|
<12. *Liber Regum primus*>Capitulum 26
Numérotation du verset
1Rg. 26,1
Et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes : Ecce David absconditus est in colle Achille que est ex adverso solitudinis.
Numérotation du verset
1Rg. 26,2
Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israel, ut quereret David in deserto Ziph.
Numérotation du verset
1Rg. 26,3
Et castrametatus est Saul in Gabaa Achille
interl.|
in colle locus est||
que erat ex adverso solitudinis in via, David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
Numérotation du verset
1Rg. 26,4
misit exploratores et didicit quod venisset certissime.
Numérotation du verset
1Rg. 26,5
Et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul, cumque vidisset locum ubi1
dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militie eius, et2
Saulem dormientem
marg.|
DORMIENTEM.
Rabanus MaurusR<ABANUS>.
Persecuntur Iudei Christum et persequendo dormiunt, quia non vigilant corde. Dormitio enim cordis duritia est dormiunt in veteri vita non vigilant in nova. Christus venit non eos occidit sed cyphum aque id est gratiam legis abstulit et sceptrum regni id est potestatem qua se temporaliter protegebant et contra Deum erigebant sed David noster victor de castris eorum egressus altitudinem celi conscendit.
||
1
ubi] in quo
Weber
2
et
Rusch Clementina
]
om. Weber
in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius,
Numérotation du verset
1Rg. 26,6
ait David ad Achimelech Etheum3
et Abisai filium Sarvie fratrem Ioab dicens : Quis descendet mecum in castra ad Saul4
? Dixitque Abisai ego descendam tecum.
3
Etheum
Rusch
] Cettheum
Weber
4
in castra - ad Saul]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,7
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam ad caput eius in terra5
, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.
5
ad caput eius - in terra]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,8
Dixitque Abisai ad David, conclusit Deus hodie inimicum {t. 2 : Erfurt, f. 22ra ; facsim., p. 43a}
[Rusch, f. 22ra ] tuum in manus tuas, nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
Numérotation du verset
1Rg. 26,9
Et dixit David ad Abisai : Ne interficias eum quis enim extendet6
manum suam in Christum Domini et innocens erit ?
6
extendet Λ Φ
Rusch Clementina
] extendit
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,10
Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius venerit ut moriatur, aut in prelium descendens perierit,
Numérotation du verset
1Rg. 26,11
propitius sit mihi7
Dominus ne extendam manum meam in Christum Domini. Nunc igitur tolle hastam que est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus.
7
sit mihi Σ
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,12
Tulit8
David hastam et scyphum aque qui erat ad caput Saul
interl.|
interl.|vel eius||
8
tulit] + ergo
Weber
et abierunt, et non erat quisquam qui videret et intelligeret et evigilaret9
sed omnes dormiebant quia sopor Domini irruerat super eos.
9
evigilaret] vigilaret
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,13
Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos,
Numérotation du verset
1Rg. 26,14
clamavit ad populum David10
et ad Abner filium Ner dicens : Nonne respondebis Abner ? Et respondens Abner dixit11
: Quis es tu qui clamas et inquietas regem ?
10
ad populum - David]
inv. Weber
11
dixit] ait
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,15
et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? Et quis alius similis tui in Israel ? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? Ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.
Numérotation du verset
1Rg. 26,16
Non est bonum hoc quod fecisti. Vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, quia12
non custodistis dominum vestrum christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aque qui erat ad caput eius.
12
quia] qui
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,17
Cognovit autem Saul vocem David {t. 2 : Erfurt, f. 22rb ; facsim., p. 43b}
[Rusch, f. 22rb ] et dixit : Numquid13
vox hec tua14
fili mi David ? Et ait15
David : Vox mea, domine mi rex.
13
numquid
Rusch Clementina
] num
Weber
|
14
vox hec tua
Clementina Rusch
] vox tua est haec
Weber
|
15
ait
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 26,18
Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? Quid feci ? Aut quod est in manu mea malum ?
Numérotation du verset
1Rg. 26,19
Nunc ergo audi16
, domine mi rex, verba servi tui. Si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium,
interl.|
placare eum sacrificio et prece oportet||
16
audi] + oro
Weber
si autem filii hominum
interl.|
incitant te in me||
maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in haereditate Domini dicentes : Vade servi diis alienis.
interl.|
quod opus mihi e inter exteros morari quia rex Israel mortem meam querit||
Numérotation du verset
1Rg. 26,20
Et nunc non effundatur sanguis meus in terram17
coram Domino, quia egressus est rex Israel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus.
17
in terram A C
Rusch Clementina
] in terra
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,21
Et ait Saul : Peccavi revertere fili mi David.
interl.|
quasi nec per Deum nec per tilios hominum incitatus sum in te sed per meipsum||
Nequaquam enim ultra tibi male faciam18
, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie. Apparet enim19
quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
interl.|
consilia Dei qui te conservat et me in manus tuas tradit||
18
tibi - male faciam
Rusch Clementina
]
inv. Weber
19
enim Λ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,22
et respondens David ait : Ecce hasta regis, transeat unus de pueris regis20
et tollat eam.
20
regis Λ D Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 26,23
Dominus autem retribuat21
unicuique secundum iustitiam suam et fidem. Tradidit enim Dominus te22
hodie in manum meam23
et nolui extendere24
manum meam in christum Domini.
21
retribuat] retribuet
Weber
|
22
Dominus te]
inv. Weber
|
23
in…meam
Rusch Clementina
] in manu mea
Weber
|
24
extendere
Rusch Clementina
] levare
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 26,24
Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia.
interl.|
quod ut fieret sepius inimico pepercit||
Numérotation du verset
1Rg. 26,25
Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu fili mi David et quidem faciens
interl.|
iam mihi prevalens amplius prevalebis||
facies
interl.|
id est abundantes facies||
et
interl.|
iam||
potens poteris.
interl.|
ut regnes||
Abiit autem David in viam {t. 2 : Erfurt, f. 22va ; facsim., p. 44a}
[Rusch, f. 22va ] suam et Saul reversus est in locum suum.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/04/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_26) |