|
<12. *Liber Regum primus*>Capitulum 9
Numérotation du verset
1Rg. 9,1
Et erat vir de Beniamin nomine
interl.|
filius dextre||
Cis filius
interl.|
durus vel vomitus viri vel vomens vir||
Abiel,
interl.|
pater meus Deus||
filii Seor,
interl.|
parvulus vel turbulentus||
filii Bechor,
interl.|
primogenitus tuus||
filii Sared1
,
interl.|
descendens vel descensio||
1
filii Sared]
om. Weber
filii Aphia,
interl.|
liberalitas Domini||
filii viri Gemini2
,
interl.|
binomius fuit erat autem familia pertinens ad tribum Beniamin||
2
Gemini ]
scrips. hic et ubique,
Iemini
Weber
fortis robore.
Numérotation du verset
1Rg. 9,2
Erat3
ei filius {t. 2 : Erfurt, f. 7vb ; facsim., p. 14b}
[Rusch, f. 7vb ] vocabulo Saul,
interl.|
petitio||
marg.|
VOCABULO SAUL. Saul qui offenso Deo factus est rex super Israel, Iudeos significat sicut enim ipse durus et superbus et rigidus factus est, ut eos servili onere magis premeret quam liberaret, sic populus Iudeorum quamvis unctus in sacerdotibus et regibus, tamen ancille filius erat que in servitutem generabat, nec perfectam libertatem per unctionem consequi poterat, precipue quia regem verum et mansuetum recipere noluit per quem potuit liberari. Saul ergo ‘petitio’ interpretatur, qui fuit de stirpe Beniamin, quia filius Cis, filii Abiel, filii Seor, filii Bethoreth, filii Sared, filii Aphia. Beniamin filius dextre. Cis : durus vel vomitus viri vel vomens vir, Abiel : pater meus Deus ; Seor : parvulus vel turbulentus ; Bechoreth : primogenitus tuus ; Sared : descensio ; Aphia : liberalitas Domini Israel. Ergo filius Dei primogenitus et pater eius Deus filius fuit dextre quia per auxilium Dei hostibus prevaluit, sed quia ingratus et durus a liberalitate Domini descendit in blasphemiam erupit et de magno parvulus et de placido turbulentus factus est.
marg.|
Rabanus MaurusR<ABANUS>.
Quod Saul asinas patris sui querens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Iudei sultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt. Asinus enim brutum et luxuriosum animal est et ad prophetam venientes, id est Moysen, audiunt asinas esse inventas, id est bona terre sibi esse debita a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent.
||
3
erat] et
praem. Weber
electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo,
interl.|
secundum huius vite iustitiam||
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 7vb ; facsim., p. 14b}
[Rusch, f. 7vb ]
NON ERAT MELIOR.
Rabanus MaurusR<ABANUS>.
Secundum presentis vite iustitiam.
marg.|
marg.
4
|
Rabanus MaurusRABANUS.
Hoc magis ad Christum pertinet de quo dicitur : « Ecce puer meus electus quem elegi »a
et alibi : « Quis similis Deo in filiis Dei »b
.
||
a
Mt. 12, 18. b
Cf. Ps. 88, 7 : « Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ? ». 4
Rabanus] scrips., IDEM
Rusch
.
ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
Numérotation du verset
1Rg. 9,3
Perierunt5
autem asine Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum : Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim,
5
perierunt
C Rusch
] perierant
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 9,4
et per terram Salisa et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim,
interl.|
civitas Melchisedech||
et non erant sed et per terram Gemini,
interl.|
id est Beniamin||
et minime repererunt.
Numérotation du verset
1Rg. 9,5
Cum autem venissent in terram Suph
interl.|
proavus Samuelis||
et non invenissent6
dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo : Veni et revertamur ne forte dimiserit
interl.|
a mente amoverit||
6
et non invenissent]
om. Weber
pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis.
Numérotation du verset
1Rg. 9,6
Qui ait ei : Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis, omne quod loquitur absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
Numérotation du verset
1Rg. 9,7
dixitque Saul ad puerum suum : Ecce ibimus quid
interl.|
putavit saul quod non indicaret asinas nisi pretio||
feremus ad virum Dei7
? Panis defecit in sistarciis nostris,
interl.|
sacculis vel pera||
7
Dei Σ Λ
Rusch Clementina
]
om. Weber
et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud.
Numérotation du verset
1Rg. 9,8
Rursum puer respondit Sauli et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti,
marg.|
STATERIS. Stater siclus est qui habet viginta obolos, id est denarios decem.
||
demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram.
marg.|
DEMUS. Quamvis se dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis premium sed in prophete stipendium.
||
Numérotation du verset
1Rg. 9,9
Olim in Israel sic loquebatur
marg.|
OLIM IN ISRAEL SIC LOQUEBATUR etc. Ut ait Beda non historiographi sed Esdre verba sunt.
||
unusquisque vadens consulere Deum : Venite8
eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns.
marg.|
VIDENS. Dicitur propheta quia per spiritum prenoscit futura.
||
8
venite] + et
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 9,10
Et dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus veni {t. 2 : Erfurt, f. 8ra ; facsim., p. 15a}
[Rusch, f. 8ra ] eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei.
Numérotation du verset
1Rg. 9,11
Cumque ascenderent clivum civitatis,
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 8ra ; facsim., p. 15a}
[Rusch, f. 8ra ]
CLIVUM. Clivus ascensus montis flexuosus.
||
invenerunt puellas civitatis9
egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis : Num hic est videns ?
9
civitatis]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 9,12
Que respondentes dixerunt illis : Hic est ecce ante te, festina nunc, hodie enim venit in civitatem10
, quia sacrificium est hodie populi11
in excelso.
10
in civitatem
Rusch
] in civitate
R A C Weber
11
populi] populo
R D Weber
Numérotation du verset
1Rg. 9,13
Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat, quia ipse benedicit hostie, et deinceps comedet12
qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite quia hodie reperietis eum.
12
comedet] comedunt
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 9,14
Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
Numérotation du verset
1Rg. 9,15
Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis13
ante unam diem quam veniret Saul dicens :
13
Samuelis
Rusch Clementina
] Samuhel
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 9,16
Hac ipsa hora que nunc est14
, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et ungues eum ducem
marg.|
ET UNGUES EUM DUCEM. Saul unctus ‘Christum’ significat qui et ipse Christus appellatus est unde : « Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini ? »c
||
c
2Rg. (2Sm), 1, 14. 14
hora…est
Rusch Clementina
] que nunc est hora
Weber
super populum meum Israel et salvabit populum meum Israel
interl.|
Christus salvet populum suum de potestate demonum||
de manu Philistinorum quia respexi populum meum,
interl.|
in adventu Christi||
venit enim clamor eorum ad me.
Numérotation du verset
1Rg. 9,17
Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei : Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo.
Numérotation du verset
1Rg. 9,18
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio porte, et ait : Indica oro mihi ubi est domus videntis.
Numérotation du verset
1Rg. 9,19
Et respondit Samuel Sauli dicens : Ego sum videns : ascende ante me in excelsum, {t. 2 : Erfurt, f. 8rb ; facsim., p. 15b}
[Rusch, f. 8rb ] ut comedes15
mecum hodie, et dimittam te mane, et omnia que sunt in corde tuo indicabo tibi.
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 8rb ; facsim., p. 15b}
[Rusch, f. 8rb ]
OMNIA QUE SUNT IN.
Rabanus MaurusR<ABANUS>.
Tradunt Hebrei fuisse in corde Saul, quia rex esset futurus cum vidisset per visum se in vertice arboris palme collocari quod est signum regnaturi.
||
15
comedes] comedatis
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 9,20
Et de asinis quas perdidisti nudius tertius, ne sollicitus sis quia invente sunt. Et cuius erunt optima queque Israel ? Nonne tibi et omni domui patris tui ?
Numérotation du verset
1Rg. 9,21
Respondens autem Saul ait : Numquid non filius Gemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin ? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum ?
Numérotation du verset
1Rg. 9,22
Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius,
marg.|
ASSUMENS ITAQUE etc.
Rabanus MaurusR<ABANUS>.
Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit significat prophetas populum Hebreorum doctrina sua ad altiora provocantes ut scientia spiritali refectus in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia.
||
introduxit eos in triclinium
marg.|
TRICLINIUM. Cenaculum a tribus lectulis discumbentium.
||
et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati, erant enim quasi triginta viri.
Numérotation du verset
1Rg. 9,23
Dixitque Samuel coco : Da partem quam dedi tibi, et precepi ut reponeres seorsum apud te.
Numérotation du verset
1Rg. 9,24
Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel : Ecce quod remansit, pone ante te, et comede, quia de industria
marg.|
DE INDUSTRIA. Id est de providentia datur intelligi quod iam comederit licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul convivium dilatum est.
||
servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
Numérotation du verset
1Rg. 9,25
Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saul in solario, stravitque Saul et dormivit in solario16
.
16
Stravitque…solario]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 9,26
Cumque mane surrexissent, et iam lucesceret17
, vocavit Samuel Saul in solarium dicens : Surge, ut dimittam te. Et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuel.
17
lucesceret
Rusch
] dilucesceret
Weber,
delucesceret
R C D
, elucesceret
Clementina
Numérotation du verset
1Rg. 9,27
Cumque descenderent
marg.|
CUMQUE DESCENDERENT. Descenderunt de excelso ut in aliquo secretiori loqueretur de regno et ungueret eum.
||
in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul : Dic puero ut antecedat nos et transeat, tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 27/02/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_9) |