initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Rg. 12,1 
Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper.
interl.| cum prelati Ecclesie potentes arguunt, prius quasdam similitudines velut de alieno negotio inducunt
Numérotation du verset 2Rg. 12,2 
Dives habebat oves et boves plurimos valde.
Numérotation du verset 2Rg. 12,3 
Pauper autem nihil habebat omnino, preter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et que creverat apud eum cum filiis eius, simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia.
Numérotation du verset 2Rg. 12,4 
Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et preparavit cibos homini qui venerat ad se.
Numérotation du verset 2Rg. 12,5 
Iratus autem indignatione David adversus hominem {t. 2 : Erfurt, f. 33rb ; facsim., p. 65b} [Rusch, f.  33rb ] illum nimis
interl.| post similitudines rectam sententiam contra se quasi in alterum proferunt potentes
dixit ad Nathan : Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui hoc fecit

hoc fecit] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,6 
quem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit.

quem] ovem Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,7 
Dixit autem Nathan ad David :
interl.| tandem prelati modis congruentibus de proprio reatu potentes feriant iam in nulla sui defensione erectos quippe sententia proprii oris ligatos
Tu es ille vir. Hec dicit Dominus Deus Israel : Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu
interl.| alias domo
Saul
Numérotation du verset 2Rg. 12,8 
et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Iuda et si parva sunt ista adiiciam tibi multo maiora.
Numérotation du verset 2Rg. 12,9 
Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Etheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
Numérotation du verset 2Rg. 12,10 
Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Urie Ethei ut esset uxor tua.
Numérotation du verset 2Rg. 12,11 
Itaque hec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius.
Numérotation du verset 2Rg. 12,12 
Tu enim fecisti abscondite, ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis huius.

huius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,13 
Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino.
interl.| qui humiliter confitetur veniam mox consequetur
Dixitque Nathan
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 33rb ; facsim., p. 65b} [Rusch, f.  33rb ] DIXITQUE  NATHAN. Omnia tamen que per peccato predicta sunt ei postmodum toleravit. Deus delictum delet sed inultum non deserit. Aut enim homo in se penitens punit, aut Deus hec cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit : Dominus transtulit peccatum tuum, et tamen multis post cruciatibus afflictus, effugiens reatum culpe quam perpetraverat exolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per se ipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere quas in eis perpetuo non vult videre.
ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum. Non morieris.
Numérotation du verset 2Rg. 12,14 
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini
interl.| apud gentes scelestum habetur, si quis uxorem alterius per vim sibi vendicaverit maxime qui preest

nomen] om. Weber
propter verbum hoc
interl.| quia talem regem prefecisset
Numérotation du verset 2Rg. 12,15 
Et reversus est Nathan in domum suam. Percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Urie David et desperatus est.

in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,16 
Deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram.
interl.| et nos ieiunemus et super terram iaceamus, donec peccati desiderium funditus aboleatur
Numérotation du verset 2Rg. 12,17 
Venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra. Qui noluit, neque comedit cum eis cibum.
Numérotation du verset 2Rg. 12,18 
Accidit autem die septima ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus. Dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram, quanto magis si dixerimus mortuus est puer se affliget ?
Numérotation du verset 2Rg. 12,19 
Cum ergo audisset David servos suos musitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus. Dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est.

audisset] vidisset Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,20 
Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est. Cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem et comedit.
Numérotation du verset 2Rg. 12,21 
Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo quem fecisti propter infantem ? Cum adhuc viveret ieiunasti et flebas, mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem ?
Numérotation du verset 2Rg. 12,22 
Qui ait : Propter infantem cum adhuc viveret ieiunavi et flevi. Dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivat infans ?

cum] dum Weber vivat] vivet Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 33vb ; facsim., p. 66b} [Rusch, f.  33vb ]Nunc autem quia mortuus est quare ieiuno ? Numquid potero revocare eum amplius ? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me.
Numérotation du verset 2Rg. 12,24 
Et consolatus est David Bersabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea. Que genuit filium et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum.

Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,25 
Misitque in manu Nathan prophete et vocavit nomen eius ‘Amabilis Domino’
interl.| in hebreo Idida , id est dilectus Domini propter Dominum, scilicet propter gratuitam misericordiam qua eum diligere dignatus est, quamvis manzer esset.
eo quod eum Dominus diligeret10  .

10  eum Dominus diligeret] diligeret eum Dominus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,26 
Igitur pugnabat Ioab contra Rabbath11 
interl.| quando cum adiectione scribitur Rabbath sicut hic ; quando sine adiectione :  Rabba

11  Rabbath] sic omnes testes Edmaior., praesertim Ω Rusch Weber
filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam.
Numérotation du verset 2Rg. 12,27 
Misitque Ioab
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 33vb ; facsim., p. 66b} [Rusch, f.  33vb ] MISITQUE  IOAB. Hec victoria David quam Ioab inchoavit et ipse perfecit significat victoriam nostri regis. Dux enim contra hostes bellum gerit cum predicatorum ordo contra mundi potentes scutum fidei opponit. Sed victoria ad Christum refertur cui omnis postestas et potentia regni ascribitur : « Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere ». Coronam ergo regis hostilis populi tulit David et sibi diadema fecit, cum Christus diabolo regnum auferens sibi insigne decorum paravit. Est enim David corona conventus catholici populi qui caput nostrum, id est Christum, fide et conversatione coronat et ambit. Omnis enim sanctorum labor, certamen et victoria ad honorem eius refertur.  Rabbath civitas regni Ammon que nunc ‘Philadelphia’ vocatur et interpretatur ‘multitudo’. Et in evangelio dicitur : « Quia multi venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham Isaac et Iacob in regno celorum ».

Phil. 2, 13.
Mt. 8, 11.
nuntios ad David dicens : Dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum.
marg.| URBS  AQUARUM. Propter abundantiam que ibi erat aque vel ut quidam dicunt populorum.
Numérotation du verset 2Rg. 12,28 
Nunc12  igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo ascribatur victoria.

12  Nunc] nnunc cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 12,29 
Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath. Cumque dimicasset cepit eam
Numérotation du verset 2Rg. 12,30 
et tulit diadema regis eorum de capite eius, pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas
marg.| ET TULIT  DIADEMA  REGIS. In Paralipomenon ita legitur : « Tulit David coronam Melchon de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema ». Non est enim nomen proprium Melchon sed interpretatur ‘rex eorum’. Melchon, ut volunt Hebrei, idolum est Ammonitarum cuius diadematis aurum et gemmas David dicitur conflasse et purgasse secundum legem et fecisse sibi diadema.

1Par. 20, 2.
et impositum est super caput David, sed et predam civitatis asportavit multam valde.
Numérotation du verset 2Rg. 12,31 
Populum quoque eius adducens serravit
interl.| id est serra per medium secuit
et circumegit super eos ferrata carpenta
interl.| rotis incidentia
Divisitque
interl.| eos
Cultris
interl.| cultros per eos
et transduxit in typo
interl.| similitudine
laterum.
interl.| modo quo transducuntur per lateres adhuc teneros ut conformentur
Sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis {t. 2 : Erfurt, f. 34ra ; facsim., p. 67a} [Rusch, f.  34ra ] exercitus Hierusalem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_12)