initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Rg. 11,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 32ra ; facsim., p. 63a} [Rusch, f.  32ra ] Factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 32ra ; facsim., p. 63a} [Rusch, f.  32ra ] TEMPORE  QUO  SOLENT etc. id est vere, quando pulsa frigoris asperitate pabula reperiuntur iumentorum.
marg.|  In hebreo ita legitur : eo tempore quo reges ad bella processerant misi David Ioab etc. Processerant scilicet ad pugnam contra David rex Roob, et Istob, Soba et Maacha, qui reges Syrie fuerunt et pugnare voluerunt contra David conducti a rege Moab sed devicti sunt.
misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabbath
interl.| vel : Rabba

Rabbath scrips. , Rabbach Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba “he. Ier.” ΩJ, Rabba Weber
David autem remansit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 11,2 
Dum hec agerentur accidit quedam die ut surgeret David
interl.|  ‘’manu fortis vel visu desiderabilis’’.
marg.|  DUM  HEC  AGERENTUR  ACCIDIT. David graviter peccavit quod et per prophetam Deus arguit et ipse penitendo abluit. Sed ille desiderabilis cunctis gentibus quasi in solario deambulans, in sole posuit tabernaculam suum, et amavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est mundantem se a sordibus seculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem et calcantem. Et inchoata cum illa prime conventionis notitia, separatum ab ea diabolum occidit, sibique eam perpetuo copulavit. Oderimus ergo peccatum sed non extinguamus prophetiam. Amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus istum penitentem qui tam grave vulnus peccati humilitatis confessione sanavit.

Fontes : cf. < Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).

quedam die] om. Weber
interl.|  declinante iam mundo
et deambularet in solario
interl.|  in sole posuit tabernaculum suum corpus scilicet quod assumpsit cunctis patefecit
domus regie. Viditque mulierem se lavantem
interl.|  propter fluxum menstruum ut quidam volunt
propter] proppter cacogr. Rusch
ex adverso super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde.
Numérotation du verset 2Rg. 11,3 
Misit ergo rex et requisivit que esset mulier. Nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bersabee
marg.|  BERSABEE. ISODORUS. ‘Puteus satietatis’ vel ‘puteus septimus’. Ecclesia vero vocatur ‘puteus aque vive’ et huic puteo septinarii nomen numeri in Spiritus sancti significatione coniungitur propter rationem Pentecostes, quo die de celo Spiritus sanctus missus est. Ad quadraginta novem, id est septies septem unum additur, quoniam unitas commendatur. Unde : « solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis ». Dono itaque spiritali, id est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aque salientis in vitam eternam quem « qui biberit non sitiet in eternum ».
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati non valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpe delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi aliud consentientem. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitorie dedignantur, ut si quid forte cor illicitum concupisceret, pressus per discipline magisterium oculus videre recusaret. Sicut enim sepe temptatio per oculos trahitur, sic non numquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire. Plerumque enim quelibet res innocenti mente respicitur, sed in ipso conspectu animus concupiscentie gladio confoditur. Non enim David Urie coniungem studiose respexit quia concupiverat, sed potius concupivit quia incaute respexit. Iusto vero retributionis examine qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo cecatur. Sepe autem iam intrinsecus concupiscentia dominatur, et illicebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, et fenestras luminis aperit ad tenebras cecitatis, unde sancti viri cum sinistra delectatione pulsari se sentiunt ipsa per que forme species ad mentem ingreditur, discipline magisterio lumina restringunt, ne prave cogitationis visio lenocinata famuletur. Que si unquam subtiliter custodiri negligitur cogitationis immunditia ad operationem transit.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Sepe res quelibet per historiam virtus est per significationem culpa. Sicut aliquando culpa in facto, in scripto prophetie virtus. Quis enim non destestetur quod David in solario deambulans Bersabee Urie concupivit uxorem. Quem tum a prelio revertentem ire domum monet pedes lavare qui protinus respondit dicens : arca dei sub pellibus et ego in domo mea requiescam . Quem David ad mensam propriam suscepit eique epulas per quas mori debeat tradit. Tenet ergo David figuram eius de quo scriptum est : « In sole posuit tabernaculum suum ». Qui Bersabee ad se iubet perducere, id est legem littere carnali populo coniunctam spiritali sibi intellectu sociare. Bersabee enim ‘puteus septem’ dicitur quia per cognitionem legis infusion spiritalis gratie perfecta nobis sapientia ministratur. Urias vero ‘iudaicum populum’ significat qui interpretatur ‘lux mea Dei’. Iudaicus enim populus qui de accepta legis scientia extollitur, quasi Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit sibique coiunxit, quia manu fortis redemptor apparens, dum de se spiritaliter legem loqui innotuit, per hoc quod iuxta litteram tenebatur hanc a iudaico populo extraneam demonstravit sibique coniunxit quia {t. 2 : Erfurt, f. 32rb ; facsim., p. 63b} [Rusch, f.  32rb ] se per illam predicatum declaravit. Uriam tamen ad domum monet ire et pedes lavare, quia incarnatus Iudeis precipit ut ad conscientiam redeant, et sordes operum fletibus tergant, ut spiritaliter mandata legis intelligant et post tantam duritiam preceptorum fontem baptismi invenientes ad aquam post laborem currant. Sed Urias qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondet quia domum suam intrare non possit quasi dicat : ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscienti am per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam Dei esse sub pellibus dicit quia precepta Dei non nisi exhibendo ministerium carnalis sacrificii intelligit. Hunc tamen redire domum nolentem David ad mensam vocat, quia cum Iudei ad conscientiam reverti contemnant Christus tamen spiritalia predicat dicens : « Si crederetis Moysi crederitis forsitam et mihi de me enim ille scripsit ». Legem enim Iudeus tenet que eius divinitatem loquitur cui credere dedignatur. Unde et Urias ad Ioab cum epistolis ex quibus occidi debeat mittitur quia Iudeus legem portat qua convincente moriatur. Cum enim mendata legis retinens implere nititur ipse defert iudicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius ? Quid Uria mundius ? Sed ad mysterium quid David sanctius? Quid Uria infidelius ? Quia ille per vite culpam prophetie signat innocentiam, et iste per vite innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus enim sacri eloquii sic transacta narrat ut ventura exprimat, sic in facto rem approbat ut in mysterio contradicat. Sic gesta damnat ut hec mystice gerenda suadeat.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Ad hoc in Scriptura David et Petri peccata sunt indita ut cautela minorum sit ruina maiorum. Ad hoc penitentia insinuatur et venia ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu suo David cadente nemo superbiat, de lapsu etiam resurgente David non desperet. Mirabiliter Scriptura eodem verbo superbos premit quo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos ad humilitatis formidinem, humiles ad spei fiduciam revocavit. Inestimabile novi generis medicamentum, quod eodem ordine positum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit. De maiorum nos lapsu terruit sed de reparatione roboravit. Sic nos divine dispensationis misericordia et superbientes reprimit et ne desperatione corruamus fulcit. Sed fortasse lectoris animus movetur cur Deus eos quos eligit quosque ad donorum spiritalium culmen assumit a vitiis non custodit ? Sed multa per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiam cadunt, sed tamen quod ceciderunt non agnoscunt. Contra eos ergo hostis antiquus qui iam interius dominatur exterius sevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam consternantur. Aliquando autem minus est in corporis corruptione cadere quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia cerditur minus vitatur. Luxuriam eo magis erubescunt homines quia simul omnes turpem noverunt. Ideo multi per vel post superbiam in luxuriam corruentes ex aperto casu malum culpe latentis erubescunt et maiora corrigunt cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatos sepe malignus spiritus de culpa ad culpam trahit, et quo plus percutit eum quem ceperat amittit, et unde vicisse cernitur inde superatur. Considerare libet intra munitum gratie sinum quanto Deus misericordie favore nos continet. Ecce qui de virtute se extulit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur non gladio sed medicamento vulneratur. Virtus enim medicamentum, vitium vulnus. Quia ergo de medicamento vulnus facimus facit ille de vulnere medicamentum ut qui virtute pecutitur vitio curetur. Virtutum enim dona retorquemus in usum vitiorum ille vitiorum, illecebras assumit in arcem virtutum et salutis statum percutit, ut servet, ut qui humilitatem curantis fugimus ei saltem cadentes hereamus. Sed plerique quo in multis corruunt artius ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio ligat ne surgant. Consideret ergo homo, cum quo adversario bellum gerat, et si iam se in aliquo {t. 2 : Erfurt, f. 32va ; facsim., p. 64a} [Rusch, f.  32va ] deliquisse perpendit saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat et studiose vitentur vulnera quibus frequenter interficit quia valderarum est quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus serviat. Ad erudiendum enim Dominus sepe electos temptatori subiicit, sicut post paradisi claustra post tertii celi secreta ne revelationum magnitudine Paulus extolleretur datus est ei angelus Satane. Sed hac temptatione disponitur ut qui elati perire poterant humiliati serventur. Secreto ergo dispensationis ordine unde sevire permittitur iniquitas diaboli inde perficitur benignitas Dei, quia inde obtemperat nutibus superne gratie unde exercet iram voluntatis sue.

Cf. Act. 2, 1-4.
Eph. 4, 3.
Io. 4, 13.
Ps. 18, 6.
Io. 5, 46.
Cf. 2Cor. 12, 7.

Bersabee] Bethsabee Weber
interl.|  id est diaboli qui falso dixit ‘lux mea Dei’, ideoque de terra viventium merito abscisus. Etheus enim ‘abscisus’

Ethei] Hetthei Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,4 
Missis itaque David nuntiis tulit eam, que cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea, statimque sanctificata est ab immunditia sua
interl.|  id est menstruali effusione
Numérotation du verset 2Rg. 11,5 
et reversa est in domum suam concepto fetu. Mittensque nuntiavit David et ait : Concepi.

in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,6 
Misit autem David ad Ioab dicens : Mitte ad me Uriam Etheum. Misitque Ioab Uriam ad David.
Numérotation du verset 2Rg. 11,7 
Et venit Urias ad David. Quesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum.
Numérotation du verset 2Rg. 11,8 
Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam et lava pedes tuos.
interl.|  post laborem balneis utere, partem posuit pro toto corpore non enim tantus vir discalciatus incedebat
Egressusque est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
interl.|  ut refectus deliciose, provocatus libidine dormiret cum uxore, et sic adulterium lateret

Egressusque] Egressus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,9 
Dormivit autem Urias ante portam domus regie cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam.
Numérotation du verset 2Rg. 11,10 
Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias ad domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? Quare non descendisti ad domum tuam ?
Numérotation du verset 2Rg. 11,11 
Et ait Urias ad David : Arca Dei et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terre manent, et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam et per salutem anime tue quod non faciam rem hanc.

Dei] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,12 
Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie et cras dimittam te. Mansit Urias in Hierusalem die illa et altera.
Numérotation du verset 2Rg. 11,13 
Et vocavit eum David ut comederet {t. 2 : Erfurt, f. 32vb ; facsim., p. 64b} [Rusch, f.  32vb ] coram se et biberet et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.
Numérotation du verset 2Rg. 11,14 
Factum est ergo mane et scripsit David epistolam ad Ioab misitque per manum Urie,
Numérotation du verset 2Rg. 11,15 
scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum est prelium et derelinquite eum ut percussus intereat.

est prelium] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,16 
Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi10  sciebat viros esse fortissimos.

10  ubi] quo Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,17 
Egressique viri de civitate, bellabant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Etheus.
Numérotation du verset 2Rg. 11,18 
Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba prelii.
Numérotation du verset 2Rg. 11,19 
Precepitque nuntio dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
Numérotation du verset 2Rg. 11,20 
si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut preliaremini ? An ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?
Numérotation du verset 2Rg. 11,21 
Quis percussit Abimelech filium Ieroboal11   ? Nonne mulier misit super eum fragmen mole de muro et interfecit eum in Thebes ? Quare iuxta murum accessistis ? Dices : etiam servus tuus Urias Etheus occubuit.

11  Ieroboal Rusch ΩSM etc.] scrips. , Ierobaal ΩJ Clementina etc., Hierobaal Weber (ΣΛH), Hieroboseth Weber cum nonnullis codicibus
Numérotation du verset 2Rg. 11,22 
Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia que ei preceperat Ioab.
Numérotation du verset 2Rg. 11,23 
Et dixit nuntius ad David : Prevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum. Nos autem facto impetu persecuti sumus eos12  usque ad portam civitatis.

12  sumus eos] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,24 
Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro {t. 2 : Erfurt, f. 33ra ; facsim., p. 65a} [Rusch, f.  33ra ] desuper, mortuique sunt de servis regis. Quin etiam servus tuus Urias Etheus mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 11,25 
Et dixit David ad nuntium : Hec dices Ioab : Non te frangat ista res. Varius enim eventus est prelii
interl.| vel belli
et nunc hunc, nunc illum consumit gladius. Conforta bellatores tuos adversum urbem, ut destruas eam et exhortare eos.
Numérotation du verset 2Rg. 11,26 
Audivit autem uxor Urie quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum.
Numérotation du verset 2Rg. 11,27 
Transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor
interl.|  iam obstinatio culpe occasionem non habet defensionis et ideo recte propheta mittitur
peperitque ei filium. Et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_11)