initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 17

Numérotation du verset 2Rg. 17,1 
Dixit igitur Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum et consurgens persequar David hac nocte.
Numérotation du verset 2Rg. 17,2 
Et irruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum.
interl.|  pre timore
Cumque fugerit omnis populus
interl.|  a facie nostra
qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
interl.|  propter fugam sociorum
Numérotation du verset 2Rg. 17,3 
Et reducam universum populum quomodo unus homo
interl.|  id est concorditer

unus homo] omnis Weber
reverti solet, unum enim virum tu queris et omnis populus erit in pace.
interl.|  Unde : « Expedit ut unus moriatur homo » etc.

Numérotation du verset 2Rg. 17,4 
Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 17,5 
Ait autem Absalom : Vocate et Chusi Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat.

Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,6 
Cumque venisset Chusi ad Absalom, ait Absalom ad eum : Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel facere debemus an non ? Quod das consilium ?
interl.|  tu quid dicis

Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,7 
Et dixit Chusi ad Absalom : Non est bonum hoc consilium quod dedit Achitophel hac vice.

Chusi] Husai Weber | est] om. Weber | hoc] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,8 
Et {t. 2 : Erfurt, f. 37vb ; facsim., p. 74b} [Rusch, f.  37vb ] rursum intulit Chusi : Tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu seviat. Sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.

Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,9 
Forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco. Et cum ceciderit unus quilibet
interl.|  sive parvus sive magnus
in principio
interl.|  id est in novitate regni tui
audiet quicumque audierit
interl.|  id est auditum habuerit
et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 17,10 
Et fortissimus
marg.|  ET  FORTISSIMUS. In hebreo : « fortissimus ipse cuius est cor quasi leonis pavore solvetur ». Subaudis non fortissimus iste David intelligitur. Unde :  SCIT  ENIM  OMNIS  ISRAEL  PATREM  TUUM  ESSE  FORTISSIMUM.
marg.|  Isidorus HispalensisISIDORUS. Secundum allegoriam considerari oportet quid sit quod Absalom parricida patrem insequitur. Primo pater fugit de victoria securus, et interitum parricide deplorabat quem periturum sciebat. Scribitur enim fugisse David a facie filii. Et de populo Hierusalem dicit Dominus : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me ». Filius autem eius populus iudaicus qui tradidit eum. Absalom autem ‘patris pax’ interpretatur. Quod in historia mirum videtur ? Quomodo scilicet ‘pax patris’ intelligatur vel dicatur qui patrem persequitur ? Sed Absalom ‘Hierusalem’ significat que ‘visio pacis’ dicitur a cuius facie fugit Christus quando eam deseruit et ad gentes transiit.
marg.|  ABSALOM. Alii Absalom ‘traditorem’ accipiunt quem Christus pertulit tamquam eius cogitationes ignoraverit et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit. Ideo Absalom ‘pax patris’ dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit.

Is. 1, 2.
quisque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur, scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt.

quisque] quoque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,11 
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium, congregetur ad me universus Israel a Dan usque Bersabee
interl.|  duo termini terre promissionis

me] te Weber
quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum,
Numérotation du verset 2Rg. 17,12 
et irruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,13 
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur,
interl.|  yperbole
nec calculus
interl.|  parvus lapis
quidem ex ea.
Numérotation du verset 2Rg. 17,14 
Dixitque Absalom et omnis vir Israel : Melius est10  consilium Chusi11  Arachite consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile ut induceret Dominus super Absalom malum.
marg.|  ACHITOPHEL etc. Qui recedens a David ad Absalom migravit, hereticos significat qui relinquunt veritatem et sequuntur errorem. {t. 2 : Erfurt, f. 37vb ; facsim., p. 74b} [Rusch, f.  37vb ] Interpretatur   Achitophel ‘frater meus cadens’. Silonites vero ‘transmigratus’ contra quos dicitur : « In Domino confido, quomodo dicitis anime mee : Transmigra in montem sicut passer ». Et merito tales laqueo diaboli malitie sue vitam finiunt, qui alienam pravis persuasionibus corrumpunt sicut   Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena, vite David insidiatus est : « Qui enim fodit foveam incidit in eam », et : « in insidiis suis capientur iniqui ».

Ps. 10, 2.
Prv. 26, 27.
Prv. 11, 6.

10  est] om. Weber 11  Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,15 
et ait Chusi12  Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium {t. 2 : Erfurt, f. 38ra ; facsim., p. 75a} [Rusch, f.  38ra ] dedit Achitophel Absalom et senioribus13  Israel, et ego tale et tale dedi consilium.
marg.|  CHUSI. Arachites antiquus amicus David, significat credentes de gentibus, qui licet cum Absalom aliquando fuisse visi sunt, tamen operibus eius non communicantes, nec pravis suggestionibus   Achitohel consentientes, cum David fideliter permanserunt. Interpretatur   Chusi Ethiops, Arachites : longitudo mea. Unde : « Vertit Ethiops pellem suam » et alibi : « Ethiopia preveniet vel festinet manus eius dare Deo », quia gentilis populus postquam se in nigredine peccatorum exuit numquam a tergo Domini recessit. Quod autem Absalom concubinas David, ad custodiendam domum dimissas, stuprando corrupit, significat quod apostata angelus quosdam qui videntur regere et custodire populum Dei, heretica pravitate seducit. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta prebet. Que in viduitate viventes clause sunt usque ad diem mortis sue, quia cum heretici a via veritatis aberrantes, redire se simulant non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi et separati a consortio eius debent alienari. Ille tamen « qui solem facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos » non renuit talibus pastum in hoc mundo prebere, ut convertantur beneficiorum occasione.

Cf. Ier. 13, 23.
Ps. 67, 32.
Mt. 5, 45.

12  Chusi] Husai Weber 13  senioribus] senibus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,16 
Nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes : ne moreris14  hac nocte15  in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere, ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est.

14  moreris] moremini Weber 15  hac nocte] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,17 
Ionathas16  autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel, abiit ancilla
interl.|  quasi pannos lavatura
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 38ra ; facsim., p. 75a} [Rusch, f.  38ra ] IONATHAS  ET  ACHIMAAS  STABANT etc. Rabanus MaurusRABANUS. Quod autem Ionathas qui interpretratur ‘columbe donum’, et Achimaas ‘frater eius’ ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti, fugientes Absalom, declinaverunt in domum cuiusdam viri in Baurim  QUI  HABEBAT  PUTEUM  IN  VESTIBULO  ET  DESCENDERUNT  IN  EUM etc. Non sine mysterio credendum est. Significant enim hi duo eos qui per gratiam Spiritus sancti sunt renati et in numero fratrum sunt ascripti, qui credentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere querunt. Hi stant   iuxta fontem Rogel , qui interpretatur ‘tristis’ vel ‘deorsum’, cum luctum et despectum in mundo appetunt, propter celestis regni desiderium. Declinant in domum viri in Baurim, qui locus interpretatur ‘electus’ vel ‘vivens’, cum adolescentie tempora in memoriam reducunt. ‘Descendunt in puteum qui erant in vestibulo’, cum penitentie se humiliter subiiciunt, que cunctis necessaria est ante finem presentis vite. ‘Expandit mulier velamen super os putei’, cum Ecclesia precum assiduitate delicta inventutis et ignorantie filiorum abscondit. ‘Quasi siccans ptisanas’, cum carnis lasciviam per continentie rigorem stringit. ‘Et sic rei latet’, trangressio id est humane vite, qui par assiduitatem precum in compunctione lacrimarum et per castigationem corporis, omnia delicta absconduntur et homines a persecutione hostis protecti liberabuntur.

16  Ionathas] Ionathan Weber
et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium. Non enim poterant videri aut introire civitatem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,18 
Vidit autem eos quidam puer
interl.|  filius eiusdem ancille ut dicitur
et indicavit Absalom. Illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum.
Numérotation du verset 2Rg. 17,19 
Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas
interl.|  ordeum siccatum pila tusum decorticatum inde fit cibus aptus carenti dentibus, hoc est ptisana
et sic latuit res17  .

17  latuit res] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,20 
Cumque venissent servi Absalom in domum ad mulierem18  dixerunt : Ubi est Achimaas et Ionathas19   ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter20  gustata paululum aqua. At cum21  hi qui querebant non invenissent22 
interl.| vel reperissent

18  in domum-ad mulierem] inv. Weber | 19  Ionathas] Ionathan Weber | 20  festinanter] om. Weber | 21  cum] om. Weber | 22  non invenissent] cum non repperissent Weber |
reversi sunt Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,21 
Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David dicentes23   : Surgite et24  transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.

23  dicentes] atque dixerunt Weber 24  et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,22 
Surrexit ergo David et omnis populus qui cum eo erat25  et transierunt Iordanem donec dilucesceret antequam denudare verbum26  , et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium.

25  cum eo-erat] inv. Weber 26  antequam… verbum] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 38rb ; facsim., p. 75b} [Rusch, f.  38rb ] Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum, surrexit27  et abiit in domum suam et in civitatem suam. Et disposita domo sua suspendio interiit
interl.|  Flavius IosephusIOSEPHUS dicit : Hoc ipsum fecisse potius ex magnanimitate quam ex pusillanimitate

27  surrexit] et praem. Weber
et sepultus est in sepulcro patris sui.
Numérotation du verset 2Rg. 17,24 
David autem venit in Castra
interl.|  hebraice Manaim ubi scilicet angeli obviaverunt Iacob

Cf. Gn. 31, 1-2.
et Absalom transiit Iordanem ipse et omnis viri28  cum eo.

28  viri] vir Israhel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,25 
Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum. Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra29  de Iezreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarvie que fuit mater Ioab.
interl.|  qui et Isai et Iesse dicitur ut ferunt Iudei

29  Iethra Rusch Weber ] Iezra ΩM, Ietra Clementina
Numérotation du verset 2Rg. 17,26 
Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
Numérotation du verset 2Rg. 17,27 
Cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas
interl.|  filius scilicet Naas regis cum quo pugnavit Saul, Naas quoque fecit misericordiam cum David, quando fugiebat a facie Saul, interempto vero a David Anon qui servos eius decalvaverat constitutus est ab eodem David in loco fratris iste Sobi
de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
Numérotation du verset 2Rg. 17,28 
Obtulerunt ei stratoria
interl.|  lectorum
et tapetia et vasa fictilia, frumentum et ordeum et farinam et30  polentam,
interl.|  puram farinam

30  et] om. Weber
et fabam
interl.|  genus leguminis
et lentem et31  frixum cicer
interl.|  decoctum vel novum

31  et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,29 
et mel
interl.|  Christus postquam Iudeos reliquit spiritalibus honoratur muneribus apud gentes
et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum, suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_17)