initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<13. *Liber Regum secundus*>

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Rg. 6,1 
Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel triginta millia.
marg.|  CONGREGAVIT  AUTEM etc. David Christum, arca significat Ecclesiam. Quesivit David arcam in civitatem suam adducere, sed causa interveniente ad tempus eam alibi divertit et postea quod voverat explevit, quia Dominus in carne apparens evangelium genti sue predicavit, sed « cecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel salvus fieret ». Congregavit David ex Israel electos triginta millia, quia Dominus primitivam Ecclesiam ex Israel constituit non omnes sed electos sibi consocians, « non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelite, sed filii promissionis deputantur in semine ». Qui triginta millia dicuntur id est fidei operis et spei firmitate perfecti. Tria enim propter confessionem Trinitatis ad fidem pertinent, decem propter decalogum ad opera. Mille propter sui perfectionem ad spem vite eterne qua superius nihil est sicut nullus numerus maior millenario est. Si enim decem millia, si triginta, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed vel per se vel per minores numeros sepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne “fides sine operibus mortua sit”. Item triginta per mille, ut fides que per dilectionem operatur non alibi quam in celis retributionem speret. Electi igitur ex ‘Israel populos recte credentes, operantes, sperantesque’ significant. Viri autem Iuda qui erant cum David ‘apostolos et doctores’ lateri Christi quasi familiarius adherentes indicant his stipatus Dominus arcam adducere, id est Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur arca plaustro novo, ut novi Testamenti gratia renovatis in baptismo infundatur et « vinum novum novis utribus » commendetur. Erat quidem prius arca in domo Aminadab qui erat in Gabaa, quia eadem que nunc predicator Ecclesie fides et ante incarnationis dominice tempus florebat in his qui patriarcharum devotionem secuti sunt. Aminadab enim qui interpretatur ‘Deus meus spontaneus’ vel ‘Abraham patrem fidei’ vel ‘Moysen legislatorem’ significat, qui uterque in Gabaa custodit arcam quia sublimi exemplo virtutis credentium pectora munit. Unde et Gabaa ‘collis’ interpretatur qui est locus in civitate Chariathiarim. Elata foris arca ludebat David et omnis Israel coram Domino diversis instrumentis {t. 2 : Erfurt, f. 28vb ; facsim., p. 56b} [Rusch, f.  28vb ] et musicorum generibus, quia inchoante nove gratie preconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis omnes invitat dicens : « qui mihi ministrat me sequatur », « Alii dando per Spiritum sermonem sapientie, alii sermonem scientie, alii genera linguarum » etc. Sed his et huiusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est crescente primitiva Ecclesia, ventum est ad aream Nachor, id est aream preparatam in gentium Ecclesiam fidei veritate consecrandam de qua dicitur : « Permundabit aream suam », ubi sacerdos qui arcam incautus quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus occubuit, quia Iudeorum populus dum invidet gentibus salutis munere privatur. Dum legem vult evangelio miscere utriusque gratiam perdit. Tenuit eam quia calcitrabant boves. Boves calcitrare est ‘predicatores evangelii’ liberius circa fidem agere, nec secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque spiritaliter interpretari. Quos velut errantes corrigere temptabant, qui descendentes de Iudea docebat fratres : « Nisi circumcidamini secundum morem Moysi non potestis salvi fieri ».

a Rm. 11, 25.
b Cf. Rm. 9, 6-8.
c Cf. Iac. 2, 17.
d Cf. Lc. 5, 37.
e Io. 12, 26.
f Cf. 1Cor. 12, 8-10.
g Mt. 3, 12.
h Act. 15, 1.
Numérotation du verset 2Rg. 6,2 
Surrexitque David et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam.
marg.|  SEDENTIS  IN  CHERIBIN  SUPER  EAM. Super arcam erat tabula quam alis duo cherubin tegebant inter quos Dominus apparebat et loquebatur.
marg.|  Gregorius MagnusGRE<GORIUS>. In historia regis David et prophete qua arcam Dei adduxisse dicitur, humilitas appobata, superbia damnata et temeritas vindicata monstratur. David enim qui coram arca humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei de sua stirpe nacituri suscipere meruit et coniunx que humilitatem despexit perpetue sterilitatis penas luit. Sacerdos quoque qui arcam temerarie tetigit, reatum sui ausus immatura morte purgavit. Ubi intuendum est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accedit si ille morte multatur, qui arcam Dominici corporis figuram minori quam debuit veneratione corripuit.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Sepe quia intelligi non valent, deterioribus displicent facta vel dicta meliorum. Sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quo apprehendi veraciter non possunt. Sepe aliquid a maioribus dispensatorie agitur quod a minoribus error putatur. Sepe multa a fortibus dicuntur que infirmi diiudicant quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca significatur, quam quia casuram credens levites erigere, voluit mox sententiam mortis accepit. Quid enim est mens iusti nisi arca testamenti que bobus calcitrantibus inclinatur, quia sepe etiam qui bene preest dum subiectorum compassione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione promovetur. Sed in hoc quod dispensatorie agiturn inclinatio fortitudinis casus putatur imperitis. Unde et subditi contra hanc manum reprehensionis mittuntn si a vita protinus sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adiuvans manum tetendit, sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi fortium facta corripiunt ab ipsa viventium sorte reprobantur. Aliquando sancti viri quedam minimis condescendentes dicunt, quedam vero summa contemplantes proferunt dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter hec stulti reprehendunt. Et quid est iustum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare. Quid est iustum de incognita locutione reprehendere, {t. 2 : Erfurt, f. 29ra ; facsim., p. 57a} [Rusch, f.  29ra ] nisi motum eius fortitudinis erroris lapsum putare. Sed perdit vitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia non sanctorum corrigere recta presumit, nisi qui de se prius meliora sentit. Unde et levites Oza, id est ‘robustus Domini’ dicitur, quia presumptores nisi robustos se in Domino crederent, non meliorum facta vel dicta velut infirma iudicarent.

David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,3 
Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum, tuleruntque eam de domo Aminadab qui erat in Gabaa. Oza autem et Haio filii Aminadab minabant plaustrum novum.

Dei] Domini Weber | Aminadab] Abinadab Weber | Aminadab] Abinadab Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 6,4 
Cumque tulissent eam de domo Aminadab qui erat in Gabaa {t. 2 : Erfurt, f. 29ra ; facsim., p. 57a} [Rusch, f.  29ra ] custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam Dei.

Aminadab] Abinadab Weber Dei] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,5 
David autem et omnis Israel ludebat coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis, et lyris, et tympanis, et sistris, et cymbalis.

ludebat] ludebant Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,6 
Postquam autem venerunt ad aream Nachor, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves.

Nachor] Nachon Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,7 
Iratusque est Dominus indignatione contra Ozam et percussit eum super temeritate.
interl.|  id est super humeros est percussus quibus secundum legem arcam ferre debuit

Dominus indignatione] inv. Weber
Qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei
marg.|  QUI  MORTUUS  EST etc. Mortuo sacerdote non ausus est   arcam divertere ad se in civitatem david sed divertit eam in domum obededom Gethei , quia respuentibus verbum Iudeis, ne predicatio audita et non suscepta plus noceret, apostoli transierunt ad gentes, unde locus arce Nachor que ‘gentium fidem Domini gratie preparatam’ significat percussio Oze nuncupatur, quia ex illorum delicto provenit salus gentibus. Obededom namque qui interpretatur ‘serviens homo’, illum significat de quo dicitur : « Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris » etc. et quasi mors Oze premittitur : « Eripies me de contradictionibus populi ». Geth quoque ‘torcular’ interpretatur, significans ‘crucem’ in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est. A qua Getheus populus potest appellari qui dicit : « Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini ».

Ps. 17, 45
Ps. 17, 44.
Gal. 6, 14.
Numérotation du verset 2Rg. 6,8 
Contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc.
Numérotation du verset 2Rg. 6,9 
Et extimuit David Dominum in die illa dicens : Quomodo ingredietur ad me arca Domini ?
Numérotation du verset 2Rg. 6,10 
Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Gethei.
Numérotation du verset 2Rg. 6,11 
Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethei tribus mensibus
marg.|  TRIBUS  MENSIBUS. Quibus scilicet ‘fides’ ‘spes’ et ‘caritas’ significatur. Sicut enim diebus mensis impletur, ita singule virtutes suis eque passibus ad perfectionem veniunt. Hi menses « donec plenitudo gentium intrat » currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem Domini reducet quia Christus Elia et Enoch predicantibus convertet corda patrum ad filios boves et arietes immolans id est eos qui aream Domini triturant et ovium ducatum gerunt in martyrii sanguine coronans.

Rm. 11, 25.
et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 6,12 
Nuntiatumque est regi David, quia
interl.| vel quod
benedixisset10  Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei. Dixitque David : Ibo et reducam arcam cum benedictione in domum meam11  . Abiit ergo David {t. 2 : Erfurt, f. 29rb ; facsim., p. 57b} [Rusch, f.  29rb ] et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. Et erant cum David septem chori et victima vituli12  .

10  benedixisset] benedixit Weber | 11  dixitque…meam] om. Weber | 12  et erant…vituli] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 6,13 
Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini
interl.|  in humeris ne percuterentur sicut Oza
sex passus immolabat bovem et arietem.
Numérotation du verset 2Rg. 6,14 
Et David percutiebat in organis armigatis
marg.|  IN  ORGANIS  ARMIGATIS. Id est armum ligatis dum manibus ferentis tanguntur. Aliud genus organi est quod cum aqua fit.
et13  saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo,
marg.|  EPHOD. Non pontificali sed linea veste causa humilitatis. Linum de terra procreatum multo labore ad candorem vestis pervenit, et humanitas a Verbo assumpta inter flagella triumphavit.

13  percutiebat…armigatis et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,15 
Et David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucine.
Numérotation du verset 2Rg. 6,16 
Cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol
interl.|  ’aqua omnis’ vel ‘ex omnibus aqua’
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 29rb ; facsim., p. 57b} [Rusch, f.  29rb ] CUMQUE  INTRASSET  ARCA  DOMINI  IN  CIVITATEM etc. Cunctis exultatibus et ad arce celestis introitum hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul abest et ex spectaculis David humiliatum despicit, quia credentibus in fine mundi Iudeis, multi professione Christum sed opere sequentur Antichristum, quibus congruit quod Michol (que ob figurandum ‘instabilitatem carnalium’ a qua omnis interpretatur) non uxor David sed filia Saul dicitur, quia qui Christo fide tenus serviunt, non illius regno coronandi, sed persecutorum eius quos imittantur anathemate sunt damnandi. Verum pravi succenseant humilitatem Ecclesie contemnant, nihilominus arca Domini locum suum ingreditur et ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est fides Ecclesie predicatur, proficit, inseritur cordibus omnium quos Deus ad vitam preordinavit eternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino fidem devotionemque Ecclesie commendat Christus Patri qui « ad dexteram Dei interpellat pro nobis », qui in exemplum David fideles humilesque benedicens salutaris mysterii pascit alimentis. Partitur singulis colliridam panis unam, illius scilicet qui « de celo descendit et dat vitam mundo ». Et assaturam bubale carnis unam, illius scilicet vituli saginatit qui pro revertente filio mactatus et igne passionis assatus est dicens : « exaruit velut testa virtus mea ». Et similam frixam oleo, carnem scilicet a peccati labe mundissimam, sed humane salutis causa uberrimam delectationibus crucis sartagine coctam. Merito unius panis collirida una carnis assatura datur, quia « unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnipotens ». Aliter : hec munera fideles accipiunt, cum unus panis et unum corpus multi in Christo, sue carnis singuli lasciviam castigantes, et servituti subiicientes. Spiritus igne decoquunt et fructus bonorum operum oleo misericordie pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul cubiculum regis ingressa nullos concepti seminis fructus dat, quia qui verbum Dei auretenus percipiunt absque boni operis prole diem perpetue mortis expectant.

Rm. 8, 34.
Io. 6, 33.
Ps. 21, 16.
Cf. Eph. 4, 4-6.
filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino
interl.|  quia gestus corporis ad vocem pertinebat cantantis. Unde : « Cecinimus et non saltastis »

Mt. 11, 17.
et despexit eum in corde suo.
Numérotation du verset 2Rg. 6,17 
Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica.
Numérotation du verset 2Rg. 6,18 
Cumque complesset offerens holocausta14  et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum.

14  holocausta] holocaustum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,19 
Et partitus est universe multitudini15  Israel tam viro quam mulieri singulis colliridam panis unam
interl.|  panis est triangulus et modicus

15  universe multitudini] inv. Weber
et assaturam bubule carnis unam
interl.|  a bove dicitur bubalus agrestis et indomitus
et similam frixam oleo
interl.|  paniculi prius cocti deinde friguntur oleo
Et abiit omnis populus unusquisque {t. 2 : Erfurt, f. 29va ; facsim., p. 58a} [Rusch, f.  29va ] in domum suam.
Numérotation du verset 2Rg. 6,20 
Reversusque est et David ut benediceret domui sue
interl.|  sicut prius populum ita nunc familiam benedicit, id est epulas distribuit
et egressa Michol filia Saul in occursum David ait :
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 29va ; facsim., p. 58a} [Rusch, f.  29va ] EGRESSA  MICHOL  FILIA  SAUL etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat et in his omnibus quam fortem se humilitate servabat. Quem enim non extollet ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungui, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere a rege proposita extinctis allophilis numerosa preputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque israeliticum populum sine ulla contradictione possidere et tamen cum arcam Dei in Hierusalem revocat, quasi oblitus prelatum se omnibus admixtus populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare (ut creditur) vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter pertulit, sese sub Domino exequando minimis, et abiecta exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subiectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore prelatum ceteris ante eius arcam qui honorem dederat recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema ut illa ex humilitate solidaret que coram hominibus gesserat fortia. Quid de his factis ab aliis sentiatur ignoro. Ego David plus saltantem stupeo, quam pugnantem pugnando hostem subdidit, saltando coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol Saul filia adhuc ex tumore regii generis insana cum humiliatum despiceret dicens :   quam gloriosus fuit hodie rex discooperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus , quasi unus de scurris, protinus audivit :   ludam ante dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et paulo post :   ludam et vilior fiam plusquam factus sum eroque humilis in oculis meis . Ac si dicat : vilescere coram hominibus appeto, quia servare mihi coram Deo ingenuitatem per humilitatem quero. Sunt qui de se humilia sentiunt qui in honoribus positi nihil se nisi pulverem favillamque perpendunt, sed cotam hominibus viles apparere refugiunt et contra hoc quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt qui viles videri ab hominibus appetunt, et omne quod sunt deiectos se exhibendo contemnunt sed apud se quasi ex ipso merito ostense vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt quanto amplius in specie elationem premunt. Que utraque elationis bella, David magna circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quod enim de se intus humilia sentiens, honorem externus non querit insinuat dicens :   ludam et vilior fiam . Et quia per hoc quod vilem se exterius {t. 2 : Erfurt, f. 29vb ; facsim., p. 58b} [Rusch, f.  29vb ] prebuit interius non intumescit adiungit :   eroque humilis in oculis meis , ac si dicat : qualem me exterius exhibeo talem interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David qui ex carne sua venturum redemptorem noverat, eiusque gaudia prophetando nuntiabat, tamen in se cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat dicens :   eroque humilis in oculis meis .
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discoperiens se ante ancillas servorum suorum
marg.|  GLORIOSUS etc. David cum arcam in Hierusalem transferret a Michol subsamnatus est. Et Christus cum testamentum Novum in Ecclesiam sua transferret, Iudeis in cruce ludibrium fuit, nudus apparuit, dum potentiam illis abscondens carnis infirmitatem quasi ephod lineum ostendit. Ancille servorum personam gestant sanctorum, inter quos per crucis triumphum gloriosior effectus est quem dum Michol irridet gloriosior ancillis apparet que in typo Synagoge sterilis permansit.
et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris.
marg.|  ET  NUDATUS. Nudatus non omnino sed regalibus indumentis et quia se coram Domino humiliare non erubuit, mox promissionem filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere meruit.
Numérotation du verset 2Rg. 6,21 
Dixitque David ad Michol : Vivit Dominus quia ludam16  ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et precepit mihi ut essem dux super populum Domini Israel.

16  vivit…ludam] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,22 
Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo.
Numérotation du verset 2Rg. 6,23 
Igitur Michol filie Saul non est natus filius usque ad diem mortis sue.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_6)