initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 22

Numérotation du verset 1Rg. 22,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 18va ; facsim., p. 36a} [Rusch, f.  18va ] Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent 
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 18va ; facsim., p. 36a} [Rusch, f.  18va ] QUOD CUM AUDISSENT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Significavit quod redemptor noster peracta passione et redemptione humani generis de Israelitica pleba in Iudea primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit, ubi fratres eius id est apostoli et domus patris eius id est qui crediderunt ex iudeis venerunt ad illum : E t convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti etc. Quibus scilicet ait : « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos » .

a 1Rg. 22, 2.
b Mt. 11, 28.
fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc
Numérotation du verset 1Rg. 22,2 
et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti 
interl.|  peccatorum scilicet non habentes latitudinem caritatis
et oppressi aere alieno 
marg.|  ERE  ALIENO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Censu scilicet peccatorum quem diabolo persolvunt, dum exigunt membra servire iniquitati ad iniquitatem, necesse est ut tales in amaritudine animi penitentiam agant, et ad David veniant, id est ad Christum cunctis gentibus desideratum ut fiat eorum princeps. « Ipse est enim Iudex vivorum et mortuorum » et princeps pacis : ‘Cuius regni non erit finis’.

Act. 10, 42.
Is. 9, 7 ; Lc. 1, 33.
et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
Numérotation du verset 1Rg. 22,3 
Et profectus est David inde in Masphat que est Moab et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus.
Numérotation du verset 1Rg. 22,4 
Et reliquit eos ante faciem regis Moab, manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in presidio.
Numérotation du verset 1Rg. 22,5 
Dixitque Gad propheta ad David :
marg.|  DIXITQUE  GAD. Rabanus MaurusR<ABANUS>. De improviso Gad inducitur. Nulla enim fit mentio eius in precedentibus sicut et Elias ubi dicitur : « Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ». Ex ore igitur Domini Gad propheta dixit ad David, ut non moraretur inter gentes in terra polluta sed in terram Iude redeat, ubi iuxta voluntatem Domini persecutionem sustineat.

3Rg. (1Rg.) 17, 1.
Noli manere in presidio, proficiscere, et vade in terram Iuda. Et profectus est David et venit in saltum Areth.

est Rusch Clementina ] om. Weber et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,6 
Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens cunctique servi eius circumstarent eum,

servi Λ D Φ Rusch Clementina ] socii Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,7 
Ait ad servos suos qui assistebant ei : Audite me nunc filii Gemini, 
interl.|  id est Beniamin

me nunc] om. Weber
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones ?
Numérotation du verset 1Rg. 22,8 
Quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fedus iunxerit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobisn neque qui annuntiet mihi eo {t. 2 : Erfurt, f. 18vb ; facsim., p. 36b} [Rusch, f.  18vb ] quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem
interl.|  inimicum

neque] nec Weber
mihi usque hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 22,9 
Respondens autem Doech Idumeus qui assistebat et erat primus inter servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.

sacerdotem Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,10 
Qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei : Sed et gladium Goliath Philistei dedit ei.

ei] illi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,11 
Misit ergo rex ad accersiendum Achimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui universi venerunt ad regem.

universi venerunt Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,12 
Et ait Saul : Audi fili Achitob. Qui respondit : Presto sum, domine.
Numérotation du verset 1Rg. 22,13 
Dixitque ad eum Saul : Quare coniurasti adversum me, tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Dominum10  ut consurgeret adversum me insidiator permanens11   ?

coniurasti] coniurastis Weber | 10  Dominum R Λ D Φ Rusch ] Deum Weber | 11  insidiator permanens] insidiator usque hodie permanens Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 22,14 
Respondensque Achimelech regi ait : Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua ?
Numérotation du verset 1Rg. 22,15 
Num hodie cepi consulere Dominum12   pro eo13   ? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversum servum suum rem huiuscemodi, in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.

12  Dominum R Σ ΛD Φ Rusch ] Deum Weber 13  consulere Dominum pro eo Rusch ] consulere pro eo Deum Weber , pro eo consulere Deum Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 22,16 
Dixitque rex : Morte morieris Achimelech tu et omnis domus patris tui.
Numérotation du verset 1Rg. 22,17 
Et ait rex emissariis 
interl.|  emissarii sunt qui imperio regis mittuntur ad interficiendos reos
qui circumstabant eum : Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est scientes {t. 2 : Erfurt, f. 19ra ; facsim., p. 37a} [Rusch, f.  19ra ] quod fugissent14  ,
interl.|  David et servi sui

14  fugissent] fugisset Weber
et15  non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.

15  et Λ Φ m Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,18 
Et ait rex ad16  Doech : Convertere17  tu, et irrue in sacerdotes Domini18  . Conversusque Doech Idumeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
interl.|  ut per habitum religionis moveretur animus regis ad pietatem

16  ad Cava Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om Weber | 17  converte] convertere Weber | 18  Domini Cava Σ Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 22,19 
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovemque19  et asinum et ovem in ore gladii.

19  bovemque Rusch Clementina ] bovem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,20 
Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David,
Numérotation du verset 1Rg. 22,21 
et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 22,22 
Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doech Idumeus, procul dubio annuntiaret Sauli20  ego sum reus omnium animarum patris tui.

20  Sauli Σ Λ Rusch Clementina ] Saul Weber
Numérotation du verset 1Rg. 22,23 
Mane mecum ne timeas, si quis quesierit animam meam queret et animam tuam mecumque servaberis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_22)