initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 17

Numérotation du verset 3Rg. 17,1 
Et dixit Elias Thesbites
interl.|  Thesba et unde Elias Thesbites dicitur civitas est Galatidis regionis
marg.|  ELIAS  THESBITES. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Elias interpretatur ‘Deus meus Dominus’ vel ‘Deus meus’ sive ‘Deus fortis’ et significat Christum.   Thesbites ‘captivans’ sive ‘convertens’ interpretatur et de Domino est scriptum : « Convertere Domine captivitatem nostram ». Sicut Melchisedech ita Elie origo tacetur, cum subito eius nomen introducitur et hoc in salvatoris prefiguratione.

a Ps. 125, 4.
1 Galatidis] sic pro Galaatidis Weber
 de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israel in cuius conspectu sto,
marg.|  IN  CUIUS  CONSPECTU  STO. Rabanus MaurusRA<BANUS>. In conspectu Domini stat iustus modo, stabit et in futuro. Modo ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat. {t. 2 : Erfurt, f. 66rb ; facsim., p. 131b} [Rusch, f.  66rb ] In futuro ut veraciter coronam vite accipiat.
si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba.
Numérotation du verset 3Rg. 17,2 
Et factum est verbum Domini ad eum dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 17,3 
Recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Carith qui est contra Iordanem,
marg.|  ABSCONDERE etc. Absconditus est Elias noster in torrente Carith qui interpretatur ‘calvus’. Et de torrente bibit, cum in Calvarie loco ubi abscondita est fortitudo eius, de torrente mortalitatis nostre gustavit. Corvi pascebant Eliam deserentes ei panes et carnes, cum gentilitas de nigredine peccatorum veniens Christo salutem nostram esurienti panem fidei et carnes, id est spem resurrectionis per gratiam illius illuminata offert. Mane, scilicet initio evangelice predicationis. Item vesperi cum eandem fidem usque ad finem mundi servans incontaminatam, cum carnis resurrectione venienti iudici presentat. Post dies aliquantos siccatus est torrens, quia consummato cursu presentis vite absorpta erit mors in victoria, et iam ‘ultra non erit mors, neque luctus neque clamor que prima abierunt’. Panes et carnes ex quibus Elias corvis ministrantibus pastus est, sunt opera pietatis et obsequium quod Domino a fidelibus ex Iudeis exhibitum est.

Cf. Apc. 21, 4.
Numérotation du verset 3Rg. 17,4 
et ibi de torrente bibes, corvisque precepi ut pascant te ibi.
Numérotation du verset 3Rg. 17,5 
Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini. Cumque abisset sedit in torrente Charith
marg.|  IN  TORRENTE  CARITH. Torrens Cison qui et Carith interpretatur cognitio, sive ‘concisio’, vel divisio iudaico populo convenit.
qui est contra Iordanem.
interl.|  loci oppositionem notat
Numérotation du verset 3Rg. 17,6 
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente.

ei] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,7 
Post dies autem aliquantos siccatus est torrens. Non enim pluerat super terram.

aliquantos] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,8 
Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 17,9 
Surge vade in Sarepta Sidoniorum
interl.|  civitas

surge] + et Weber
et manebis ibi. Precepi enim ibi mulieri vidue ut pascat te.
interl.|  id est dedi ei unde pascat te
Numérotation du verset 3Rg. 17,10 
Surrexit et abiit in Sarepta Sidoniorum. Cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua
marg.|  MULIER  VIDUA. Isidorus HispalensisISID<ORUS>. Vidua quam Dominus non frumenti sed verbi pane pascit, ea est que mortuo viro cui vult nubat, id est excusso servitutis iugo subit Christi ‘iugum suave et onus leve’.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Hec vidua gentium significat Ecclesiam, que a suo diutius fuerat conditore deserta populum fidei vere et recte veritatis nescivit, quasi pauperem filium egena stirpe nutriebat, id est verbi fructu ex parte docebat, donec veniens sermo propheticus qui exsiccato vellere Israel, ut pote clausa celi ianua fame periclitabatur in Iudea, pasceretur ibi simul et pasceret receptus videlicet {t. 2 : Erfurt, f. 66va ; facsim., p. 132a} [Rusch, f.  66va ] a credentibus, et reficiens ipse credentes. Hec vidua in Sarepta Sidonie dicitur esse morata. Sidonia quippe ‘inutilis venatio’, Sarepta ‘incendium’, vel ‘angustia panis’ interpretatur, quia : « Ubi abundavit peccatum superabundavit gratia ». Ubi supervacuis acquirendis cura impendebatur, ubi dire sitis incendium, panisque spiritalis ante fiebat angustia. Ibi farina oleumque ore prophete benedicitur. Hec est gratia dominici corporis et charismatis unctio, sive fructus et hilaritas caritatis. Vidue oleum gratie et benedictionis farina non deficit, in omnibus fere gentibus fame manente quarum sibi cibi vite esuriem et fidei Trinitatis inediam congrue prefiguravit, illa quondam triennio fames, quam secuta est spiritalis abundantia que cum impenditur non defecisse dicitur.

Cf. Mt. 11, 30.
Rm. 5, 20.

Sarepta Sidoniorum] Sareptham Weber
colligens ligna et vocavit eam. Dixitque ei : Da mihi paululum aque in vase ut bibam.

ligna] lingna Rusch ei] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,11 
Cumque illa pergeret ut afferret clamavit post {t. 2 : Erfurt, f. 66va ; facsim., p. 132a} [Rusch, f.  66va ] tergum eius dicens : Affer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua.
Numérotation du verset 3Rg. 17,12 
Que respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem
interl.|  Rabanus MaurusRABANUS. Angustia panis est vite spiritalis esuries et fidei sancte Trinitas inedia
 nisi quantum pugillus capere potest farine in hydria et paululum olei in lecytho
interl.|  id est in vase
en colligo duo ligna
interl.|  Isidorus HispalensisISI<DORUS>. Et ligni nomine et lignorum numero signum crucis exprimitur, quo nobis panis vite eterne est preparatus.
ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur.
Numérotation du verset 3Rg. 17,13 
Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade et fac sicut dixisti. Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me. Tibi autem et filio tuo facies postea.
Numérotation du verset 3Rg. 17,14 
Hec autem dicit Dominus Deus Israel : Hydria farine non deficiet, nec lechitus
interl.|  vas in quo ponebam oleum
olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terre.
Numérotation du verset 3Rg. 17,15 
Que abiit et fecit iuxta verbum Elie. Et comedit ipse et illa et domus eius. Et ex illa die
Numérotation du verset 3Rg. 17,16 
hydria farine non defecit et lechitus olei non est imminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Elie.
Numérotation du verset 3Rg. 17,17 
Factum est autem post verba hec egrotavit filius mulieris matris familias
marg.|  EGROTAVIT  FILIUS  MULIERIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vidua apud quam hospitabatur Elias, et cuius benedixit farine et oleo ‘Synagoga est Iudeorum’, que Moysi morte viduata filium nutriebat parvulum, hoc est carnalem populum Iudeorum hic ad ingressum Elie, id est salvatoris nostri febre infidelitatis infirmabatur, quia in eum non credidit sed sprevit. Unde mater Synagoga de adventu salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi dicens : « Quid mihi et tibi ? » etc. Hinc est quod Caiphas ait : « Expedit vobis ut unus moriatur pro populo et non tota gens pereat ».
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Sicut propheta verbis vidue non exasperatur quin potius miseretur, ita redemptor noster non exasperatur malitia Iudeorum, sed misertus sui populi, tulit eum de sinu matris, cum tulit eum de carnali observantia legis, et posuit super lectum suum, hoc est demonstravit ei vitam habere in morte sua. Expanditque se tribus vicibus, dum Trinitatis fidem insinuabat.

Io. 2, 4.
Io. 11, 50.

familias] familie Weber
et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.

fortissimus] fortis nimis Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,18 
Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi vir Dei ? Ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates mee et interficeres filium meum ?
Numérotation du verset 3Rg. 17,19 
Et ait Elias10  ad eam : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius11  et portavit eum12  in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum

10  Elias] om. Weber | 11  eius] illius Weber | 12  eum] om. Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 17,20 
et clamavit ad Dominum et dixit : Domine Deus meus, etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor afflixisti ut interficeres {t. 2 : Erfurt, f. 66vb ; facsim., p. 132b} [Rusch, f.  66vb ] filium eius ?
Numérotation du verset 3Rg. 17,21 
Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit13  ad Dominum et ait : Domine Deus meus revertatur obsecro14  anima pueri huius in viscera eius.

13  et clamavit] clamavitque Weber 14  obsecro] oro Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,22 
Et15  exaudivit Dominus vocem Elie, et reversa est anima pueri intra eum et revixit.

15  et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,23 
Tulitque Elias puerum,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 66vb ; facsim., p. 132b} [Rusch, f.  66vb ] TULITQUE  ELIAS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Tulit Elias puerum et reddidit matri sue, cum Dominus noster populum salvans credentem signa et miracula ostendebat incredulis, ut cognoscerent veraciter illum vivere, qui credit in nomine eius. Et sic eveniet ut plebs iudaica veritate superata, proclamet ad Christum :   nunc in isto cognovi quoniam vir dei tu es.
et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri sue et ait illi : En filius tuus vivit16  .

16  filius tuus - vivit] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 17,24 
Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto
interl.|  facto
 cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_17)