles Φ m Rusch ] pellis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,17 
Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te.
Numérotation du verset 1Rg. 19,18 
David autem fugiens salvatus est {t. 2 : Erfurt, f. 16vb ; facsim., p. 32b} [Rusch, f.  16vb ] et venit ad Samuel in Ramatha 
marg.|  IN RAMATHA. Civitas Saulis est in tribu Beniamin in sexto milliario ab Elia ad septentrionalem plagam contra Bethel alia Rama est in tribu Aser. Bene conveniunt hec nomina rebus gestis in ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientie et venustatem eloquentie. ||
et nuntiavit ei omnia que fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.
Numérotation du verset 1Rg. 19,19 
Nuntiatum est Sauli a dicentibus : Ecce David in Nahioth 
interl.|  locus est in Ramatha ubi sedit David||
interl.|  pulchritudo||

nuntiatum est] + autem Weber
in Ramatha.
interl.|  excelsum||

in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,20 
Misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum 
interl.|  qui illo tempore prophetabant||
vaticinantium et Samuel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare ceperunt etiam ipsi.
Numérotation du verset 1Rg. 19,21 
Quod cum nuntiatum esset Sauli misit et alios nuntios prophetaverunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul10  ,

et om. Weber  ; misit + et Rusch Clementina 10  et iratus iracundia Saul Σ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,22 
abiit11  et12  ipse 
marg.|  MISIT NUNTIOS etc. ABIIT ET IPSE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Saul quoque et nuntii eius Iudeos significant qui dum adversari Christo cupiunt habent in ore sacramenta legis et prophetarum ad Christi testimonium et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant sicut illi cum prophetis prophetabant. ||

11  abiit] + autem Weber 12  et A h Rusch ] etiam Weber
in Ramatha et venit13  ad cisternam magnam que est in Sochoth et interrogavit et dixit : in quo loco sunt Samuel et David dictumque est ei ecce in Naioth sunt in Ramatha14  .

13  venit] + usque Weber 14  in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,23 
Et15  factus est etiam super eum spiritus Domini16  et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Ramatha.

15  et] et abiit in Nahioth in Ramatha et praem. Weber 16  Domini Σ Λ h Rusch Clementina ] Dei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 19,24 
Et expoliavit etiam se ipse17  vestimentis suis, et prophetavit 
marg.|  PROPHETAVIT. {t. 2 : Erfurt, f. 16vb ; facsim., p. 32b} [Rusch, f.  16vb ] Isti prophete religiosi viri erant dicti Nazareni qui non bibebant vinum et vacabant semper canentes hymnos et psalmos. ||

17  etiam se ipse Rusch ] se etiam ipse Weber
cum ceteris coram Samuel, 
interl.|  abscondito||
et cecinit18  nudus 
marg.|  NUDUS. Et Iudei fide atque sacerdotio et regno nudati legem et prophetas in ore habent. ||

18  cecinit Rusch Clementina ] cecidit R A D m Weber
tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas ?
marg.|  NUM ET SAUL etc. Proverbium dicitur quod in ore loquentium sepe versatur. Mira enim res videbatur hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere recte dicimus Num et Saul inter prophetas. ||
marg.|  Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Magna questio hic oritur cum in precedentibus legatur et non vidit Samuel Saulem usque in diem mortis sue quomodo hic prophetasse coram Samuele dicatur ? Quod Hebrei duobus modis solvunt, quia scilicet abscondit se Samuel ne videtur ab eo. Vel non vidit eum scilicet indutum habitu regio quo indutus erat, quando dictum est non vidit eum usque in diem mortis sue, et sic non vidit eum indutum scilicet regio habitu. Se vero expoliasse non omnibus vestimentis, sed regalibus tantum intelligendum est. ||
marg.|  Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Item queritur quomodo qui missi erant ad hominem tenendum et ad Necem ducendum prophetalis spiritus participes esse meruerunt ? Et similiter ipse Saul querens sanguinem innocentem ? Sed et Balaam prophetavit et multi dicent in illa die : « Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus » etc. Quibus dicetur : « Non novi vos umquam. Discedite a me qui operamini iniquitatem » . Non est ergo mirum hominem reprobum transitorie prophetasse. Mystice autem Saul et nuntii eius significant hereticos qui habent aliquid spiritualium donorum sicut testamenta legis et evangelii et baptisma. Quod cum ad Ecclesiam veniunt non est in eis violandum aut quasi non habeant tradendum sed oportet eos cognoscere unitatem {t. 2 : Erfurt, f. 17ra ; facsim., p. 33a} [Rusch, f.  17ra ] in vinculo pacis, sine qua quidquid habent quamvis sit sanctum et venerandum, ipsi tamen tanto indigniores sunt, quanto illis donis non bene usi sunt. ||

Mt. 7, 22.
Mt. 7, 23.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_19)