initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 21

Numérotation du verset 3Rg. 21,1 
Post verba autem hec tempore illo vinea erat Naboth Iezraelite, qui erat in Iezrael iuxta palatium regis Samarie.

1 tempore illo] om. Weber 2 palatium] + Ahab Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,2 
marg.|  NABOTH. Interpretatur ‘conspicuus’ sive ‘possessio’. Iezrael ‘honestas Dei’ sive ‘semen Dei’. Hoc totum convenit Filio {t. 2 : Erfurt, f. 69vb ; facsim., p. 138b} [Rusch, f.  69vb ] Dei ‘qui est splendor glorie’ ‘quem constituit Deus heredem universorum’. Hic Naboth habuit vineam de qua : « Vineam de Egypto transtulisti ». Hanc concupivit Achab qui interpretatur ‘frater patris’, id est populus iudaicus de quo Christus secundum carnem, ut faceret hortum olerum, hoc est ut ubi vinum spiritale germinare debuit, ibi fragilia Phariseorum dogmata transplantaret. Naboth vineam dare nolenti, id est Christo Phariseorum superstitionibus non consentienti impia Iezabel, id est Synagoga, machinata est mortem. Interpretatur enim Iezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus vel inanis, quia Synagoga habitare videbatur in domo Domini sed per vana desideria defluebat.

Hbr. 1, 3.
Hbr. 1, 2.
Ps. 79, 9.
dicens : Da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,3 
Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi.

sit mihi] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,4 
Venit ergo Achab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezraelites dicens : Non dabo tibi hereditatem patrum meorum, et proiciens se in lectulum suum, avertit faciem ad parietem et non comedit panem.

dabo] do Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,5 
Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua, dixitque ei : Quid est hoc ? Unde anima tua contristata est ? Et quare non comedis panem ?
Numérotation du verset 3Rg. 21,6 
Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Iezraelite et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia, aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait : Non do tibi vineam meam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,7 
Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius : Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel. Surge et comede panem, et equo esto animo, ego dabo tibi vineam Naboth Iezraelite.
Numérotation du verset 3Rg. 21,8 
Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo eius, et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth.
Numérotation du verset 3Rg. 21,9 
Litterarum autem erat ista sententia : Predicate ieiunium et facite sedere Naboth inter primos populi,

facite sedere] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,10 
et summittite duos viros filios Belial contra eum, et {t. 2 : Erfurt, f. 70ra ; facsim., p. 139a} [Rusch, f.  70ra ] falsum testimonium dicant : Benedixit Naboth Deum et regem. Etet educite eum et lapidate, sicque moriatur.

Naboth] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,11 
Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut preceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos.
Numérotation du verset 3Rg. 21,12 
Predicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
Numérotation du verset 3Rg. 21,13 
Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum. At illi scilicet, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth Deum et regem. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem
interl.|  Et Christus falsis testibus extra portam est passus

Deum et regem] Deo et regi Weber
et lapidibus interfecerunt.
Numérotation du verset 3Rg. 21,14 
Miseruntque ad Iezabel dicentes : Lapidatus est Naboth et mortuus est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,15 
Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, posside vineam Naboth Iezraelite qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia. Non enim vivit Naboth sed mortuus est.
Numérotation du verset 3Rg. 21,16 
Quod cum audisset Achab mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezraelite
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 70ra ; facsim., p. 139a} [Rusch, f.  70ra ] IN  VINEAM  NABOTH. Vinea Naboth ‘Ecclesia de gentibus’. Hanc occiso Christo mali coloni preripere moliebantur, cum fidem que per eum est extinguere, et suam que ex lege est iustitiam preferre ac gentibus imbuendis conabantur inserere.
ut possideret eam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,17 
Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 21,18 
Surge et descende in occursum Achab regis Israel qui est in Samaria. Ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam.
Numérotation du verset 3Rg. 21,19 
Et loqueris ad eum dicens : Hec dicit Dominus : occidisti insuper et possedisti. Et post hec addes : Hec dicit Dominus : in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem tuum.

tuum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,20 
Et ait Achab ad Eliam : {t. 2 : Erfurt, f. 70rb ; facsim., p. 139b} [Rusch, f.  70rb ] Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini.

inimicum tibi] inimice mee Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,21 
Propterea hec dicit Dominus10   : Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israel.

10  Propterea… Dominus] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 21,22 
Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 21,23 
Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens : Canes comedent Iezabel in agro Iezrael.
Numérotation du verset 3Rg. 21,24 
Si mortuus fuerit Achab in civitate comedent eum canes. Si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres celi.
Numérotation du verset 3Rg. 21,25 
Igitur non fuit alter talis ut Achab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini. Concitavit enim eum Iezabel uxor sua,
Numérotation du verset 3Rg. 21,26 
et abominabilis effectus est in tantum, ut sequeretur idola que fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 21,27 
Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam, ieiunavitque et dormivit in sacco, et ambulabat dimisso capite.
Numérotation du verset 3Rg. 21,28 
Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 21,29 
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_21)