|
<13. *Liber Regum secundus*>Capitulum 1
Numérotation du verset
2Rg. 1,1
Secundus liber Samuelis incipit.
{t. 2 : Erfurt, f. 25ra ; facsim., p. 49a}
[Rusch, f. 25ra ] Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cede Amalech
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 25ra ; facsim., p. 49a}
[Rusch, f. 25ra ]
AMALECHITES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hunc aiunt Hebrei filium fuisse Doech. Amalechites enim et Idumeus unum est quia filius primogenitus Esau Eliphaz1
fuit, et huius filius Amalech.
Diadema
autem
et armillam
a patre comendatam habebat.
et maneret duos dies in Siceleg2
.
2
duos dies - in Siceleg]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,2
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput. Et ut venit ad David cecidit super faciem suam
interl.|
a parte totum, non enim homo cadit solum super faciem sed in eam partem in qua est facies totus cadit
et adoravit.
Numérotation du verset
2Rg. 1,3
Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad David3
: De castris Israel fugi.
3
David] eum
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,4
Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? Indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex4
prelio et multi corruentes ex5
populo mortui sunt, sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt.
4
ex] e
Weber
5
ex] e
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,5
Dixitque David ad adolescentem qui nuntiavit ei6
: Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius ?
6
nuntiavit ei] nuntiabat
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,6
Et7
ait adolescens qui nuntiabat8
ei : Casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam.
interl.|
fatigatus sustentabatur
7
et]
om. Weber
8
nuntiabat] narrabat
Weber
Porro currus et equites appropinquabant ei :
Numérotation du verset
2Rg. 1,7
Et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem : assum,
Numérotation du verset
2Rg. 1,8
dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalechites sum.
Numérotation du verset
2Rg. 1,9
Et locutus est mihi : Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustie et adhuc tota anima in me est.
interl.|
totus vigor anime
Numérotation du verset
2Rg. 1,10
Stansque super eum occidi illum. Sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam
interl.|
vulnerationem
Et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio eius9
{t. 2 : Erfurt, f. 25rb ; facsim., p. 49b}
[Rusch, f. 25rb ] et tuli10
ad te dominum meum huc.
9
eius] illius
Weber
10
tuli] adtuli
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,11
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
Numérotation du verset
2Rg. 1,12
et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et Ionathan11
filium eius et super populum Domini
interl.|
sacerdotes
11
Ionathan] super
praem. Weber
et super populum12
Israel
interl.|
interl. generaliter
12
populum] domum
Weber
eo13
quod corruissent gladio.
13
eo]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,13
Dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu14
? Qui respondit : Filius hominis advene Amalechite ego sum.
14
tu]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,14
Et ait David ad eum15
: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
15
David-ad eum]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,15
Vocansque David unum de pueris suis16
ait : Accedens
marg.|
ACCEDENS. Omnis qui proximo machinatur malum vel de eius gaudet interitu iuste retributionis penam a iudice superno meretur. « Qui enim fodit foveam incidit in eam »a
et « os quod mentitur occidit animam »b
. Hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse.
a
Prv. 26, 27. b
Sap. 1, 11. 16
suis]
om. Weber
irrue in eum. Qui percussit illum et mortuus est.
Numérotation du verset
2Rg. 1,16
Et ait ad eum David : Sanguis tuus
interl.|
damnatio tua
super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te dicens : Ego interfeci christum Domini.
Numérotation du verset
2Rg. 1,17
Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius.
Numérotation du verset
2Rg. 1,18
Et precepit ut docerent filios Iuda arcum
interl.|
alias planctum
marg.|
FILIOS
IUDA. Filii Iuda filii confessionis quos verus David vult arcu Scripture muniri, ne per ignorantiam in conspectu demonum succumbant.
marg.|
ARCUM. Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Quia Philistiim sagittarii sunt qua arte Saul interficerant. Eamdem belli artem vult eos discere, vel precepit ut reges Iuda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul.
sicut scriptum est in libro Iustorum :
marg.|
IN
LIBRO
IUSTORUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Legitur vel scriptum est hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini cuius in libro Numerorum mentio fitc
, et carmina Salomonisd
et disputationes eius de natura lignorum, herbarum, iumentorum, volucrum, reptilium et pisciume
. Vel quod in libro verborum dierum diciturf
. Reliqua vero operum Salomonis propriorum et novissimorum scripta sunt in libris Nathan propheteg
et Achie Solonitis « in visione quoque Abdo videntis contra Ieroboam filium Nabath »h
et multa volumina huiusmodii
que scripta fuisse probat sed hodie non esse constat. Vastata enim a Chaldeis Iudea bibliotheca hostili igne consumpta est. Pauci autem libri Esdre pontificis ex prophetie industria reparati vel restaurati sunt. Hic vero {t. 2 : Erfurt, f. 25rb ; facsim., p. 49b}
[Rusch, f. 25rb ] Esdras scriba in lege Dei fuit qui promptiores litterarum figuras quam eatenus Hebrei habuissent reperit. Sunt enim qui dicunt Librum Iustorum esse Librum Regum ubi continentur prophete iusti Samuel, Gad et Nathan in quo scriptum est quomodo Saul recedens a timore Domini per inobedientiam periit.
c
Cf. Nm. 21, 14. d
Cf. 3Rg. (1Rg.) 4, 32. e
Cf. 3Rg. (1Rg.) 4, 33. f
Cf. 3Rg. (1Rg.) 11, 41. g
Cf. 1Par. 29, 29. h
Cf. 2Par. 9, 29. i
Cf. 3Rg. (1Rg.) 14, 29.
Numérotation du verset
2Rg. 1,19
Incliti Israel
marg.|
CONSIDERA
ISRAEL. Qui remansisti pro qua culpa interfecti sunt et precave ne et tu in scelere eorum pereas. Vel CONSIDERA quam gloriosi fuerunt qui pro tua libertate vulnerati sunt.
super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes ?
interl.|
quasi dicat : illico inter hostes.
Numérotation du verset
2Rg. 1,20
Nolite annuntiare in Geth
marg.|
GETH. Torcular, scilicet ‘Hierusalem que occidit prophetas’j
, cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precipit verus David ne passio sua illis annuntietur.
j
Cf. Mt. 23, 37.
neque annuntietis in competis Ascalonis, ne forte letentur filie Philistiim, ne exultent filie incircumcisorum.
interl.|
prohibet ne ullus letetur in tali casu ne divulgetur casus populi Dei in civitatibus inimicorum
Numérotation du verset
2Rg. 1,21
Montes Gelboe
interl.|
indignatus casu fortium ipsum interfectionis locum abominatur
marg.|
MONTES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Alii ‘excelsi’, quia scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idolatria in excelsis reputata est quia scelus idolatrie est nolle acquiescere.
marg.|
MONTES
GELBOE. Uberrimi ante maledictionem fuerunt quos hactenus male dictioni subiacere ferunt, nec umquam pluere ibi testantur.
marg.|
Rabanus MaurusRABANUS. Rex et propheta David qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Ionatha bello occubuissent in lamentatione sua
Gelboe
montibus maledicit :
montes gelboe nec ros nec pluvia
etc. Quid deliquerunt montes ? sed quia Gelboe interpretatur ‘decursus’, per Saul autem unctum et mortuum, unctio et mors nostri mediatoris exprimitur, merito per
Gelboe
superba Iudeorum corda significatur, que dum in huius mundi desideriis defluunt in uncti, id est Christi, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex temporaliter moritur, ab omni rore gratie siccantur. De quibus benedicitur ut agri primitiarum esse non possint. Superbi enim Hebreorum montes primitivos {t. 2 : Erfurt, f. 25va ; facsim., p. 50a}
[Rusch, f. 25va ] fructus non ferunt, qui et in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta enim Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in fine mundi Iudeos quos invenerit suscipit et extrema colligens eos quasi reliquias frugum ponit. Unde : RELIQUIE
ISRAEL
SALVE
FIENT. Possunt tamen montes Gelboe ore prophete maledici, ut dum fructus arescente terra moritur possessores terre sterilitatis damno feriantur ut ipsi maledictionis sententiam acciperent qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent.
nec ros, nec pluvie veniant super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus {t. 2 : Erfurt, f. 25va ; facsim., p. 50a}
[Rusch, f. 25va ] oleo
Numérotation du verset
2Rg. 1,22
a sanguine interfectorum,
marg.|
A SANGUINE
INTERFECTORUM. Sanguis et adeps robur prestant corpori. Ita illi fortitudinem dabant subiectis a quibus Saul et Ionathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita : Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tamquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant quos innoxios iussit Saul interfici.
ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam abiit17
interl.|
vel rediit
17
abiit] rediit
Weber
retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis.
marg.|
SAGITTA
IONATHAN etc.
et gladius Saul
etc. Ionathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem forme et constantiam animi.
marg.|
Rabanus MaurusRABANUS. Allego<rice>. Prius propheta David figuraliter deflet Saul et Ionathan qui cum potentes essent et semper hostibus prevalerent, sauciati illico et vulnerati in medio prelio corruerunt. Sic et christiani deflent eos qui repugantes demonibus in lubrico seculi labuntur (Gelboe namque ‘montes lubrici’ interpretantur) et spem recuperationis obmittentes proprio mucrone desperationis se ipsos interficiunt sicut Saul irruens super gladium suum. Philistei vero, id est demones, de interfectis spolia virtutum auferentes proprie fortitudini victoriam ascribunt, cum talia iustis promissione Dei eveniunt. Sed David noster in electis suis corruentium casum gemit, et in urbibus allophilorum prohibet divulgari, id est precipit fidelibus ut caute se custodiant, ut scutum fidei, loricam iustitie, galeam salutis et gladium spiritus habeant quod est verbum Deik
, quibus adversariis resistant, ne iterum ignominose superati gaudium inimicis faciant.
k
Cf. Eph. 6, 16.
Numérotation du verset
2Rg. 1,23
Saul et Ionathas18
amabiles et decori valde19
in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores
interl.|
hiperbole
18
Ionathas] Ionathan
Weber
19
valde]
om. Weber
leonibus fortiores.
Numérotation du verset
2Rg. 1,24
Filie Israel, super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis,
interl.|
de preda scilicet hostium
qui prebebat ornamenta aurea cultui vestro.
Numérotation du verset
2Rg. 1,25
Quomodo ceciderunt fortes in prelio ?
interl.|
in peccato subaudis
Ionathas20
in excelsis tuis
interl.|
sicut supra
20
Ionathas] Ionathan
Weber
occisus est ?
Numérotation du verset
2Rg. 1,26
Doleo super te frater mi Ionatha21
decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater amat unicum filium summ, ita te diligebam22
.
21
Ionatha] Ionathan
Weber
22
sicut…diligebam]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 1,27
Quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica ?
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_1) |