initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 3Rg. 2,1 
Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, precepitque Salomoni filio suo dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 2,2 
Ego ingredior viam universe terre confortare et esto vir fortis,

fortis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,3 
et observa ut custodias mandata Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias cerimonias eius et precepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Moysi ut intelligas universa que facis et quocumque te verteris,

ut] om. Weber mandata] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,4 
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens : Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 2,5 
Tu quoque nosti que {t. 2 : Erfurt, f. 46ra ; facsim., p. 91a} [Rusch, f.  46ra ] fecerit mihi Ioab filius Sarvie,
marg.|  TU  QUOQUE  NOSTI  QUE. David precipit Salomoni de iusta retributione eorum qui sibi solacio fuerunt, vel iniuste nocuerunt quos ipse patienter toleravit. Et prophetia indicat quid malis in futuro fieri oporteat vel bonis, quod verus Salomon implebit. Interim tamen patientia Dei sepe bonos tribulari reprobos deliciis uti concedit.
que fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasa filio Iether, quos occidit et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prelii
interl.| vel belli
in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius,
Numérotation du verset 3Rg. 2,6 
facies ergo iuxta sapientiam tuam. Et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos,
Numérotation du verset 3Rg. 2,7 
sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua. Occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
Numérotation du verset 3Rg. 2,8 
Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Gemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra. Sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens : Non te interficiam gladio.

Gemini] Iemini Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,9 
Tu noli pati esse eum innoxium. Vir autem sapiens es et scies que facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad inferos.

inferos] infernum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,10 
Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David.
Numérotation du verset 3Rg. 2,11 
Dies autem quibus regnavit David super Israel quadraginta anni sunt. In Hebron regnavit septem annis, in Hierusalem triginta tribus.
Numérotation du verset 3Rg. 2,12 
Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis,
Numérotation du verset 3Rg. 2,13 
et ingressus est Adonias filius Agith ad Bersabee matrem Salomonis que dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus.
marg.|  SALOMON  AUTEM  SEDIT. Salomon Christi figuram gestat. Hic enim templum edificat sicut Christus Ecclesiam. Hic pacem habuit secundum nomen suum sicut et ipse Dominus rex pacis est dictus faciens pacem his qui longe et pacem his qui prope. In sapientia quoque et divitiis et gloria salvatoris typum gestasse non dubium est.

Bersabee] Bethsabee Weber est] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,14 
Addiditque : {t. 2 : Erfurt, f. 46rb ; facsim., p. 91b} [Rusch, f.  46rb ] Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :
Numérotation du verset 3Rg. 2,15 
Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei. A Domino enim constitutum est ei.
Numérotation du verset 3Rg. 2,16 
Nunc ergo petitionem unam deprecor a te, ne confundas faciem meam. Que dixit ad eum : Loquere.
Numérotation du verset 3Rg. 2,17 
Et ille ait precor ut dicas Salomoni regi, neque enim quicquam negare tibi potest, ut det mihi Abisac Sunamitem uxorem.

quicquam negare] inv. Weber Abisac Sunamitem] Abisag Sunamitin Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,18 
Et ait Bersabee10   : Bene ego loquar pro te regi.

10  Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,19 
Venit ergo Bersabee11  ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius, adoravitque eam et sedit super thronum suum.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 46rb ; facsim., p. 91b} [Rusch, f.  46rb ] VENIT  ERGO  BERSABEE  UT  LOQUERETUR  PRO  ADONIA.   Adonias Bersabee interveniente que interpretatur ‘filia saturitatis’. Abisac Sunamitem corrumpere gestivit, quia iudaicus populus per observantiam legis qua satus12  erat spiritalem intelligentiam vel Ecclesiam que est virgo incorrupta David nostro coniunctam temerare voluit, consortium cuius quia non meruit mortem incurrit quam meruit. Nec Bersabee apud Salomonem pro   Adonia interveniens quicquam profuit, nec lex quam Iudei sibi adiutricem apud Deum esse opinantur.

11  Bersabee] Bethsabee Weber
12  satus] satur cacogr. Rusch
Positus quoque est thronus matri regis que sedit ad dexteram eius.
Numérotation du verset 3Rg. 2,20 
Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Dixit ei rex : Pete mater mea13  . Neque enim fas est ut avertam faciem meam14  .

13  mea] mi Weber 14  meam] tuam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,21 
Que ait : Detur Abisac Sunamites15  Adonie fratri tuo uxor.

15  Abisac Sunamites] Abisag Sunamitis Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,22 
Responditque rex Salomon et dixit matri sue : Quare postulas Abisac Sunamitem16  Adonie ? Postula ei et regnum. Ipse est enim frater meus maior me, et habet Abiathar sacerdotem, et Ioab filium Sarvie.

16  Abisac Sunamitem] Abisag Sunamitin Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,23 
Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens : Hec faciat mihi Deus, et hec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
Numérotation du verset 3Rg. 2,24 
Et nunc vivit Dominus qui firmavit me et collocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum {t. 2 : Erfurt, f. 46va ; facsim., p. 92a} [Rusch, f.  46va ] sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias.
Numérotation du verset 3Rg. 2,25 
Misitque rex Salomon per manum Banaie filii Ioiade qui interfecit eum et mortuus est.
Numérotation du verset 3Rg. 2,26 
Abiathar quoque sacerdoti dixit : Rex vade in Anathoth ad agrum tuum.Et quidem vir es17  mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
marg.|  ABIATHAR  QUOQUE. Abiathar sacerdotio expulsus non tamen occisus, significat Iudeos quorum licet sacerdotium sit abolitum, ipsi tamen propter eos qui in fine mundi ex eis credituri sunt deleti non sunt.

17  es] ante quidem Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,27 
Eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Eli in Silo.
Numérotation du verset 3Rg. 2,28 
Venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset. Fugit ergo Ioab
marg.|  FUGIT  ERGO  IOAB. Ioab qui ad altare fugiens iubente Salomone ibidem interfectus est, significat magistros perversi dogmatis18  qui ob hoc quod ecclesiasticos per insidias perimunt sicut Ioab, Abner et Amasa ab altario fidei expulsi perpetua morte punientur. David autem et semini eius sit pax in eternum hoc est abolitis Christi inimicis, thronus David, id est Ecclesia eterna pace fruens maneat in eternum.
18  dogmatis] docmatis Rusch
in tabernaculum Domini et apprehendit cornu altaris.
Numérotation du verset 3Rg. 2,29 
Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare. Misitque Salomon Banaiam filium Ioiade dicens : Vade, interfice eum.
Numérotation du verset 3Rg. 2,30 
Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei : Hec dicit rex : Egredere. Qui ait : Non egrediar sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens : Hec locutus est Ioab et hec respondit mihi.
Numérotation du verset 3Rg. 2,31 
Dixitque ei rex : Fac sicut locutus est, et interfice eum et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei,
Numérotation du verset 3Rg. 2,32 
et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante, Abner filium {t. 2 : Erfurt, f. 46vb ; facsim., p. 92b} [Rusch, f.  46vb ] Ner principem militie Israel, et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda.
Numérotation du verset 3Rg. 2,33 
Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum. David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in eternum a Domino.
Numérotation du verset 3Rg. 2,34 
Ascendit itaque Banaias filius Ioiade et aggressus eum interfecit, sepultusque est in domo sua in deserto.
Numérotation du verset 3Rg. 2,35 
Et constituit rex Banaiam filium Ioiade pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
Numérotation du verset 3Rg. 2,36 
Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei : Edifica tibi domum in Hierusalem, et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 46vb ; facsim., p. 92b} [Rusch, f.  46vb ] ET  NON  EGREDIERIS. Precipit nobis verus Salomon habitantibus in Hierusalem ne umquam egrediamur. Quod si fugerint nos nobis ante subiecti, non ideo egrediamur, ut sequamur fugitivorum vestigia, ne dum volumus salvare fugientes ipsi pereamus, quin potius mortui sepeliant mortuos, et scandalizantem oculum, manum, pedem dum licet eruamus et abscindamus a nobis.
Numérotation du verset 3Rg. 2,37 
Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum te19  sanguis tuus erit super caput tuum.

19  te] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 2,38 
Dixitque Semei regi : Bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis.
Numérotation du verset 3Rg. 2,39 
Factum est autem post annos tres, ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth. Nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth.
Numérotation du verset 3Rg. 2,40 
Et surrexit Semei et stravit asinum suum, ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth,
Numérotation du verset 3Rg. 2,41 
nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset.
Numérotation du verset 3Rg. 2,42 
Et mittens vocavit eum dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum et predixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum {t. 2 : Erfurt, f. 47ra ; facsim., p. 93a} [Rusch, f.  47ra ] et respondisti mihi bonus sermo audivi ?
Numérotation du verset 3Rg. 2,43 
Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et preceptum quod preceperam tibi ?
Numérotation du verset 3Rg. 2,44 
Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo. Reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum.
Numérotation du verset 3Rg. 2,45 
Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
Numérotation du verset 3Rg. 2,46 
prol.| Iussit itaque rex Banaie filio Ioiade. Qui aggressus20  percussit eum et mortuus est.
20  aggressus] egressus Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_2)