initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 20

Numérotation du verset 3Rg. 20,1 
Porro Benadab rex Syrie
marg.|  BENADAB. Rabanus MaurusRA<BANUS>.   Benadab significat diabolum qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Israel vincitur, id est per bonos auditores doctorum, quia cum quod aure audiunt factis implent, antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur qui bene ducenta millia et trigintaduo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina caritate conservant, hi apti militie summi regis esse comprobantur.
congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,2 
Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem
Numérotation du verset 3Rg. 20,3 
ait : Hec dicit Benadab. Argentum tuum et aurum tuum meum est, uxores tue et filii tui optimi mei sunt.

uxores] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,4 
Responditque rex Israel : Iuxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego et omnia mea.
Numérotation du verset 3Rg. 20,5 
Revertentesque nuntii dixerunt : Hec dicit Benadab qui misit nos ad te. Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi.
Numérotation du verset 3Rg. 20,6 
Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum, et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent.
Numérotation du verset 3Rg. 20,7 
Vocavit autem rex Israel omnes seniores terre et ait : Animadvertite et videte, quoniam insidietur nobis. Misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento {t. 2 : Erfurt, f. 68vb ; facsim., p. 136b} [Rusch, f.  68vb ] et auro et non abnui.
Numérotation du verset 3Rg. 20,8 
Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum. Non audias neque acquiescas illi.
Numérotation du verset 3Rg. 20,9 
Respondit itaque nuntiis Benadab : Dicite domino meo regi : Omnia propter que misisti ad me servum tuum in initio faciam, hanc autem rem facere non possum.

in] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,10 
Reversique nuntii retulerunt ei, qui remisit et ait : Hec faciant mihi dii et hec addant,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 68vb ; facsim., p. 136b} [Rusch, f.  68vb ] HEC  FACIANT  MIHI  DII  ET etc. Samaria more civitatum habebat terram interius ipsis pene muris equalem, quo subsidio ictibus arietis resisteret. Extra murorum altitudo longe superficiem terre transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem vel stipitem, vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, ager exsurgeret qui superficiei que erat intra muros esse videretur equalis, ita ut ex equo pugnates contra civitatem tela vel faces mitterent.
si suffecerit pulvis Samarie pugillis omnis populi qui sequitur me.
Numérotation du verset 3Rg. 20,11 
Et respondens rex Israel ait :
interl.|  temeritatem arrogantie modesto sermone compescens ait
Dicite ei ne glorietur accinctus
interl.|  armis adhuc indutus
marg.|  NE  GLORIETUR  ACCINCTUS. Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Israel regi Syrie glorianti, quasi iam cepisset Samariam quam obsidere ceperat.  NE  GLORIETUR  ACCINCTUS  EQUE  UT  DISCINCTUS, ac si dicat : noli gloriari quasi victor qui adhuc in acie positus quem victoria sequatur ignoras quippe qui vinvere credidit victus est.
eque ut discinctus.
interl.|  depositis armis victor
Numérotation du verset 3Rg. 20,12 
Factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
Numérotation du verset 3Rg. 20,13 
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait ei : Hec dicit Dominus Deus. Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.

ei] om. Weber Deus] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,14 
Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Hec dicit Dominus per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet preliari ? Et ille dixit : Tu.
Numérotation du verset 3Rg. 20,15 
Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum et post eos recensuit populum omnes filios Israel septem millia.

Recensuit Weber ] Recensivit Edmaior. (B) Rusch duorum] duum Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,16 
Et egressi sunt meridie. Benadab autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
Numérotation du verset 3Rg. 20,17 
Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte, misit itaque Benadab qui nuntiaverunt {t. 2 : Erfurt, f. 69ra ; facsim., p. 137a} [Rusch, f.  69ra ] ei dicentes : Viri egressi sunt de Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 20,18 
At ille ait : Sive pro pace veniunt apprehendite eos vivos, sive ut prelientur vivos eos capite.

ait sive] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,19 
Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur.
Numérotation du verset 3Rg. 20,20 
Et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat. Fugeruntque Syri et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadab rex Syrie
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 69ra ; facsim., p. 137a} [Rusch, f.  69ra ] FUGIT  QUOQUE  BENADAB  REX  SYRIE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Id est diabolus princeps iniquorum, quorum oculi sublimes sunt Syria enim sublimis in equo sue superbie confidens, cum equitibus scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbie, ab exercitu Christi superatus in fugam vertitur, et  REX  ISRAEL  PERCUTIT  EQUOS  ET  CURRUS etc. quia rex regum nequitias spiritales obruit humani generis delendo peccata.
marg.|  Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Diabolus licet a sanctis sepius vincatur, tamen iterum instaurat prelium contra eos, et dum uno modo vincitur alio statim vincere conatur.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Malignis spiritus si in spiritalibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima precipitent, quo facilius vincant. Si viderint celestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt ; si prosperitate concessa Deo gratie agantur, student ut per adversa frangantur. Sed sicut Syri, ita demones, ubi se superare confidebant, ibi superati sunt.

veniebat] venerat Weber
in equo cum equitibus suis,

suis] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,21 
necnon et egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna nimis10  .

10  nimis] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,22 
Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei : Vade et confortare, et scito, et vide quid facias. Sequenti etiam11 
interl.| vel enim

11  etiam] enim Weber
anno rex Syrie ascendet contra te.
Numérotation du verset 3Rg. 20,23 
Servi vero regis Syrie dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos. Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos.
Numérotation du verset 3Rg. 20,24 
Tu ergo verbum hoc fac. Amove reges singulos ab exercitu tuo12  et pone principes pro eis,

12  tuo] suo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,25 
et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum et fecit ita.
Numérotation du verset 3Rg. 20,26 
Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadab Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 20,27 
Porro filii Israel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati contra eos, quasi duo parvi greges caprarum. Syri autem repleverunt terram.
Numérotation du verset 3Rg. 20,28 
Et accedens unus vir Dei dixit ad {t. 2 : Erfurt, f. 69rb ; facsim., p. 137b} [Rusch, f.  69rb ] regem Israel : Hec dicit Dominus. Quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium, dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua, et scietis quia ego sum13  Dominus.

13  sum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,29 
Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum. Percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una.
Numérotation du verset 3Rg. 20,30 
Fugerunt autem qui remanserant in Aphec in civitatem, et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadab fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum.
Numérotation du verset 3Rg. 20,31 
Dixeruntque ei servi sui : Eecce audivimus quod reges domus Israel clementes sunt14   : Ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel forsitan salvabit animas nostras.

14  sunt] sint Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,32 
Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funes in capitibus suis15  veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei16   : Servus tuus Benadab dicit : Vivat oro te anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit frater meus est.

15  suis] om. Weber 16  ei] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,33 
Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt : Frater tuus Benadab vivit17  . Et dixit eis : Ite et adducite eum. Egressus est ergo ad eum Benadab et levavit eum in currum suum.

17  vivit] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,34 
Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam, et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria, et ego federatus recedam a te. Pepigit ergo fedus et dimisit eum.
Numérotation du verset 3Rg. 20,35 
de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me.
interl.|  in capite
At ille : Noluit percutere.
Numérotation du verset 3Rg. 20,36 
Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me et percutiet te leo.
interl.|  quod cum contigisset
Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
Numérotation du verset 3Rg. 20,37 
Sed et alterum inveniens18  virum dixit ad eum : Percute me qui percussit eum et vulneravit.

18  inveniens] conveniens Weber
Numérotation du verset 3Rg. 20,38 
Abiit ergo propheta et occurrit
interl.|  alligato capite
marg.|  ABIIT  ERGO  PROPHETA. Micheas parabola usus est propter sermones quos regi erat dicturus, ut ostenderet hoc ad illum magis quam ad se pertinere.
regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
Numérotation du verset 3Rg. 20,39 
Cumque rex transiret clamavit ad regem et ait : Servus tuus egressus est ad preliandum in19  cominus. Cumque fugisset vir unus adduxit20  eum quidam ad me et ait : Custodi virum istum. Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes.

19  in] om. Weber 20  adduxit] adpuxit cacogr. Rusch
Numérotation du verset 3Rg. 20,40 
Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum : Hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti.
Numérotation du verset 3Rg. 20,41 
At ipse21  statim abstersit pulverem de facie sua
interl.|  exsoluto capite

21  ipse] ille Weber
et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis.
Numérotation du verset 3Rg. 20,42 
Qui ait ad eum : Hec dicit Dominus. Quia dimisisti virum dignum morte
interl.|  Benadab blasphemum
de manu tua, erit anima tua pro anima eius,
interl.|  quia ipse te perimet
marg.|  ERIT  ANIMA  TUA. Providendum est servis Dei, ne secundum exemplum Achab perniciosa securitate sibi blandiantur, quamdiu hostis vivit, ne dum se quasi victores arbitrentur per fraudem diaboli pacem promittentis citius elidantur, quia sicut tunc propheta regi pro inconsiderata pietate pronuntiavit affore ultionem, ita nunc propheticus sermo pronuntiat si paciscamur cum diabolo eternam nobis per hoc imminere penam.
et populus tuus pro populo eius.
Numérotation du verset 3Rg. 20,43 
Reversus est igitur rex Israel in domum suam audire contemnens, et furibundus venit Samariam.
marg.|  ET  FURIBUNDUS. Iratus Achab prophetam clausum servari iussit, et confusus verbis Michee domum remeavit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_20)