initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 19

Numérotation du verset 2Rg. 19,1 
Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
Numérotation du verset 2Rg. 19,2 
Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo suo. Audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.

suo] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,3 
Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prelio.

declinavit] declinabat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,4 
Porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi.

fili mi] + fili mi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,5 
Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum,
Numérotation du verset 2Rg. 19,6 
et diligis {t. 2 : Erfurt, f. 39va ; facsim., p. 78a} [Rusch, f.  39va ] odientes te et odio habes diligentes te. Et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret et omnes nos occubuissemus tunc placeret tibi.

et] om. Weber omnes nos] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,7 
Nunc igitur surge, et procede et alloquens satisfac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala que venerunt super te ab adolescentia tua usque ad presens.

ad] in Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,8 
Surrexit ergo rex et sedit in porta. Et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege, Israel autem fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset 2Rg. 19,9 
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 19,10 
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello, usquequo siletis et non reducitis regem. Et consilium totius Israel venit ad regem.

et consilium… ad regem] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,11 
Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens : Loquimini ad maiores natu Iuda dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem ut reducerent eum in domo eius, quia dixerat rex : Hec dicetis ad populum :

ut… eum] om. Weber quia dixerat… ad populum] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,12 
Fratres mei vos, os meum {t. 2 : Erfurt, f. 39vb ; facsim., p. 78b} [Rusch, f.  39vb ] et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,13 
Et Amase dicite : Nonne os meum es et caro mea es10  . Hec faciat mihi Deus et hec addat, si non magister militie fueris coram me omni tempore pro Ioab.

10  es] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,14 
Et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius. Miseruntque ad regem dicentes : Revertere tu et omnes servi tui.
Numérotation du verset 2Rg. 19,15 
Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem. et omnis11  Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et tranduceret eum Iordanem.

11  omnis] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,16 
Festinavit autem Semei filius Gera filii Gemini12  de Baurim, et descendit cum viris Iuda in occursum regis David

12  Gemini ΩS Rusch ] Iemini Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,17 
cum mille viris de Beniamin, et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Et irrumpentes Iordanem ante regem
Numérotation du verset 2Rg. 19,18 
transierunt vada ut tranducerent domum regis, et facerent iuxta iussionem eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem.
Numérotation du verset 2Rg. 19,19 
Dixit ad eum : Ne reputes mihi domine13  iniquitatem, neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem, neque ponas rex in corde tuo.

13  domine] + mi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,20 
Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis.
Numérotation du verset 2Rg. 19,21 
Respondens vero Abisai filius Sarvie dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,22 
{t. 2 : Erfurt, f. 40ra ; facsim., p. 79a} [Rusch, f.  40ra ] Et ait David : Quid mihi et vobis filii Sarvie ? Cur efficimini mihi hodie in Satan ?
interl.|  id est contrarium
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 40ra ; facsim., p. 79a} [Rusch, f.  40ra ] QUID  MIHI etc. Timebat David si interficeretur Semei, quod reliqui qui similiter regem offenderant nollent eum sibi facere regem.
Eergone interficietur hodie14  vir in Israel ? An ignoras15 
interl.|  alias : ignoro
interl.|  illos occidam hodie qui me fecerunt regem super se

14  interficietur hodie] inv. Weber 15  ignoras] ignoro Weber
hodie me factum regem super Israel ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,23 
Et ait rex Semei : Non morieris. Iuravitque ei.
Numérotation du verset 2Rg. 19,24 
Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis illotis pedibus
marg.|  ILLOTIS  PEDIBUS. In hebreo :   infectis . Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebreos quibus pro naturalibus utebatur. Erat enim claudus.
et intonsa barba, vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 19,25 
Cumque occurrisset16  regi dixit ei rex : Quare non venisti mecum Miphiboseth ?

16  occurrisset] Hierusalem praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,26 
Qui respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me. Dixitque17  ei : Ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege, claudus enim sum servus tuus.

17  dixitque] dixi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,27 
Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es18  fac quod placitum est tibi.
interl.|  quo ad scientiam quia sicut angelus scis voluntatem Dei

18  es] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,28 
Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi. Tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mense tue .Quid ergo19  habeo iuste querele ? Aut quid possum ultra vociferari ad regem ?

19  ergo] igitur Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,29 
Ait autem20  ei rex : Quid ultra loqueris ? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones.
marg.|  TU  ET  SIBA  DIVIDITE. In hebreo : dixi tu et Siba dividite agrum. Quod David immemor federis et iuramenti quod fecerat cum Ionathan, tam iniustum protulit iudicium, ideo Roboam et Ieroboam diviserunt regnum eius. Miphiboseth enim in libro Samuelis legitur et interpretatur ‘os verecundie’. In Paralipomenon vero idem Miphiboseth Meriboal legitur, id est ‘litigans cum {t. 2 : Erfurt, f. 40rb ; facsim., p. 79b} [Rusch, f.  40rb ] Altissimo’, quia David scilicet reduxisset cum pace. Et quod ait :  CUNCTA  ACCIPIAT  POSTQUAM  REVERSUS  EST  DOMINUS  MEUS  IN  DOMUM  SUAM  PACIFICE, indignando et verba obliquando protulit contra Altissimum.

Cf. 1Par. 8, 34.

20  autem] ergo Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,30 
Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacificus21  in domum suam.

21  pacificus] pacifice Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,31 
Berzellai quoque Galaadites senex valde22  descendens de Rogelim tranduxit regem Iordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.

22  senex valde] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,32 
Erat autem {t. 2 : Erfurt, f. 40rb ; facsim., p. 79b} [Rusch, f.  40rb ] Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius et ipse prebuit alimenta regi cum moraretur in Castris. Fuit quippe vir dives nimis.
Numérotation du verset 2Rg. 19,33 
Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 19,34 
Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vite mee ut ascendam cum rege in Hierusalem ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,35 
Octogenarius sum hodie. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel23  amarum, aut delectare potest servum tuum cibus et potus, vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum ? Quare servus tuus fit oneri domino meo regi ?

23  vel] aut Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,36 
Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum, nec indigeo hac vicissitudine,
Numérotation du verset 2Rg. 19,37 
sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar24  iuxta sepulcrum patris mei25  . Est autem servus tuus Chamaam
interl.|  in hebreo : Chanaan
marg.|  EST  AUTEM  SERVUS  TUUS  CHAMAAM. Est autem in hebreo : Ecce servus tuus Chanaan. Chanaan interpretatur ‘suspirans’. Quamdiu cum patre fuit, suspirans vocatus est. Postquam vero ad doctrinam David transiit, non Chanaan sed   Chamaam vocatus est, id est fidelis.

24  et sepeliar] om. Weber 25  patris mei] + et matris mee Weber
ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid26  tibi bonum videtur.

26  quidquid] quod Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,38 
Dixit itaque ei27  rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quicquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me impetrabis.

27  dixit itaque ei] dixitque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,39 
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem restitit et28  osculatus est rex Berzellai et benedixit ei. Et ille reversus est in locum suum.

28  restitit et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,40 
Transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iuda tranduxerat regem et media tantum pars affuerat de populo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 19,41 
Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda, et tranduxerunt regem et domum eius Iordanem, omnesque {t. 2 : Erfurt, f. 40va ; facsim., p. 80a} [Rusch, f.  40va ] viros David cum eo ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,42 
Et respondit omnis vir Iuda ad viros Israel quia mihi propior29 
interl.| vel propitior

29  mihi propior] inv. Weber
est rex. Cur irasceris super hac re ? Numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,43 
Et respondit vir Israel ad viros Iuda et ait : Decem partibus maior ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te. Cur fecisti mihi30  iniuriam, et non nuntiatum est mihi31  priori ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel.

30  fecisti mihi] inv. Weber 31  nuntiatum est-mihi] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_19)