initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 22

Numérotation du verset 2Rg. 22,1 
Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum :
interl.|  anticipatio est
marg.|  LOCUTUS  EST. Rabanus MaurusRABANUS. Solus decimus septimus Psalmus in libris Regum reperitur, quia regnum illud significat ubi adversarium non habebimus. Titulus enim eius est : « In die qua eripuit cum Deus de manu inimicorum eius et de manu Saul ». David enim significat eum « qui natus est ex semine David secundum carnem », qui in corpore suo quod est Ecclesia adhuc patitur inimicos. Unde : « Saule, Saule quid me persequeris ? » Eripietur autem omnino corpus eius, cum « novissima destruetur mors » ut perveniatur ad regnum Dei. Psalmus iste non potest convenire uni persone. Primo enim propheta loquitur, gratias agens quia de gravi periculo divina pietate liberatur, hic :  CIRCUMDEDERUNT  ME  GEMITUS  MORTIS etc. Secundo loquitur Ecclesia, que ante adventum Domini innumeras pertulit calamitates, postea que misertus Deus medicinam sancte incarnationis indulsit, et baptimatis beneficio christianum populum de orbis universitate collegit, ibi :  DEUS  QUI  ACCINXIT  ME  VIRTUTE. Tertio mire misericordie vox salvatoris illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus eius describitur, ibi :  VIVIT  DOMINUS  ET  BENEDICTUS  DEUS  MEUS. Quarto iterum Ecclesie catholice dicta proferuntur, et cum magna exultatione divinitatis concessa munera laudantur.

a Ps. 17, 1.
b Cf. Rm. 1, 3.
c Act. 9, 4.
d Cf. 1Cor. 15, 26.
Dominus de manu omnium {t. 2 : Erfurt, f. 42ra ; facsim., p. 83a} [Rusch, f.  42ra ] inimicorum suorum et de manu Saul
Numérotation du verset 2Rg. 22,2 
et ait : Dominus petra mea et robur meum et salvator meus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,3 
Deus Dominus fortis meus sperabo in eum, scutum meum et cornu salutis mee, elevator meus et refugium meum, salvator meus de iniquitate liberabis me.

Dominus] om. Weber fortis meus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,4 
Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero,
Numérotation du verset 2Rg. 22,5 
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentis Belial terruerunt me,

torrentis] torrentes Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,6 
funes inferi circumdederunt me, prevenerunt me laquei mortis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,7 
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo. Et exaudiet de templo sancto suo
interl.|  templum Dei Filius Dei

sancto] om. Weber
vocem meam, et clamor meus veniet ad aures eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,8 
Commota est et contremuit terra.
interl.|  peccatores
Fundamenta
interl.|  spes
montium
interl.|  superborum
concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est eis.
interl.|  recognoverunt iram Dei

eis] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,9 
Ascendit fumus de naribus eius
interl.|  compunctio penitentium
et ignis de ore eius voravit carbones succensi sunt ab eo.
interl.|  corda hominum inflammata a Spiritu sancto

succensi] incensi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,10 
Et inclinavit celos
interl.|  apostolos adventus sui nuntios misit
et descendit,
interl.|  » Formam servi suscepit »

Phil. 2, 7.
et caligo sub pedibus eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,11 
Et ascendit super cherubin
interl.|  plenitudinem scientie
et volavit et lapsus est super pennas venti.
interl.|  scientiam sanctorum
Numérotation du verset 2Rg. 22,12 
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus celorum,
Numérotation du verset 2Rg. 22,13 
pre fulgore in conspectu eius nubes succensi sunt carbones ignis.

nubes] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,14 
Tonabit de celo
interl.|  apostolis

celo] celis Weber
Dominus et Excelsus dabit vocem suam.
Numérotation du verset 2Rg. 22,15 
Misit sagittas
interl.|  evangelistas
et dissipavit eos, fulgura
interl.|  miracula

fulgura] fulgur Weber
et consumpsit eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,16 
Et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt
interl.|  manifestata fides Ecclesie
fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione {t. 2 : Erfurt, f. 42rb ; facsim., p. 83b} [Rusch, f.  42rb ] spiritus furoris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,17 
Misit
interl.|  Filium suum
de excelso
interl.| vel celo
et assumpsit me
interl.|  Ecclesiam
et10  extraxit me de aquis multis.

10  et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,18 
Liberavit me ab inimico meo potentissimo,
interl.|  diabolo
ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant.
Numérotation du verset 2Rg. 22,19 
Prevenit me in die afflictionis mee et factus est Dominus firmamentum meum.
Numérotation du verset 2Rg. 22,20 
Et eduxit me in latitudinem,
interl.|  caritatem
liberavit me quia complacuit11  ei.

11  complacuit] placuit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,21 
Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,22 
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,23 
Omnia enim iudicia eius in conspectu meo et precepta eius non amovi a me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,24 
Et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,25 
Et restituet mihi Dominus12  secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.

12  mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,26 
Cum sancto
interl.|  o Deus
sanctus eris et cum robusto perfectus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,27 
Et13  cum electo electus eris et cum perverso perverteris,
interl.|  quia ei non faves, perversus videris

13  et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,28 
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis,
Numérotation du verset 2Rg. 22,29 
quia tu lucerna mea, Domine, et tu14  , Domine, illuminabis tenebras meas.

14  tu] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,30 
In te enim curram accinctus. In Deo meo transiliam murum,
interl.|  peccatorum qui est inter Deum et homines
Numérotation du verset 2Rg. 22,31 
Deus immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum, scutum est omnium sperantium in se.
Numérotation du verset 2Rg. 22,32 
Quis est deus preter Dominum ? Et quis Deus15  fortis preter Deum nostrum ?

15  Deus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,33 
Deus qui accinxit16  me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.

16  accinxit] accingit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,34 
Coequans pedes meos cervis
marg.|  CERVIS. Cervi ‘spiritales viri’ propter alacritatem vepres, id est implicamenta seculi transilientis.
et super excelsa mea statuens me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,35 
Docens manus meas ad prelium et {t. 2 : Erfurt, f. 42va ; facsim., p. 84a} [Rusch, f.  42va ] componens quasi arcum ereum brachia mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,36 
Dedisti mihi clipeum salutis tue, et mansuetudo mea multiplicavit me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,37 
Dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei.
Numérotation du verset 2Rg. 22,38 
Persequar inimicos meos
interl.|  Christus infideles, electus vitia
et conteram, et non revertar donec consumam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,39 
Consumam eos et confringam ut non consurgant, cadent sub pedibus meis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,40 
Accinxisti me fortitudine ad prelium, incurvasti17  resistentes mihi subtus18  me.

17  incurvasti] incurvabis Weber 18  subtus] sub Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,41 
Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
interl.|  unde : « Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum »

Ps. 109, 1.
odientes me et disperdam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,42 
Clamabunt et non erit qui salvet, ad Dominum et non exaudiet eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,43 
Delebo eos ut pulverem terre, quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam19  .

19  confringam] conpingam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,44 
Salvabis me a contradictionibus populi mei
interl.|  Iudeorum
custodies in caput gentium, populus quem ignoro serviet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,45 
filii alieni resistent mihi,
interl.|  Iudei « ex patre diabolo nati »

Cf. Io. 8, 44.
auditu auris obedient mihi.
Numérotation du verset 2Rg. 22,46 
Filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,47 
Vivit Dominus et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis mee.
Numérotation du verset 2Rg. 22,48 
Deus qui das vindictas mihi
interl.|  in iudicio cum reddam malis iuxta merita
et deicis populos sub me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,49 
Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo
interl.|  diabolo
liberabis me.
interl.|  Ecclesiam meam
Numérotation du verset 2Rg. 22,50 
Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus et nomini tuo cantabo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,51 
Magnificans20  salutes regis sui, et facienti misericordiam christo suo
interl.|  salvatori

20  magnificans] magnificanti Weber
David et semini
interl.|  electis
eius usque21  in sempiternum.

21  usque] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_22)