|
<12. *Liber Regum primus*>Capitulum 5
Numérotation du verset
1Rg. 5,1
Philistiim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum.
marg.|
IN
AZOTUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Que et Asdor una de quinque urbibus Palestinorum decreta quidem tribui Iude sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ‘ignis patris’ vel ‘incendium’. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arce in Azotum erat incendium diaboli patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon qui interpretatur ‘piscis tristitie’ significat diabolum qui in mari huius saeculi devorat peccatores qui et in Iob Leviatham et Beemoth nuncupatur.||
marg.|
AZOTUM. Locus est in quo posuit Samuel lapidem sicut in sequentibus demonstratur.||
Numérotation du verset
1Rg. 5,2
Tulerunt Philistiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.
Numérotation du verset
1Rg. 5,3
Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, ecce Dagon
interl.|
postquam testamentum Dei pervenit ad gentes statim idola corruerunt||
iacebat pronus in terra1
ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt
interl.|
multi fuerunt defensores idolatrie||
1
in terra Σ Λ Φ
Rusch Clementina
] in terram
Weber
eum in locum suum2
.
2
in locum suum
Rusch Clementina
] in loco suo
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 5,4
Rursumque mane die altero3
consurgentes, invenerunt Dagon iacentem super faciem suam coram4
arca Domini, caput autem
marg.|
CAPUT
AUTEM. Superbia diaboli qui est initium omnis peccati.||
3
altero Λ D Φ
Rusch
] alio
Weber
, altera
Clementina
4
coram] in terram
praem. Weber
, in terra
praem.
A Σ Λ D Φ
Clementina
Dagon et due palme manuum eius abscise erant super limen.
interl.|
id est fidem qua idolatria destruitur||
marg.|
SUPER
LIMEN. Rabanus MaurusRABANUS. Finem praefinitum significat in quo cessaret idolatria. Limen enim finis est itineris.||
Numérotation du verset
1Rg. 5,5
Porro Dagon truncus solus remanserat
marg.|
TRUNCUS
SOLUS
REMANSERAT. Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris quod idolatrie fugam exprimit. Qui enim fugit dorsum dat fuganti. Unde : « Quoniam pones eos dorsum »a
etc.||
a
Ps. 21, 13.
in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon
interl.|
ob reverentiam dei sui||
in Azoto, usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset
1Rg. 5,6
Aggravata est autem5
manus Domini super Azotos, et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium
interl.|
quam sodomite erant||
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 5vb ; facsim., p. 10b}
[Rusch, f. 5vb ]
ET
PERCUSSIT
IN
SECRETIORI
PARTE
NATIUM. Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora huius vite diligunt, ex ipsis iuste in posteriora cruciabuntur que debent estimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt et in posteriora respicientes veteri se vanitate non exuunt similes sunt eis qui arca testamenti iuxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem etiam illis nolentibus cadunt, quia : « Omnis caro fenum »b
arca autem manet in eternum secuturum, scilicet testamentum regni celorum ubi est verbum Dei in eternum.||
b
Is. 40, 6. 5
est autem C Λ D Φ
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Azotum et fines {t. 2 : Erfurt, f. 5vb ; facsim., p. 10b}
[Rusch, f. 5vb ] eius. Et ebullierunt ville et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magna in civitate6
.
6
et ebullierunt… in civitate
Σ Λ Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 5,7
Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt : Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum.
Numérotation du verset
1Rg. 5,8
Et mittentes congregaverunt omnes satrapas
interl.|
id est principes||
Philistinorum ad se et dixerunt : Quid faciemus de arca Dei Israel ? Responderuntque Gethei :
interl.|
sacerdotes et divini.||
interl.|
torcularia vel opprimentes||
Circumducatur
marg.|
CIRCUMDUCATUR. Ut si quocumque eat percussio comitetur, sciamus esse plagam a Deo quod voluntate Dei consilio eorum actum est ut plaga communis esset quoniam culpa communis erat.||
arca Dei Israel. Et circumduxerunt arcam Dei Israel.
Numérotation du verset
1Rg. 5,9
Illis autem circumducentibus eam fiebat manus Domini7
super8
singulas civitates interfectionis magne nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis, a puero9
usque ad maiorem, et computrescebant prominentes extales eorum.
marg.|
EXTALES. Interiora inde extales ubi fiebat plaga.||
7
Domini C Λ D Φ
Rusch Clementina
] Dei
Weber
|
8
super] per
Weber
|
9
a puero] a parvo
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 5,10
Miserunt ergo arcam Domini10
in Accaron11
. Cumque venisset arca Domini in Accaron, exclamaverunt Accaronite dicentes : Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel ut interficiat nos et populum nostrum.
10
Domini] Dei
Weber
11
Accaron
Weber
] Acharon
hic et deinde Rusch
Numérotation du verset
1Rg. 5,11
Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philistinorum qui dixerunt : Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
Numérotation du verset
1Rg. 5,12
Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Domini12
. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in celum.
12
Domini] dei
Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 27/02/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_5) |