initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 22

Numérotation du verset 3Rg. 22,1 
Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,2 
In anno autem {t. 2 : Erfurt, f. 70va ; facsim., p. 140a} [Rusch, f.  70va ] tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,3 
Dixitque rex Israel ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syrie ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,4 
Et ait ad Iosaphat : Veniesne mecum ad preliandum in Ramoth Galaad ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,5 
Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Sicut ego sum ita et tu. Populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Quere oro te hodie sermonem Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,6 
Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere ? Qui responderunt : Ascende. Et dabit Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,7 
Dixit autem Iosaphat : Non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,8 
Et ait rex Israel ad Iosaphat : Remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum, Micheas filius Hiemla. Cui Iosaphat ait : Ne loquaris ita rex.
Numérotation du verset 3Rg. 22,9 
Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam et dixit ei : Festina adducere Micheam filium Hiemla.
Numérotation du verset 3Rg. 22,10 
Rex autem Israel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio in area iuxta ostium porte Samarie, et universi prophete prophetabant in conspectu eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,11 
Fecit quoque sibi Sedechias filius Chanaan cornua ferrea et ait : Hec dicit Dominus : His ventilabis Syriam donec deleas eam.
Numérotation du verset 3Rg. 22,12 
Omnesque prophete similiter prophetabant dicentes : Ascende in Ramoth Galaad {t. 2 : Erfurt, f. 70vb ; facsim., p. 140b} [Rusch, f.  70vb ] et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,13 
Nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno bona regi predicant. Sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona.
Numérotation du verset 3Rg. 22,14 
Cui Micheas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar.
Numérotation du verset 3Rg. 22,15 
Venit itaque ad regem et ait illi rex : Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad preliandum an cessare ? Cui ille respondit : Ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,16 
Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,17 
Et ille ait : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum. Revertatur unusquisque in domum suam in pace.

isti dominum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,18 
Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat : Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,19 
Ille vero addens ait : Propterea audi sermonem Domini : Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum celi adsistentem ei a dextris et a sinistris.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 70vb ; facsim., p. 140b} [Rusch, f.  70vb ] VIDI  DOMINUM  SEDENTEM  SUPER  SOLIUM. Solium Domini ‘angelice potestates’, quarum mentibus Deus presidens inferius cuncta disponit. Exercitus celi ‘ministrantium angelorum multitudo’. Dextra pars ‘angelorum electa’, sinistra ‘pars reproba’. Neque enim dextra concluditur Deus neque sinistra, qui ita est intra omnia ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu celi ? Quia quamvis ab ethero celo pulsi, adhuc tamen in aerio demorantur celo. Unde Paulus : « Contra spiritualia nequitie in celestibus ». Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divine deseruit potestati, et reproborum sensus sue serviens malitie iudicio omnipotentis obtemperat.

Eph. 6, 12.
Numérotation du verset 3Rg. 22,20 
Et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israel
interl.|  Quod exigebant merita eius
ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus
interl.|  a sinistris
verba huiuscemodi et alius aliter.
Numérotation du verset 3Rg. 22,21 
Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,22 
Et ille ait : Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus : Decipies et prevalebis. Egredere et fac ita.
Numérotation du verset 3Rg. 22,23 
Nunc {t. 2 : Erfurt, f. 71ra ; facsim., p. 141a} [Rusch, f.  71ra ] igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,24 
Accessit autem Sedechias filius Chanaan, et percussit Micheam in maxillam et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,25 
Et ait Micheas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.
Numérotation du verset 3Rg. 22,26 
Et ait rex Israel : Tollite Micheam, et maneat apud Ammon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech
Numérotation du verset 3Rg. 22,27 
et dicite eis : Hec dicit rex. Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustie, donec revertar in pace.
Numérotation du verset 3Rg. 22,28 
Dixitque Micheas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite populi omnes.

in me – Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,29 
Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
Numérotation du verset 3Rg. 22,30 
Dixitque rex Israel ad Iosaphat : Sume arma et ingredere prelium et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum et ingressus est bellum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,31 
Rex autem Syrie preceperat principibus curruum triginta duobus dicens : Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israel solum.
Numérotation du verset 3Rg. 22,32 
Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel. Et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat :
Numérotation du verset 3Rg. 22,33 
Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
Numérotation du verset 3Rg. 22,34 
Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. {t. 2 : Erfurt, f. 71rb ; facsim., p. 141b} [Rusch, f.  71rb ] At ille dixit aurige suo : Verte manum tuam et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.

vir] unus Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,35 
Commissum est ergo prelium in die illa. Et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi. Fluebat autem sanguis plage in sinum currus,
Numérotation du verset 3Rg. 22,36 
Et preco personuit
interl.|  in<sonuit>
in universo exercitu antequam sol occumberet dicens : Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam.
Numérotation du verset 3Rg. 22,37 
Mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria.
Numérotation du verset 3Rg. 22,38 
Et laverunt currum eius in piscina Samarie, et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat.

eius] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,39 
Reliqua vero sermonum Achab et universa que fecit, et domus eburnea quam edificavit cunctarumque urbium quas extruxit, nonne hec scripta sunt hec in libro sermonum dierum regum Israel ?

eburnea] eburnee Weber | hec] om. Weber | sermonum] verborum Weber |
Numérotation du verset 3Rg. 22,40 
Dormivit ergo Achab cum patribus suis et regnavit Ochozias filius eius pro eo.

Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,41 
Iosaphat filius Asa regnare ceperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,42 
Triginta quinque annorum erat cum regnare cepisset, et viginti quinque annos regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Salai.

viginti quinque] viginti et quinque Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,43 
Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea. Fecitque quod rectum est in conspectu Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 22,44 
Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.
Numérotation du verset 3Rg. 22,45 
Pacemque habuit Iosaphat cum rege Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,46 
Reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius que gessit et prelia nonne hec. {t. 2 : Erfurt, f. 71va ; facsim., p. 142a} [Rusch, f.  71va ] scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 3Rg. 22,47 
Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra.
Numérotation du verset 3Rg. 22,48 
Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
Numérotation du verset 3Rg. 22,49 
Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari que navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt, quia confracte sunt in Asiongaber.
Numérotation du verset 3Rg. 22,50 
Tunc ait Ochozias10  filius Achab ad Iosaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat.

10  Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,51 
Dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Ioram filius eius pro eo.
Numérotation du verset 3Rg. 22,52 
Ochozias11  autem filius Achab regnare ceperat super Israel in Samaria, anno septimo decimo Iosaphat regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis.

11  Ochozias] Ohozias Weber
Numérotation du verset 3Rg. 22,53 
Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris sue, et in via Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 22,54 
Servivit quoque Baal et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel iuxta omnia que fecerat pater eius.
Primus liber Malachim, id est tertius Regum explicit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_22)