|
<12. *Liber Regum primus*>Capitulum 30
Numérotation du verset
1Rg. 30,1
Cumque venissent
interl.|
Isti sunt Amalechite quos Saul delere debuit et inobedientie reus regnum amisit.||
David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalechite impetum fecerant in1
parte australi in Siceleg
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 23vb ; facsim., p. 46b}
[Rusch, f. 23vb ]
AMALECHITE IMPETUM FECERANT etc.
Gregorius MagnusGREGORIUS.
Considerandum est quid sit quod Amalechite Siceleg invadunt et predam capiunt. Amalechite populus lambens vocatur per quem secularium mentes designantur que terrena ambiendo quasi lambunt dum eis delectatur quasi populus lambens predam facit dum terrena diligentes lucra de alienis damnis sibi exaggerant. Et hoc absente David agunt quia redemptorem ante oculos cordis habere negligunt. Egyptius puer in itinere lassatur quia amator presentis seculi peccati nigredine opertus sepe ab eodem seculo infirmus despectusque relinquitur ut cum eo currere non valeat sed fractus adversitate torpescat. Hunc David invenit quia Christus vere manu fortis quos despectos a mundi gloria reperit in suum amorem convertit. Cibo pascit quia scientia verbi reficit quia suum etiam predicatorem facit. Et quia Amalechitam sequi non valuit dux David efficitur quia quem mundus deseruit non solum conversus in mente Deum recipit sed predicando usque ad aliena corda perducit. Quo duce David Amalechitem convivantem invenit et extinguit quia Christus ipsis predicantibus mundi letitiam destruit quos comites mundus habere despexit.
||
1
in] ex
Weber
et percusserant Siceleg et succenderunt2
eam igni.
2
succenderunt R C m
Rusch
] succenderant
Weber
; succenderent Σ.
Numérotation du verset
1Rg. 30,2
Et captivas duxerunt3
mulieres ex ea, et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant4
itinere suo.
3
duxerunt R C Σ D
Rusch
] duxerant
Weber
4
pergebant] + in
A C Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,3
Cumque5
venisset David et viri eius ad civitatem, et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas,
5
cumque] cum ergo
Numérotation du verset
1Rg. 30,4
levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrime.
Numérotation du verset
1Rg. 30,5
Siquidem et due uxores David {t. 2 : Erfurt, f. 24ra ; facsim., p. 47a}
[Rusch, f. 24ra ] captive ducte fuerant Achinoen Iezraelites et Abigail uxor Nabal Carmeli.
Numérotation du verset
1Rg. 30,6
Et contristatus est valde David6
. Volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo.
6
valde David]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,7
et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech : Applica ad me ephod. Et applicuit Abiathar ephod ad David
Numérotation du verset
1Rg. 30,8
et consuluit David Dominum dicens : Persequar latrunculos hos et comprehendam eos annon7
? Dixitque ei Dominus8
: Persequere absque dubio9
comprehendes eos et excuties predam.
7
latrunculos…eos - annon]
inv. Weber
|
8
Dominus Σ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
9
dubio] + enim
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 30,9
Abiit ergo David ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidem10
substiterunt.
interl.|
in hebreo non lassos sed iussos remansisse dicit||
10
quidem] quidam
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,10
Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri cum eo11
, substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
marg.|
SUBSTITERANT ENIM etc. Ducenti lassi viri qui cum sarcinis sunt relicti significant infirmos Ecclesie qui cum spiritualibus viris currere nequeunt in via sed quia fidem habent et opus bonum servant a Christo premium beatitudinis cum perfectis percipiunt.
||
11
cum eo]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,11
Et invenerunt virum egyptium in agro et adduxerunt eum ad David, dederuntque ei panem ut comederet et12
biberet aquam,
12
et] + ut
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,12
sed et fragmentum13
masse caricarum et duas ligaturas uve passe. Qui14
cum comedisset, reversus est spiritus eius et refocillatus est. Non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
13
fragmentum] fragmen
Weber
14
qui] quae
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,13
dixit itaque David ei15
: Cuius es tu ? Vel unde ? Et16
quo pergis ? Qui ait ei : Puer egyptius ego sum, servus viri Amalechite dereliquit autem me dominus meus, quia egrotare cepi nudius tertius.
15
David ei]
inv. Weber
16
et]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,14
Siquidem nos erupimus ad australem {t. 2 : Erfurt, f. 24rb ; facsim., p. 47b}
[Rusch, f. 24rb ] plagam17
Cerethi, et contra Iudam, et ad meridiem Caleb et Siceleg succendimus igni.
17
plagam] partem
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,15
Dixitque ei David : Potes me ducere ad cuneum istum18
? Qui ait : Iura mihi per Deum quod non occidas me, ATet non tradas me in manus19
domini mei et ego20
ducam te in21
cuneum istum.
interl.|
securiter||
18
cuneum istum]
inv. Weber
|
19
in manus
Rusch Clementina
] in manu
Weber
, in manum C
|
20
ego
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
21
in] ad
Weber
|
Et iuravit ei David22
.
22
et iuravit ei David Σ Λ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,16
Qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem
interl.|
facies hominis est dicta eo quod eam faciat notum.||
universe terre comedentes,
interl.|
securiter||
et bibentes et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta preda et spoliis quae ceperant de terra Philistiim et de terra Iuda.
Numérotation du verset
1Rg. 30,17
Et percussit eos
interl.|
Isti sunt Amalechite quos Saul delere debuit et inobedientie reus regnum amisit.||
David a vespera23
usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes qui ascenderant camelos et fugerant.
23
vespera
R D Φ Rusch
] vespere
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,18
Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechite et duas uxores suas eruit.
Numérotation du verset
1Rg. 30,19
Nec defuit quisquam24
a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis et quecumque rapuerant omnia reduxit David.
24
quisquam
R Λ Rusch
] quicquam
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,20
Et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque hec est preda David.
Numérotation du verset
1Rg. 30,21
Venit autem David ad duocentos viros qui lassi substiterant, nec sequi poterant25
David, et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eum26
pacifice.
25
poterant C Σ Λ
Rusch
] potuerant
Weber
26
eum] eos
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,22
Respondensque unus27
interl.|
alias omnis||
27
unus C Σ
Rusch
] omnis
Weber
vir pessimus et iniquus de viris qui erant28
cum David dixit : Quia non venerunt nobiscum non dabimus {t. 2 : Erfurt, f. 24va ; facsim., p. 48a}
[Rusch, f. 24va ] eis quicquam de preda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant.
28
erant] ierant
A Clementina Weber,
erat Σ
Numérotation du verset
1Rg. 30,23
Dixit autem David : Non sic facietis fratres mei de his que tradidit nobis Dominus29
, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manus nostras30
,
29
nobis Dominus R
Rusch Clementina
]
inv. Weber
30
in manus nostras
Rusch Clementina
] in manu nostra
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,24
nec audiet vos quisquam super sermone hoc, equa enim pars erit descendentis in31
interl.|
alias ad||
31
in] ad
Weber
prelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident.
Numérotation du verset
1Rg. 30,25
Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et prefinitum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc.
Numérotation du verset
1Rg. 30,26
venit ergo David in Siceleg et misit dona
interl.|
ut attraheret eos in amicitiam et facerent eum regem sicut et fecerunt||
de preda senioribus Iuda proximis suis dicens : Accipite benedictionem de preda hostium Domini,
Numérotation du verset
1Rg. 30,27
his qui erant in Bethel et qui erant32
in Ramoth ad meridiem et qui in Gether,
32
erant]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,28
et qui in Aroer et qui in Sephamoth et qui in Esthama,
Numérotation du verset
1Rg. 30,29
et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli33
et qui in urbibus Ceni,
33
Ierameli] Ierameel
Clementina et plerique ed. Edmaior.
Numérotation du verset
1Rg. 30,30
et qui in Rama34
et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
34
Rama R Σ
Rusch
] Arama
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 30,31
et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus fuerat commoratus35
David36
et viri eius.
35
fuerat commoratus]
inv. Weber
36
David] + ipse
Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 27/02/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_30) |