initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Rg. 2,1 
interl.|  « Gaudete in Domino semper » etc.

a Phil. 4, 4.
in Domino
interl.|  quia non in laude hominum, non in vanitate
marg.|  EXULTAVIT  COR  MEUM IN  DOMINO etc. R<ABANUS>. AUGUSTINUS. Dicat hoc Ecclesia gratia plena prole fecunda, quod de se ante prophetatum cognoscit.
et exaltatum est
interl.|  quia

et Σ Λ Φ Rusch Clementina] om. Weber
cornu meum
interl.|  exaltabuntur cornua iusti, quia de apicibus crucis Christi conservuntur hec cornua iustis, in his ventilamus et destruimus demones anime nostre insidiantes
marg.|  CORNU. Regnum Ecclesie, quia adversa mundi et desideria carnis transcendit sicut cornu carnem excedit.
in Deo meo,
interl.|  non in se

deo meo R C Rusch Clementina] Domino Weber
dilatatum est os meum
marg.|  DILATATUM  EST OS  MEUM etc. Os Ecclesie predicatores quorum doctrina dilatata est super inimicos quia excessit scientiam scribarum et Phariseorum.
marg.|  DILATATUM  EST OS  MEUM etc. RABANUS. AUGUSTINUS. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris non in preconibus alligatus.
marg.|   RAB<ANUS>. AUGUSTINUS. Christo quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens : « Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace », quia : « Viderunt oculi mei salutare tuum ». Si letatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum per meditationem scilicet verbi Dei venitur ad elevationem cordis. Unde : « Os meum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est ». Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.

Lc. 2, 29.
Lc. 2, 30.
2Cor. 6, 11.
super inimicos meos, quia letata sum in salutari tuo.
interl.|  « Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum »

Mt. 1, 21.
Numérotation du verset 1Rg. 2,2 
Non est sanctus
marg.|  NON  EST  SANCTUS etc. Origenes ORIGENES. Preter te, Domine, quia nemo fit nisi a te etsi sint qui dicuntur dii multi et Domini multi ; nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est quia ipse est solus qui ait : Ego sum qui sum, umbra enim ad comparationem corporis non est vel fumus ad comparationem ignis.

Cf. Origenes sec. transl. Rufini (dubium), Homilia in I librum Regum § 11, (CPL 0198 8 (A), p. 20.5 sqq. : « Si scriptum esset : 'non est sanctus' nisi 'Dominus', consequens erat omnes nos renuntiare nobismet ipsis ab hac spe, ut sancti efficeremur; nunc autem necessaria distinctione utitur et dicit :"non est sanctus sicut Dominus", hoc est, etiamsi sint multi sancti, sed nullus ita 'sanctus est ut Dominus'. Possunt ergo multi 'sancti' fieri, sicut et mandatum Dei dicit :"sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Sed quantumcumque quis in sanctitate proficiat, quantumlibet puritatis et sinceritatis adquirat, ita esse 'sanctus' homo non potest 'sicut Dominus', quia ille sanctitatis largitor est, iste susceptor, ille sanctitatis fons est, hic autem sancti fontis potator, ille sanctitatis lux est, hic sanctae lucis inspector, et ideo"non est sanctus sicut Dominus, et non est praeter te". Quid est quod dixit :"non est praeter te", non adverto. Si dixisset : 'non est' Deus 'praeter te' vel 'non est' creator 'praeter te' aut tale aliquid addidisset, nihil requirendum videbatur; nunc autem, quia dicit :"non est praeter te", mihi hoc videtur in loco designari : nihil eorum, quae sunt, hoc ipsum, quod sunt, naturaliter habent; tu solus es, cui, quod es, a nullo datum est; nos enim omnes, id est universa creatura, non eramus, antequam crearemur, et ideo, quod sumus, voluntas est creatoris. Et quia aliquando non fuimus, non est integrum, si dicatur de nobis, quia sumus, quantum ad illud spectat, cum non essemus. Sed solus est Deus, qui, quod est, semper habuit, et non accepit, ut esset initium. Denique Moyses cum discere vellet a Deo, quod ei nomen esset, docens eum Deus dicit :"Ego sum, qui sum, et hoc mihi nomen est". Si ergo aliud aliquid in creaturis hoc nomine vel hac significantia appellari posset, numquam diceret Dominus 'hoc sibi esse nomen'; sciebat enim se solum esse, creaturas vero a se accepisse, ut essent. Nam et umbra ad comparationem corporis non est et fumus ad comparationem ignis non est ». [FG2016]
ut est Dominus,
marg.|  UT EST  DOMINUS. RAB<ANUS>. AUGUSTINUS. Non dicit nisi Dominus sed nullus est sicut Dominus sanctus et sanctificans, iustus et iustificans.
neque enim est alius extra te,
interl.|  immutabilis, scilicet sicut tu
et non est fortis sicut Deus noster.
Numérotation du verset 1Rg. 2,3 
Nolite multiplicare
marg.|  NOLITE  MULTIPLICARE etc. Redarguit Iudeos et sapientes seculi, extollentes se contra scientiam Dei.
loqui sublimia
interl.|  altiora capacitatem intellectus transcendentia
gloriantes
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 3rb ; facsim., p. 5b} [Rusch, f.  3rb ] Rabanus Maurus RABANUS. SALOMON. « Altiora te ne quesieris » et alibi : ‘Deus in celo et tu super terram sint pauci sermones tui’.

Sir. (Eccli.) 3, 22.
Cf.Qo. 5, 1 : « Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui ».
recedant vetera de ore vestro,
interl.|  vaniloquia vel turpiloquia
marg.|  VETERA. Que ad veterem hominem, id est carnalem conversationem pertinent scientiam inquirite que non est nisi a Deo, quia ipse est scientiarum Dominus : « In quo sunt omnes thesauri sapientie ».

Col. 2, 3.
quia Deus
interl.|  spiritus omnia scrutatur

quia Rusch Clementina] quoniam Weber
scientiarum Dominus est,
marg.|  DEUS  SCIENTIARUM. Rabanus Maurus RAB<ANUS> Augustinus Hipponensis. AUGUSTINUS. Ipse vos scit et ubi nemo scit. Unde : « Qui putat se aliquid esse cum nihil sit se ipsum seducit ». Hec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babylonem pertinentibus de sua virtute confidentibus ex quibus sunt Iudei qui, ignorantes Dei iustitiam, id est quam dat homini Deus qui solus est iustus et iustificans et suam volentes constituere velut ex se sibi paratam non a Domino impertitam iustitie Dei non sunt subiecti. Sed Deus scientiarum et arbiter conscientiarum videt cogitationes hominum quoniam vane sunt ; vane quia proprie hominum sunt et ab illo non sunt a quo homines sunt.

Hrabanus Maurus, Commentaria in cantica quae ad matutinas laudes dicuntur, PL 112, 1099CD : « Quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes . Ipse vos scit et ubi nemo scit : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Unde qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, seipsum seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae terrenae Ierusalem, cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus [Rm. 10], «ignorantes Dei iustitiam,» id est | quam dat homini Deus, qui solus est iustus atque iustificans, «et suam volentes constituere,» id est velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam, «iustitiae Dei non sunt subiecti.» Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei posse placere. Sed quia est Deus scientiarum, atque ideo et arbiter conscientiarum, ipse videt cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Unde vanae sunt, nisi quia proprie hominum sunt, a quo ipsi homines sunt » [MM2016]
Cf. Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 17, c. 4, CCSL 48, lin. 82 sqq. : « Ipse uos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. haec dicuntur aduersariis ciuitatis dei ad babyloniam pertinentibus, de sua uirtute praesumentibus, in se, non in domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam carnales israelitae, terrenae hierusalem ciues terrigenae, qui ut dicit apostolus, ignorantes dei iustitiam (id est quam dat homini deus, qui solus est iustus atque iustificans) et suam uolentes constituere (id est uelut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de dei, posse placere se deo, qui est deus scientiarum atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi uidens cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt ». [FG2016]
Gal. 6, 3 : « Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit ».
et ipsi preparantur cogitationes.
marg.|  IPSI  PREPARANTUR  COGITATIONES. Quia aufert se a cogitationibus que sunt sine intellectu, vel ipsi preparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde : « Dominus novit cogitationes hominum ».

Ps. 93, 11.
Numérotation du verset 1Rg. 2,4 
Arcus fortium
interl.|  id est intentio Iudeorum vel disciplina philosophorum quia de se presumebant et fidei simplicitatem deridebant
marg.|  ARCUS  FORTIUM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est Intentio eorum qui sibi potentes esse videntur ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata.

Hrabanus Maurus, Commentaria in cantica quae ad matutinas laudes dicuntur, PL 112, 1099D-1100A : « Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qua tam potentes sibi videntur esse, ut sine Dei dono atque adiutorio humana sufficientia divina possint implere mandata, et infirmi accincti sunt | robore, qui tantum in Dei pietate confidunt, et ab illo solacia quaerunt, dicentes cum Propheta : ‘’Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum’’ (Ps. 30) ». [MM2016]
Cf. Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CPL 0313], lib. 17, c. 4,  CCSL 48, lin. 99 sqq. : « Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam potentes sibi uidentur, ut sine dei dono atque adiutorio humana sufficientia diuina possint implere mandata, et praecinguntur uirtute, quorum interna uox est : miserere mei, domine, quoniam infirmus sum ». [FG2016]
superatus est et infirmi
marg.|  ET INFIRMI. R<ABANUS>. AUGUSTINUS. Qui in Dei pietate confidunt dicunt Miserere mei Deus quoniam infirmus sum. Infirmus erat gentilis populus quando a testamento Dei alienus, nunc autem precinctus robore cum indutus scuto fidei et galea salutis et gladio spiritus poterit ignea tela diaboli extinguere.
accincti sunt robore.
Numérotation du verset 1Rg. 2,5 
Saturati
interl.|  repleti
marg.|  SATURATI. Repleti prius Iudei, scilicet mysteriis eloquiorum  pro panibus se elocaverunt, id est separaverunt a Deo, vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent evangelium agens de pane qui de celo descendit.
marg.|  Repleti idem qui et potentes, id est Israelite quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancille filii minorati sunt qui se subtraxerunt nec in salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena sed celestia sapuerunt. In greco : ita pleni panibus minorati sunt et esurientes transierunt terram.
prius pro pane
interl.|  vel: panibus

pane Rusch Weber] panibus Edmaior. (ΛH ) Ω Ed1455 Ed1530 Clementina cum Psalt. Traiect., Gregor., Beda etc.
se elocaverunt et famelici
interl.|  gentiles

se elocaverunt] se locaverunt Weber
saturati sunt.
 et famelici saturati sunt, id est gentiles prius egentes panem verbi Dei iam gustant quoniam suavis est. Tam diu pasti sunt scientia Dei donec sterilis peperit plurimos: in hebreo sabba quod significat septem et plurimos.
Donec
interl.|  causa est cur ita factum sit
sterilis peperit plurimos
marg.|  STERILIS  PEPERIT  PLURIMOS. In septenario universitas Ecclesie designatur, unde et Iohannes scribit septem Ecclesiis ad unius plenitudinem se scribere ostendens. Unde : « Sapientia edificavit sibi domum et suffulsit columnas septem ». Sterilis erat in gentibus Ecclesia antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Hierusalem prius secundam nunc infirmatam quia quicumque in ea filii liberi erant virtutis eius. Nunc vero ibi quoniam littera est spiritus non est amissa virtute infirmata est.
marg.|  PLURIMOS. Rabanus MaurusR<ABANUS>.  Plurimos in hebreo et in Septuaginta habetur :  septem. Iudei dicunt quod, nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Fenenne et, singulis Anne nascentibus filiis, singuli Fenenne sunt mortui. Sed Fenenna habuit septem. Anna vero {t. 2 : Erfurt, f. 3va ; facsim., p. 6a} [Rusch, f.  3va ] quinque. Sed Hebrei duos filios Samuelis annumerant Anne filiis.

Prv. 9, 1.
Hrabanus Maurus, Commentaria in cantica quae ad matutinas laudes dicuntur, PL 112, 1100CD : « In Hebraeo et in Septuaginta translatione non plurimi, sed septem leguntur. Iudaei hunc locum ita intelligunt, quod nato Samuele mortuus sit filius primogenitus Fenennae, et singulis Annae filiis nascentibus, singuli Fenennae mortui sint filii; sed quaerendum est quomodo hoc stare possit, cum Fenenna septem, Anna autem non plus quam quinque filios habuerit. Hanc quaestionem Hebraei solventes duos filios Samuelis cum filiis Annae annumerant : Quia sterilis, inquit, peperit septem et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universa Ecclesiae significata protectio, propter quod Ioannes apostolus ad septem scribit Ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere : et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans. “Sapientia aedificavit sibi domum et suffulsit columnas septem”. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam quae multa in filiis, nunc infirmatam Ierusalem terrenam : quoniam quicunque filii liberae in ea erant, virtus eius erant. Nunc vero ibi, quoniam littera est, | et spiritus non est, amissa virtute infirmata est ». [MM2016] Cf. Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CPL_0313], lib. 17, c. 4,  CCSL 48, lin. 116 sqq. : « Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est uniuersae Ecclesiae significata perfectio. propter quod et iohannes apostolus ad septem Ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in prouerbiis salomonis hoc antea praefigurans sapientia aedificauit sibi domum et suffulsit columnas septem. sterilis enim erat in omnibus gentibus dei ciuitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur. cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberae in ea erant, uirtus eius erant; nunc uero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa uirtute infirmata est ». [FG2016]
et que {t. 2 : Erfurt, f. 3va ; facsim., p. 6a} [Rusch, f.  3va ] multos habebat filios infirmata est.
Numérotation du verset 1Rg. 2,6 
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.
marg.|  Rabanus Maurus RABANUS. Sterilem vel eosdem mortificat et vivificat quod repetit adiungens :  deducit ad inferos et reducit. Unde : « Si mortui estis cum Christo que sursum sunt querite ». Salubriter mortificantur quibus dicitur. « Que sursum sunt sapite non que super terram » ut sunt scilicet illi qui esurientes transierunt terram. « Mortui enim estis » inquit, salubriter scilicet, « et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo ». Idem ergo vivificati vel vivi sicut Christus « mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram ». Et quia ait : non derelinques animam meam in inferno. Eundem deduxit ad inferos Deus et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus.

Cf. Col. 3, 1-3.
Cf. Rm. 4, 24-25 : « sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram ».
Hrabanus Maurus, Commentaria in cantica quae ad matutinas laudes dicuntur, PL 112, 1100D-1101A : « Mortificat illam quae multa erat in filiis, et vivificat hanc sterilem quae peperit septem, quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare, quos mortificaverit, id enim vel repetivit addendo. «Deducit ad inferos et reducit.» Quibus enim dicit Apostolus : «Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Rm. 6),» salubriter mortificantur utique a Domino : quibus adiungit, «quae sursum sunt sapite, non quae super terram,» ut ipsi sint illi qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit, quomodo salubriter mortificat Deus; deinde | sequitur : Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus : sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, iste modo utique mortificat, et quia resuscitavit a mortuis, eumdem rursus vivificavit. Et quia in prophetia vox eius agnoscitur : «Non derelinques animam meam in inferno (Ps. 15),» eumdem deduxit ad inferos et reduxit, hac eius paupertate ditati sumus ». [MM2016]
Cf. Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 17, c. 4, CCSL 48, lin. 129 sqq. : « Dominus mortificat et uiuificat; mortificauit illam quae multa erat in filiis, et uiuificauit hanc sterilem, quae peperit septem. quamuis commodius possit intellegi eosdem uiuificare, quos mortificauerit. id enim uelut repetiuit addendo : deducit ad inferos et reducit. quibus enim dicit apostolus : si mortui estis cum christo, quae sursum sunt quaerite, ubi christus est in dextera dei sedens, salubriter utique mortificatur a domino; quibus adiungit : quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. mortui enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat deus; deinde sequitur : et uita uestra abscondita est cum christo in deo; ecce quo modo eosdem ipsos uiuificat deus. sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? hoc utrumque sine controuersia fidelium in illo potius uidemus impletum, capite scilicet nostro, cum quo uitam nostram in deo apostolus dixit absconditam. nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus et quia tradidit eum, isto modo utique mortificauit eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundem rursus uiuificauit. in prophetia uox eius agnoscitur : non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit ad inferos et reduxit. hac eius paupertate ditati sumus ». [FG2016]

inferos R Λ Rusch Clementina] infernum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,7 
Dominus pauperem facit
marg.|  PAUPEREM  FACIT. Iesum qui propter nos pauper factus est et ditat eundem gloria resurrectionis.
et ditat,
interl.|  hoc est
humiliat
interl.|  superbos
interl.|  « Deus superbis resistit humilibus dat graciam »

Iac. 4, 6.
et sublimat.
interl.|  humiles

Sublimat Rusch] sublevat Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,8 
Suscitat
interl.|  cito ut caro eius non videret corruptionem
de pulvere egenum
interl.|  Christum qui pro nobis pauper factus est ut ditaremur
marg.|  DE PULVERE  EGENUM. De corruptione Christum. Unde : « Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ».

Ps. 5, 10 ; Act. 2, 27.
et de stercore
marg.|  DE STERCORE. Rabanus Maurus RABANUS. Iudaico populo in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum : que mihi inquit fuerunt lucra ; propter Christum estimavi stercora.

Hrabanus Maurus, Commentaria in cantica quae ad matutinas laudes dicuntur, PL 112, 1101C : « Rectissime intelliguntur persecutores Iudaei : in quorum numero, cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum : «Quae mihi, inquit, fuerunt lucra, haec propter Christum damna esse duxi, nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem”. De terra ergo suscitatus est, ille supra omnes divites pauper erectus est, et de illo stercore super omnes opulentos ille inops. [MM2016]
Cf. Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 17, c. 4, CCSL 48, lin. 149 sqq. : « Inops quippe idem, qui pauper; stercus uero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores iudaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus Ecclesiam persecutum : quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut christum lucri facerem ». [FG2016]
Cf. Phil. 3, 8 : « Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam ».
elevat pauperem
interl.|  supra divites
ut sedeat cum principibus,
marg.|  PRINCIPIBUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quibus dicitur sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
et solium glorie
interl.|  ut det eis hereditatem, id est sedem glorie
marg.|  SOLIUM  GLORIE. In equalitate Patris sedendo et quia : ‘Pater omne iudicium dedit Filio’aa  et quia : « Regni eius non erit finis »ab  .

aa  Cf. Io. 5, 22 : « Neque enim Pater iudicat quemquam : sed omne iudicium dedit Filio ».
ab  Lc. 1, 33.
teneat.
interl.|  quia :‘’Dominatur a mari usque ad mare’’ac 

ac  Ps. 71, 8 : « Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum ».
ad] iter. Rusch
Domini enim sunt cardines terre
interl.|  id est quattuor plage mundi
marg.|  CARDINES  TERRE. Quattuor scilicet plage mundi in quibus dilatavit orbem Ecclesie que a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Dominiad  .
marg.|  MYSTICE. Predicatores super quos orbis id est Ecclesia fide eorum stabilita de quibus dicitur : « Sub quo curvantur qui portant orbem »ae  .

ad  Cf. Ps. 112, 3 : « A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini ».
ae  Iob. 9, 13 : « Deus, cuius ire nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem ».
et posuit super eos orbem.
Numérotation du verset 1Rg. 2,9 
Pedes sanctorum suorum
interl.|  id est opera electorum
servabit
interl.|  in via iustitie diriget
et impii in tenebris
interl.|  inferni : « Ubi erit fletus et stridor dentium »af 

af  Mt. 8, 12.
conticescent,
interl.|  ab arrogantia cessabunt
quia non in fortitudine sua 
interl.|  sed Dei

sua] om Weber ; fortitudine + sua : Σ Λ D et Clementina
roborabitur vir.
interl.|  populus fidelis
Numérotation du verset 1Rg. 2,10 
Dominum formidabunt
marg.|  DOMINUM  FORMIDABUNT. Quia infirmum faciet adversarium eius potest ex ambiguo greco intelligi et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit et vincitur a nobis non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir.
marg.|  DOMINUM  FORMIDABUNT etc. Adversarii Iudei super quos in celis, id est apostolis Dominus tonavit quando eos terruit gehennam minando minas sgnis firmando unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in iudicio quem hic adversantes contempserunt super quos tonabit dicens : ‘Ite in ignem eternum’ag  quod ne omnibus contingat {t. 2 : Erfurt, f. 3vb ; facsim., p. 6b} [Rusch, f.  3vb ] Dominus quotidie in celis, id est scripturis et doctoribus tonat.

ag  Cf. Mt. 25, 41 : « Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius ».
adversarii eius,
interl.|  Iudei
interl.|  peccatores
et10  super ipsos
interl.|  Iudeos
interl.|  peccatores
interl.|  damnatos

10  et] om. Weber eius + et Rusch Clementina
in celis
interl.|  apostolis
interl.|  Scripturis sanctis
interl.|  iudicio
tonabit.
marg.|  IN CELIS  TONABIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quia iusta retributio futura est in die iudicii, sed interim tonat de nubibus suis quas Spiritu sancto implevit postquam celos ascendit.
Dominus
interl.|  postea vero
iudicabit fines terre,
interl.|  non solum mediterraneas regiones sed et extremas
interl.|  extrema hominis
marg.|  FINES  TERRE. Extrema hominis, quia non iudicabuntur que in melius vel in deterius medio tempore commutantur sed extrema in quibus fuerit inventus.
et dabit imperium
interl.|  Ecclesiam
interl.|  carnem regendi
regi suo,
interl.|  Christo
interl.|  populo christiano
marg.|  ET DABIT  REGI  SUO. Id est Christo.  Imperium, id est Ecclesiam. Unde : « Dabo tibi gentes hereditatem tuam ». Vel  Imperium, id est potestatem iudicandi quia : « Omne iudicium dedit filio »ah  .|
marg.|  REGI  SUO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem ut in eo vincat mundum qui propter eum fudit sanguinem suum.

ah  Io. 5, 22.
et sublimabit cornu Christi sui.
interl.|  cornu Christi capitis scilicet et membrorum regnum sublime monstrabitur quod nunc ab infidelibus despicitur.
marg.|  CHRISTI  SUI. Christiani populi chrismate uncti totum, tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hec Anna prophetavit mater Samuelis in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii et nunc impleta quando infirmata est fecunda ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.ai  aj 

ai  Hrabanus Maurus, Commentaria in cantica quae ad matutinas laudes dicuntur, PL 112, 1102C-1102D : « Omnes quippe unctos eius chrismate, recte Christos possumus dicere, quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetavit Samuel<is> | mater sancti viri, multumque laudati, in quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est, quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo sacerdotium, sterilis quae peperit septem » [MM2016]
aj  Cf. Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CPL_0313], lib. 17, c. 4,  CCSL 48, lin. 269 sqq. : « Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est christus. haec anna prophetauit, samuelis mater, sancti uiri multum que laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut nouum haberet in christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem » [FG2016]
Numérotation du verset 1Rg. 2,11 
Et abiit Helchana in11  Ramatha in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Eli sacerdotis.
marg.|  ELI interpretatur ‘extraneus’. A Deo enim alienus est qui subditos non corrigit. Ophni12  ‘infamia conversionis’, merito autem sic vocatur qui differt converti in melius. Phinees ‘oris obduratio’ vel ‘ori parcens’. Duos Phinees sacerdotes legimus. Alterum iustum Eleazari filium, alterum iniustum filium Eli. Sacerdotes qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum in filio Eleazari signatur. Qui autem os habent obturatum vel imperitia vel peccatorum conscientia in filio Eli figurantur.

11  in] om. Weber
12  Ophni] scrips., Ofni Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 2,12 
Porro filii Eli,
marg.|  PORRO  FILII  ELI. Refert Flavius IosephusIOSEPHUS Eli sacerdoti erant duo filii Ophni13  et Phinees circa homines iniuriosi, et circa divinitatem impii nullique iniquitati parcebant et alia quidem munera ab oblaturis propter honorem sibimet sequestrabant, alia rapine modo tollebant, mulieribus religionis causa convenientibus contumelias inferebant, aliis violentias facientes aliis persuadentes donis, nihilque eorum vita a tyrannide pessima differebat. Unde et Eli pro eorum iniquitate damnatus est, quia minus severa animadversione plectebat, etsi quidem coercuit et corripuit cum lenitate, tamen et mansuetudine patris non severitate et auctoritate pontificis, discant ergo sacerdotes quia propter scelera populi punientur et subditorum culpa illis imputabitur.
13  Ophni] scrips., Ofni Weber
filii Belial,
interl.|  absque iugo absque domino
nescientes Dominum,
Numérotation du verset 1Rg. 2,13 
neque officium sacerdotum ad populum, sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem {t. 2 : Erfurt, f. 3vb ; facsim., p. 6b} [Rusch, f.  3vb ] in manu sua,
Numérotation du verset 1Rg. 2,14 
et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam sive in cacabum et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israeli venientium in Silo.
Numérotation du verset 1Rg. 2,15 
Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem ut coquam sacerdoti, non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam.
Numérotation du verset 1Rg. 2,16 
Dicebatque illi immolans : Incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi.
Numérotation du verset 1Rg. 2,17 
Erat enim14  peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines sacrificio Domini.

14  enim] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,18 
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo.
interl.|  superhumerali
interl.|  non eo quo induebatur pontifex, illud enim quattuor coloribus distinguebatur hyacintho, cocco, bysso et auro
interl.|  quod minoribus gradibus concessum erat
Numérotation du verset 1Rg. 2,19 
Et tunicam
marg.|  ET TUNICAM. Tunica quam faciebat Anna, id est gratia. Et puero tradebat inceptiva doctrina est qua fideles prima rudimenta accipiunt. Undeak   : « Lac vobis {t. 2 : Erfurt, f. 4ra ; facsim., p. 7a} [Rusch, f.  4ra ] potum dedi non escam ». Superhumerale vero lineum castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat necesse est ut caste et continenter vivat et bonis operibus se exerceat.

ak  1Cor. 3, 2.
parvam faciebat ei mater sua quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo ut immolaret hostias15  .

15  hostias] hostiam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,20 
Et benedixit Eli Helchane et uxori eius dixitque : Reddat tibi Dominus16  semen de muliere hac, pro fenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.

16  tibi Dominus Λ Rusch Clementina] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,21 
{t. 2 : Erfurt, f. 4ra ; facsim., p. 7a} [Rusch, f.  4ra ]Visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias, et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 2,22 
Eli autem erat senex valde et audivit omnia que faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus que observabant ad ostium tabernaculi.
Numérotation du verset 1Rg. 2,23 
Et dixit eis : Quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,24 
Nolite, filii mei17  . Non est enim18  bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini.

17  mei Rusch Clementina] mi Weber 18  est enim C Σ Λ Φ Rusch] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,25 
Si peccaverit vir in virum,
marg.|  SI PECCAVERIT  VIR etc. Non eo modo peccatur in virum quo peccatur in Deum quia peccare in virum, id est contra proximum levius est et venalius19  . In Deum vero peccare, id est a cultu eius recedere impietatis peccatum est, quod difficilius punitur et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat quis orabit pro eo ? Id est per quem sibi Deum faciet propitium, non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio, sed maior est pena et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto leserint proximum, quia quanto maior gloria tanto gravior offensa.
19  Venalius Rusch (Erfurt)] venialis Rusch (facsim.)
placari ei potest Deus, si autem peccaverit in Dominum20  21  vir quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui quia voluit Deus22  occidere eos.

20  peccaveritin Dominum Rusch] inv. Weber | 21  in Dominum A Σ Λ D Rusch Clementina] in Domino Weber | 22  Deus] Dominus Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 2,26 
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,27 
Venit autem vir Dei ad Eli et ait ad eum : Hec dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Egypto in domo Pharaonis ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,28 
Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad23  altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret coram me ephod24  et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.

23  ad Σ Φ Rusch Clementina] om. Weber 24  coram me - ephod] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,29 
Quare calce abiicitis victimam meam et munera mea que precepi ut offerrentur in templo ? Et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias
interl.|  non contenti parte concessa vobis
omnis sacrificii Israel populi mei ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,30 
Propterea ait Dominus Deus Israel : Loquens locutus sum, ut domus tua et domus {t. 2 : Erfurt, f. 4rb ; facsim., p. 7b} [Rusch, f.  4rb ] patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
interl.|  non quod umbra eterna sed veritas
Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me sed quicumque honorificaverit25 
interl.|  sicut Samuel

25  honorificaverit] glorificaverit Weber
me glorificabo eum, qui autem contemnunt me erunt ignobiles.
Numérotation du verset 1Rg. 2,31 
Ecce dies
interl.|  Novi Testamenti in quo non est sacerdos secundum Aaron
veniunt et precidam brachium tuum,
interl.|  dignitatem et robur sacerdotii
et brachium domus patris tui
interl.|  Aaron
marg.|  PATRIS  TUI. Aaron scilicet. Quis enim alius fuit in egyptiaca servitute qui post liberationem electus sit in sacerdotem ? Quicumque enim ex eius genere est cum videt sacerdotium christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum dolore et merore tabescit.
ut non sit senex 
interl.|  sacerdos magnus
in domo tua.
Numérotation du verset 1Rg. 2,32 
Et videbis emulum tuum
interl.|  christianum populum
marg.|  EMULUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Emulus domus Eli fuit Sadoc sacerdos qui abiecto Abiathar a Salomone sacerdotium suscepit. Undeal   : « Proiecit Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Eli ».

al  Cf. 3Rg. (1Rg.) : « Eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo ».
in templo, in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,33 
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui
marg.|  UT DEFICIANT  OCULI  TUI. R<ABANUS>. AUGUSTINUS. Ut semper scilicet sit de domo Eli in domo Domini, qui indignitate sacerdotii videns alium substitutum et se destitutum deficiat animo et tabescat. Hec autem {t. 2 : Erfurt, f. 4rb ; facsim., p. 7b} [Rusch, f.  4rb ] mutatio sacerdotii in Christo plene completa est que a Samuele figurata. Post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sadoc et Abiathar et alii usque ad tempus Christi.
et tabescat anima tua et pars magna
interl.|  hoc impletum est quando Saul iussit interfici sacerdotes de stirpe eius
interl.| vel infidelitate vel gladio Titi
domus tue morietur cum ad virilem etatem venerit.
Numérotation du verset 1Rg. 2,34 
Hoc autem erit tibi signum
interl.|  mutandi sacerdotum mors enim filiorum significat mortem non hominis sed sacerdotii
quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees in die uno morientur ambo.
interl.|  in bello
Numérotation du verset 1Rg. 2,35 
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum
interl.|  unde : « Que placita sunt ei facio semper »am 

am  Io. 8, 29.
et animam meam
marg.|  ET ANIMAM  MEAM. R<ABANUS>. AUGUSTINUS. Non habet Deus animam sed tropice dicitur animam habere sicut manus et pedes et cetera corporis membra. De Samuele autem dici potest quia in omnibus Deo paruit. Christus autem in omnibus Deo Patri placuit. Unde : « Que placita sunt ei facio semper »an  cui pater edificavit domum que domus nos sumus si fiduciam et gratiam et gloriam spei usque ad finem retineamus. De Samuele autem dici non potest quod edificata sit ei domus fidelis que coram Christo Domini, id est Samuele incedat cunctis diebus cum legamus in sequentibus quia filii eius post avaritiam declinaverunt, nisi forte domum eius plebem iudaicam accipiamus que cunctis diebus sacerdotii eius Domino servivit. Undeao   : « Et requievit domus Israel post Dominum ».

an  Io. 8, 29.
ao  1Rg. (1Sm.) 7, 2.
faciat et edificabo ei domum fidelem,
interl.|  Ecclesiam vel Hierusalem supernam
et ambulabit
interl.|  domus
interl.|  conversabitur
interl.|  de morte ad vitam
coram Christo meo cunctis diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,36 
Futurum est
marg.|  FUTURUM  EST. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non proprie de domo Eli hoc dicitur sed de domo Aaron de cuius genere usque hodie veniunt et convertuntur.
autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum,
interl.|  oris confessionem
et tortam panis
interl.|  sacrificium salutare abiectis carnalibus
dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
interl.|  id est ipsam plebem Christo sacerdote pollentem. Unde : « Vos autem genus electum regale sacerdotium »ap  etc.

ap  1Pt. 2, 9.
ut comedam buccellam panis.
marg.|  BUCCELLAM  PANIS. Rabanus Maurus RAB<ANUS>. « Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita »aq  . Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris Testamenti que fuerunt sacrificia Iudeorum dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum ; quod est sacrificium christianorum et pabulum animarum.

aq  Io. 6, 52.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_2)