|
<13. *Liber Regum secundus*>Capitulum 8
Numérotation du verset
2Rg. 8,1
Factum est autem post hec percussit David Philistiim et humiliavit eos. Et tulit David frenum tributi de manu Philistiim.
marg.|
marg.|
FRENUM. Christus de aeriis potestatibus triumphans frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit.||
marg.|
marg.|
FRENUM
TRIBUTI. Quinque civitates erant Philistinorum que Israelem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut in Paralipomenon legitur : « Percussit David Philistiim et humiliavit eos et tulit Geth et filias eius de manu eorum »a
etc.||
a 1Par. 10, 1.
Numérotation du verset
2Rg. 8,2
Et percussit Moab et mensus est eos funiculo coequans terre,
interl.|
interl.| hiperbole||
marg.|
marg.|
COEQUANS
TERRE. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur ut funiculo superextenso terre apparerent equales, sed adeo viles et contempti ut in nullo plus valerent quam terra que nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit quia funiculo solet terra mensurari secundum illud et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum quibus vellet divideret quam possessor agros proprios. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum. Significat autem quia quos voluit potuit occidere et quibus voluit parcere. Quod autem Moab qui interpretatur ‘ex parte’, et Syriam Damasci et ceteras regiones tributarias fecit. {t. 2 : Erfurt, f. 30vb ; facsim., p. 60b}
[Rusch, f. 30vb ] Significat quod Christus omnes gentes sub dominatione1
sua tenet et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phenicis eodem vocabulo quo et Maseth ancille Abrahe filius dicitur et interpretatur sanginis poculum. Syria vero sublimus vel humecta. Que enim prius humecta libidine sanguine humanum inexplebiliter sitiebat nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum sanguinis eius poculum desiderat.||
mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum
interl.|
interl.| quos vult damnat propter peccata, quos vult vivificat condamnans2
peccata Dominus Iesus||
2
condamnans]
corr.,
condonnans
cacogr. Rusch
et unum ad vivificandum. Factusque est Moab David serviens sub tributo.
Numérotation du verset
2Rg. 8,3
Et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
Numérotation du verset
2Rg. 8,4
Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum. Dereliquit autem ex eis centum {t. 2 : Erfurt, f. 30vb ; facsim., p. 60b}
[Rusch, f. 30vb ] currus.
Numérotation du verset
2Rg. 8,5
Venit quoque Syria Damasci ut presidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
Numérotation du verset
2Rg. 8,6
Et posuit David presidium in Syria Damasci
interl.|
interl.| id est qui eam sibi tutam facerent||
factaque est Syria David serviens sub tributo. Servavit {t. 2 : Erfurt, f. 31ra ; facsim., p. 61a}
[Rusch, f. 31ra ] Dominus David in omnibus ad quecumque profectus est.
Numérotation du verset
2Rg. 8,7
Et tulit David arma aurea et torques3
quas4
habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem.
3
et torques]
om. Weber
4
quas] que
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 8,8
Et de Bethe5
6
et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David es multum nimis. De quo fecit Salomon omnia vasa erea in templo, et mare eneum et columnas, et altare7
.
5
Bethe] Bete
Weber
|
6
Cf. Ios. 19, 25 : Beten
|
7
de quo… et altare]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 8,9
Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer,
Numérotation du verset
2Rg. 8,10
et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adadezer, et in manu eius erant vasa aurea et vasa argentea8
et vasa erea
8
vasa aurea-et vasa argentea]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 8,11
que et ipsa sanctificavit rex David
marg.|
marg.|
SANCTIFICACIT
REX
DAVID. Si Christus omnes quos de gentibus convocat alios quasi aurum id est sensus spirituales facit, alios quasi argentum id est eloquentie nitores spendentes, alios quasi es predicatione sonoros sanctificat Domino ut eius taternaculo fideliter deserviant.||
Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
Numérotation du verset
2Rg. 8,12
de Syria et Moab et filiis Ammon et Philistiim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba.
Numérotation du verset
2Rg. 8,13
Fecit quoque sibi David nomen
interl.|
interl.| erexit scilicet sibi fornicem triumphalem||
cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum cesis decem et octo9
millibus
marg.|
marg.|
CESIS
DECEM
ET
OCTO. Quod in quibusdam codicibus duodecim millia cesa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Ioab vero duodecim millia sicut in titulo quinquaginta octo psalmi scribiturb
. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati saporis extinguit.||
b
Cf. Ps. 59, 1. 9
decem et octo] duodecim
Weber
et in Gebelem ad viginti tria millia.
Numérotation du verset
2Rg. 8,14
Et posuit in Idumea custodes statuitque presidium et facta est universa Idumea serviens David. Et servavit Dominus David in omnibus ad quecumque profectus est.
Numérotation du verset
2Rg. 8,15
Et regnavit David super omnem Israel. Faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
Numérotation du verset
2Rg. 8,16
Ioab autem filius Sarvie erat super exercitum. Porro Iosaphat filius Achilud10
erat a commentariis,
marg.|
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 31ra ; facsim., p. 61a}
[Rusch, f. 31ra ]
ACOMMENTARIIS. Vicem regis agebat cuius iudicio leges scribebantur. Scriba ex ore regis verba describebat.||
10
Achilud ΩS ΩM
Ed1455 Rusch
] Ahilud
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 8,17
et Sadoc filius Achitob et Achimelech filius Abiathar erant11
sacerdotes,
marg.|
marg.|
SACERDOTES. Sacerdotes quasi ‘sacer dux’. Filii autem David ducatum habebant in tribus Iuda.||
11
erant]
om. Weber
et Saraias scriba.
Numérotation du verset
2Rg. 8,18
Banaias autem filius Ioiade12
super Cerethi et Phelethi, filii autem David sacerdotes erant
marg.|
marg.|
CERETHI etc. Assistebant regi custodientes corpus eius et interpretantur interficientes et vivificantes, quoniam secundum iudicium eorum digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem.||
12
Ioiade] Ioiada
Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Rg. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber13.xml&chapitre=13_8) |