initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Rg. 21,1 
Venit autem David in Nobe ad Achimelech 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 18ra ; facsim., p. 35a} [Rusch, f.  18ra ] ACHIMELECH. Frater meus rex. Apostoli quos rex regum fratres suos appellat solus fuit David et Christus in passione. David ait : Illo et illo in loco condixi pueris meis . Et Christus dixit : « Postquam resurrexero precedam vos in Galileam » . Per viam pollutam venit David et Christus immundas actiones Iudeorum impollutus pertransiit. David ait : Et ipsa hodie sauctificabitur in vasis meis . Et vasa Domini, id est apostoli a contagione Iudeorum fide sanctificati sunt.

a Mc. 14, 28.
sacerdotem et obstupuit
interl.|  eo quod sine militibus venit
Achimelech
interl.|   Achimelech ipse est Achias nepos Eli
eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus et nullus tecum est ? Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex precepit mihi sermonem et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cuiusmodi tibi precepta dederim nam et pueris meis condixi in illum et illum locum.

tecum est] inv. Weber | missus es a - me Rusch Clementina ] inv Weber | meis] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 21,3 
Nunc igitur si quid habes ad manum, vel quinque panes da mihi aut quidquid inveneris.
Numérotation du verset 1Rg. 21,4 
Et respondens sacerdos ait ei : Non habeo panes laicos
interl.|  ‘laos’ grece populus, inde laicos panes id est populares

sacerdos] + David Weber
ad manum sed tantum panem sanctum, si mundi sunt pueri maxime a mulieribus manducent?

manducent] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,5 
Et respondit David sacerdoti et dixit ei : Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta.
interl.|  a concubitu scilicet

et quidem] equidem Weber
Porro via hec polluta est,
interl.|  in hebreo : laica
marg.|  VIA  HEC  POLLUTA  EST. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In hebreo : via hec laica est. Quasi in lege scriptum est ut extraneus non comedat ex eis cur interrogas utrum mundi sint pueri qui etiam si mundi essent vesci non deberent via ergo laica est, quia tu laicaliter interrogas sed et ipsa hodie sanctificatur in vasis. In vasis, id est mente sua se sanctificari dixit, quia nisi necessitate corporis et periculo vite urgente non vesceretur eis.
et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.

et] sed praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,6 
Dedit ergo eis 
marg.|  DEDIT  ERGO  EIS. Quantum ad prophetiam pertinet hoc in Christo impletum est qui positus in carne dum Iudeorum sevitiam declinaret ad apostolos transiit cum quibus cibum desideratum sumpsit. “Desiderio enim desideravit manducare Pascha”. Golie id est diaboli arma sustulit. Ipse enim fortior spolia fortis diripuit. His autem a quibus receptus est Christus intulit diabolus persecutionem tribulationem et mortem. Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur. Unde : « Si me persecuti sunt et vos persequentur ».

Cf. Mt. 12, 4.
Cf. Lc. 22, 15.
Io. 15, 20.

eis] ei Weber
sacerdos sanctificatum panem, neque {t. 2 : Erfurt, f. 18rb ; facsim., p. 35b} [Rusch, f.  18rb ] enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes callidi.
Numérotation du verset 1Rg. 21,7 
Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus10  tabernaculo Domini 
marg.|  IN  TABERNACULO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In hebreo : obligatus in conspectu Domini. Forte enim voverat quia aliquot diebus in tabernaculo Domini moraretur et vacaret orationibus.

quidam] om. Weber 10  intus] + in Weber
et nomen eius Doech Idumeus 
marg.|  DOECH IDUMEUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Qui camelorum, id est infructuosi gregis et {t. 2 : Erfurt, f. 18rb ; facsim., p. 35b} [Rusch, f.  18rb ] tortuosi custos erat et interpretatur ‘motus’ vel ‘sollicitus’ qui et percussit Achimelech sacerdotem magnum qui interpretatur ‘frater meus rex’ nomine et actu Iudam significat, per quem contra Christum regem verum diabolus operatus est fraudem ut eo perdito etiam Ecclesia pateretur et discipuli Christi et sacerdotes pro nomine eius occiderentur. Sed in domo Achimelech solus Abiathar princeps sacerdotum evasit, quia nemo potest nocere Christo sacerdotum principi qui victor celos ascendit.
potentissimus pastorum Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 21,8 
Dixit autem David
interl.|  hic pascebat mulas Saul
ad Abimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium da mihi11  quia gladium meum et arma mea non tuli mecum. Sermo enim regis urgebat me12  .

11  da mihi] om. Weber 12  me R Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,9 
Et dixit sacerdos : Ecce hic13  gladius Goliath Philistei quem percussisti in valle Terebinthi, est involutus pallio post ephod, si istum vis tollere tolle, neque enim hic alius est 14  absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis da mihi eum.

13  ecce hic Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber 14  hic alius - est Rusch ] inv. Weber , hic est alius Σ Clementina , est hic alius h
Numérotation du verset 1Rg. 21,10 
Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
Numérotation du verset 1Rg. 21,11 
Dixerunt15  ei servi Achis cum vidissent David16   : Numquid non est iste17  David rex terre ? Nonne huic cantabant per choros dicentes : Percussit Saul mille et David decem millia ?

15  dixerunt] dixeruntque Weber | 16  cum vidissent David Σ Λ Rusch ] om. Weber | 17  est iste] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 21,12 
Posuit autem David 
marg.|  POSUIT  AUTEM  DAVID. ISIDORUS. R<ABANUS>. Achis interpretatur ‘quomodo est’ ? Per quod significatur ignorantia. Verbum enim iurantis et non agnoscentis. Quod in Iudeis impletum est qui dum Christum viderunt non agnoverunt coram eis mutavit os suum et abiit. Erant enim ibi precepta legis carnalia, erat sacrificium secundum Aaron, sed ipse de corpore suo et sanguine instituit sacrificium « secundum ordinem Melchisedech ». Mutavit os suum in sacerdotio mutavit in preceptis dans aliud testamentum evacuata operatione carnali. Collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehenderunt et crucifixerunt. Et prociderat ad ostium porte id est humiliabat se ad initium fidei nostre ostium porte initium fidei est a fide incipit Ecclesia et pervenit usque ad spem. Quod salive quasi furiosi decurrebant per barbam eius, Apostolus aperit dicens : « Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ». Infirmitatem salive enim significant, quia : « Stultum Dei fortius est hominibus ». Salive fluunt per barbam quomodo enim in salivis infirmitas sic virtus ostenditur in barba. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis sue et quod foris infirmabatur tamquam saliva apparebat intus divina virtus tamquam barba latebat.

Cf. Ps. 109, 4 ; Hebr. 7, 11.
1Cor. 1, 23.
1Cor. 1, 25.
sermones istos in corde suo et extimuit 
interl.|  ne invidia motus aliquid mali machinaretur
valde a facie Achis regis Geth.
Numérotation du verset 1Rg. 21,13 
Et mutavit18  os suum coram eis et collabebatur inter manus eorum et impingebat in ostia porte defluebantque salive eius in barbam.

18  mutavit] inmutavit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,14 
Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me ?
Numérotation du verset 1Rg. 21,15 
An desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me presente ? dimittite illum hinc ne19  ingrediatur20  domum meam ?

19  hinc ne Rusch ] hicine Weber , hicne Cava Λ D Φ, hinc et ne Σ20  ingrediatur] ingredietur Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_21)