initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Rg. 8,1 
interl.|  quia etate et curis gravatus sollemnia celebrare non poterat||
posuit filios suos iudices super Israel.
marg.|  POSUIT FILIOS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quia secundum Iosephum alterum in Bethleem alterum in Bersabe posuit. ||

super] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,2 
Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel,
interl.|  incipiens vel fuit Deus||
et nomen secundi Abia.
marg.|  ABIA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Pater Dominus vel pater fuit bene ergo qui in inchoata iustitia non permanserunt et paternitatem Domini neglexerunt fuit Deus vel pater fuit nominati sunt ut significentur paternitate Dei indigni.
iudicum in Bersabe.
Numérotation du verset 1Rg. 8,3 
Et non ambulaverunt
marg.|  ET NON AMBULAVERUNT etc. Quia pro munere opprimebant {t. 2 : Erfurt, f. 7va ; facsim., p. 14a} [Rusch, f.  7va ] iustitiam ad epulas pretiosaque convivia declinantes.
filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium.
Numérotation du verset 1Rg. 8,4 
Congregati ergo universi maiores natu Israel, venerunt ad Samuel in Ramatha.
Numérotation du verset 1Rg. 8,5 
Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti,
interl.|  quasi etate defectus rebus preesse non potes||
et filii tui non ambulant in viis tuis, constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et universe habent nationes.

et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,6 
Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem ut iudicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.

ad] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,7 
Dixit autem Dominus ad Samuel : Audi vocem populi in omnibus que loquuntur tibi, non enim te abiecerunt,
interl.|  « Qui vos spernit me spernit » ||

Lc. 10, 16.
sed me ne regnem super eos.
Numérotation du verset 1Rg. 8,8 
Iuxta omnia opera sua que fecerunt a die qua eduxi eos de Egypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic etiam faciunt tibi.

sic etiam faciunt] sic faciunt etiam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,9 
Nunc ergo audi vocem eorum, verumtamen contestare eos
interl.|  id est testimonium da illis||
et predic eis ius regis,
interl.|  exactionem et dominationem||
qui regnaturus est super eos.
Numérotation du verset 1Rg. 8,10 
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem.
Numérotation du verset 1Rg. 8,11 
Et ait : Hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis, filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et precursores quadrigarum suarum,
Numérotation du verset 1Rg. 8,12 
et constituet sibi tribunos,
interl.|  iudices||
et centuriones, et aratores agrorum suorum, messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.

suorum] + et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,13 
Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias,
interl.|  coquinarias||
et panificas.
Numérotation du verset 1Rg. 8,14 
Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
Numérotation du verset 1Rg. 8,15 
Sed et segetes vestras et vinearum
interl.|  que redeunte anno vince proferunt||
reditus addecimabit, ut et det eunuchis et famulis suis.

et] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,16 
Servos etiam vestros, et ancillas, et iuvenes optimos, et asinos auferet et ponet in opere suo.
Numérotation du verset 1Rg. 8,17 
Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.

quoque] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,18 
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri et non exaudiet vos Dominus in die illa quia petistis vobis regem.

vestri] + quem elegistis vobis Weber quia petistis vobis regem Σ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 8,19 
Noluit autem populus audire vocem Samuelis10  sed dixerunt : Nequaquam
interl.|  scilicet audiemus te||

10  Samuelis Σ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
rex enim erit super nos,
Numérotation du verset 1Rg. 8,20 
et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis.
Numérotation du verset 1Rg. 8,21 
Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 8,22 
Dixit autem Dominus ad Samuelem11   : Audi vocem eorum et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel : Vadat unusquisque in civitatem suam.
interl.|  donec indicet Deus quid faciamus||

11  ad Samuelem Λ D Φ Rusch Clementina ] ad Samuhel Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_8)