initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 5

Numérotation du verset 3Rg. 5,1 
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem. Audivit enim quod ipsum unxissent regem super Israel pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.

1 super Israel] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 5,2 
Misit autem et Salomon ad Hiram dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 5,3 
Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit edificare domum nomini Domini Dei sui
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 48vb ; facsim., p. 96b} [Rusch, f.  48vb ] EDIFICARE  DOMUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Domus quam Salomon edificavit Ecclesie figura fuit, que a primo electo usque ad ultimum quotidie per gratiam regis pacifici, id est Christi edificatur, que partim peregrinatur ab illo in terris, partim post peregrinationem iam cum illo regnat in celis, ubi post ultimum iudicium tota regnabit. Ad hanc pertinent angeli quorum nobis similitudo promittitur in futuro Unde : « Equales sunt angelis et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis ». Ad hanc pertinet et ipse Christus. Unde : « solvite templum hoc et in tribus <diebus> redificabo illud ». « Hoc enim dicebat de templo corporis sui ». De nobis autem dicit Apostolus : « Nescitis quia templum Dei estis » etc. Si ergo ille templum secundum carnem factus est, et nos templum Dei per inhabitantem spiritum efficimur, constat quia figura omnium nostrum et ipsius Domini, id est membrorum et capitis templum illud fuit. Sed ipsius tamquam lapidis angularis electi pretiosi et in fundamento fundati nostri autem tamquam lapidum vivorum super edificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, id est Christum. Quod melius considerato ordine ipsius templi edificatione patebit ut in quibusdam, scilicet figura ad ipsum in quibusdam ad omnes electos pertineat, in quibusdam intemeratam in celis angelorum felicitatem, in quibusdam collata hominibus angelorum auxilia, in quibusdam remunerata cum angelis hominum certamina demonstret.
marg.|  Hanc domum spiritualem etiam tabernaculum in eremo factum significat. Sed quia illa domus in itinere quo ad terram promissionis veniebatur, hec in ipsa edificabatur et in civitate Hierusalem. Illud ut de loco ad locum crebro ministerio levitarum portatum tandem in terram promisse hereditatis induceretur, hec ut mox in patria ipsa et in civitate regia instructa inviolabili semper fundamento consisteret donec inditum sibi figurarum celestium munus impleret. Potest in illa presentis Ecclesie labor et exilium, in hac futura requies et beatitudo figurari. Vel quia illa a solis filiis Israel hec a proselytis etiam et gentibus facta est. Possunt in illa principaliter veteris Testamenti patres et antiquus Dei populus.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 49ra ; facsim., p. 97a} [Rusch, f.  49ra ] In hac congregata de gentibus Ecclesia exprimi. Quamvis utrumque edificium enucleatius discussum, et labores presentis Ecclesie quotidianos et premia eterna in futuro, et gaudia regni celestis electionem quoque primitive Ecclesie et salutem omnium gentium in Christo multimodis ostendat figuris.

Lc. 20, 36.
Io. 2, 19.
Io. 2, 21.
1Cor. 3, 16.
propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio {t. 2 : Erfurt, f. 49ra ; facsim., p. 97a} [Rusch, f.  49ra ] pedum eius.
Numérotation du verset 3Rg. 5,4 
Nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum et non est, neque occursus malus.

et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 5,5 
Quam ob rem cogito edificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens : Filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse edificabit domum nomini meo.
Numérotation du verset 3Rg. 5,6 
Precipe igitur ut precidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis, mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris.
marg.|  PRECIPE  IGITUR UT  PREDICANT  MIHI  CEDROS DE  LIBANO etc. Servi Hiram precidentes cedros Salomoni de Libano doctores sunt electi de gentibus, qui eos qui mundi rebus et gloria letantur, a superbie fastu corrigendo succidunt et ad obsequium Christi transferunt, cum quibus servi Salomonis instant memorato operi quia primi doctores de gentibus necesse habebant apostolorum qui a Domino didicerunt eruditione institui, ne si absque magistris docere inciperent, magistri erroris essent. Ideo enim Salomon servos Hiram ligna cedere voluit, quia incedendo doctiores erant servis suis. Suos quoque adesse voluit, ut ostenderent mensuras cedentibus. Apostoli quoque verbum evangelii ab ipso certius noverunt sed gentiles ab errore conversi ad veritatem evangelii melius gentilium errores noverant et ideo articiosus expugnabant.

petieris] preceperis Weber
Scis enim quoniam non est
marg.|  SCIS  ENIM  QUOMODO  NON  EST. Beda VenerabilisBE<DA>. Dicendum est prius de operariis templi qui vel unde fuerunt et de ipsa materia. « Omnia enim in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos ». Salomon edificaturus domum Domino quesiit auxilium ab Hiram rege Tyri, qui semper fuit amicus David, et cum ipso Salomone pacem iam habere ceperat, promptumque in omnibus invenit ut artifices et ligna et aurum prout opus habebat illi dederit. Salomon vero per annos singulos plurimos tritici et olei choros rependit Salomon, id est pacificus et nomine et serenissimo regni statu Christum significat, de quo dicitur : « Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis ». Hiram vero qui vivens excelse interpretatur ‘gentiles vita’ et ‘fide gloriosos’. Vel quia rex erat et regali potentia Salomonem in edificatione templi iuvabat, conversos ad fidem rerum Dominos significat quorum ope augmentatur Ecclesia et contra hereticos, et schismaticos paganos principalibus decretis est erecta. Petit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hyram, quia veniens in carne Dominus et Ecclesiam edificare volens non de Iudeis tantum sed etiam de gentibus adiutores elegit. De utroque enim populo ministros sermonis assumpsit. Misit Hiram Salomoni ligna cedrina de Libano precisa et abiegna que in domo Domini ponerentur quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros in seculo claros, sed securi increpationis de monte superbie deiectos et humiliatos qui ad normam evangelice veritatis instituti, in edificio Ecclesie pro suo quisque merito vel tempore collocarentur. Misit et artifices, id est philosophos ad veram sapientiam conversos qui populis regendis gratia eruditionis {t. 2 : Erfurt, f. 49rb ; facsim., p. 97b} [Rusch, f.  49rb ] preponerentur, qualis fuit temporibus apostolorum DIONYSIUS AREOPAGITA et CYPRIANUS, doctor eruditissimus et martyr fortissimus. Misit quoque aurum viros, scilicet sapientia et ingenio claros pro quibus expectat dona gratie celestis triticum, scilicet Dei oleum caritatis unctionis et illuminationis Spiritus sancti.

1Cor. 10, 11.
Is. 9, 7.
in populo meo vir qui noverit ligna cedere sicut Sidonii.
Numérotation du verset 3Rg. 5,7 
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis letatus est valde et ait : Benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum,
Numérotation du verset 3Rg. 5,8 
et misit Hiram ad Salomonem dicens : Audivi quecumque mandasti mihi. Ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
Numérotation du verset 3Rg. 5,9 
Servi {t. 2 : Erfurt, f. 49rb ; facsim., p. 97b} [Rusch, f.  49rb ] mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et applicabo ea ibi et tu tolles ea prebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui mee.
Numérotation du verset 3Rg. 5,10 
Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius.
marg.|  ITAQUE  HIRAM  DABAT  SALOMONI etc. Tyrus unde rex Hiram insula est dedita negotiationi, ubi erant optimi fabricatores lignorum qui dabant ligna pretiosa accipientes cibaria. Vivunt enim non agrum colendo sed negotiando. Ibi est mons Libanus cuius de lignis facta est domus Domini. Unde et Libanus dicitur ibi : « Aperi Libane portas tu ».

Za. 11, 1.
Numérotation du verset 3Rg. 5,11 
Salomon autem prebebat Hiram viginti millia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei ? Hec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos.
Numérotation du verset 3Rg. 5,12 
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei, et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt fedus ambo.
Numérotation du verset 3Rg. 5,13 
Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel et erat indictio triginta millia virorum.
interl.|  quia indicebatur cuique quid ageret
marg.|  ELEGITQUE  REX  SALOMON  OPERARIOS DE  OMNI  ISRAEL etc. Non frustra operarios de omni Israel elegit, quia non de una stirpe Aaron sacerdotis eligendi, sed de omni Ecclesia sunt querendi qui domum Dei exemplo verboque edificent, et sine persone acceptione promovendi. Qui cum ad erudiendos infideles et in collegium Ecclesie vocandos ordinantur, quasi ad cedendas in Libano templi materias viri strenui et electi mittuntur. Triginta millia cesores eos significant qui in fide Trinitatis sunt perfecti, quod doctoribus maxime congruit. Sed quia triginta millia ita erant ordinata, ut dena per menses singulos operi instarent, magis denarii pandendum est sacramentum. Dena millia ad cedenda ligna de Israel in opus domus Domini mittuntur qui enim ad erutionem insipientium ordinantur decem precepta legis per omnia servare et auditoribus debent servanda monstrare. Premia quoque in celis futura denario figurantur. Que et ipsi debent sperare et auditoribus speranda intimare. Terni autem menses quorum distantia singulis lignorum cesoribus erat imposita perfectionem trium virtutum evangelicarum typice denuntiant, eleemosyne, orationis et ieiunii. Per eleemosynam namque comprehenduntur omnia que ad dilectionem proximi explendam benevole in fratres operamur. Per orationem omnia quibus nos per internam compunctionem nostro conditori coniungimur. Per ieiunium omnia quibus nos a contagione vitiorum et illecebris seculi observamus ut libera mente et casto corpore semper dilectioni Dei et proximi valeamus inherere. Hi sunt tres menses operariorum templi, quia enim mensis plenitudine dierum lunaris circuli perficitur recte per illum plenitudo virtutis ostenditur, in qua mens fidelium a Domino quotidiana illustratione quasi luna a sole respicitur.
marg.|  OPERARIOS. Hi operatores erant proselyti horum magistri de Iudeis quia non fecit quemquam servire de Israel.

Elegit] legit Weber operarios] operas Weber
Numérotation du verset 3Rg. 5,14 
Mittebatque eos in Libanum. Decem millia per singulos menses vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis.
interl.|  mensis cedendi eleemosyna qua proximis proficimus duo : oratio et ieiunium

singulos menses] om. Weber
Et Adoniram
marg.|  Adoniram : Dominus meus excelsus. Hic est Christus qui operariis templi preponitur, ut ordinet quibus mensibus singuli ad operandum exeant quibus ad curandam suam domum redeant, cum predicatorum mentes familiarius {t. 2 : Erfurt, f. 49va ; facsim., p. 98a} [Rusch, f.  49va ] informat, ut discernant quando oporteat Ecclesiam edificare predicando. Vel alia pietatis officia prestando et quando ad conscientiam suam examinandam quasi ad propriam domum inspiciendam reverti ut orationibus et ieiuniis superno inspectore et visitatore digna sit.
Numérotation du verset 3Rg. 5,15 
Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant et octoginta millia latomorum in monte,
interl.|  lapidum cesores
marg.|  FUERUNT  ITAQUE  SALOMONI  SEPTUAGINTA  MILLIA etc. Nec pretereundum quod septuaginta et octavaginta millia portantium onera et latomorum cum prepositis suis non fuerunt israelite, sed proselyti, id est advene qui morabantur inter eos. Unde in Paralipomenon : « Numeravit Salomon omnes viros proselytos et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenti. Fecitque eos octoginta millia qui humeris onera portarent » etc. Proselyti autem vocabantur grece qui ex aliis nationibus in consortium populi Dei accepta circumcisione transierunt. Fuerunt ergo operarii domus Domini de Israel, et de proselytis et de gentibus. De Israel triginta millia qui ad precidendas cedros de Libano missi sunt. De proselytis hi lapidum cesores. De gentibus Hiram et servi eius qui cum servis Salomonis ligna cedebant. Omne igitur hominum genus per quos edificanda erat Ecclesia in edificatione templi precessit. Iudei enim proselyti et gentiles ad veritatem conversi unam Christi Ecclesiam recte vivendo et docendo construunt.
marg.|  Operarii septuaginta millia et octoginta millia. Septuaginta scilicet propter sabbatismum animarum. Septimus enim dies sabbato, id est quieti consecratur. Octoginta propter spem resurrectionis que octava die id est post sabbatum in Domino precessit et in nobis octava die et octava etate futura speratur.
marg.|  Notandum autem quod pars in monte lapides cedebant pars onera portabant. Diversa enim sunt dona spiritus et quidam maiorem docendi et protervos arguendi constantiam habent. Quidam mitiores ad consolandos pusillanimes existunt. Quidam utraque virtute prediti ad opus domus Domini conveniunt. Unde : « Corripite inquietos consolamini pusillanimes » etc.
marg.|  LATOMORUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Latomi sunt cesores lapidum et idem significant quod cesores lignorum, id est predicatores qui mentes insipientium dolabro verbi Dei exercent et a nativa tortitudine et deformitate transmutant ac regulariter institutos unitati fidelium, id est edificationi domus Dei aptant. Ligna et lapides in monte ceduntur, et ad montem domus Dei transferuntur, quia omnes in monte superbie nati sumus qui de peccato Ade qui superbe peccavit originem trahimus. Sed excidimur de monte superbie catechizando et sacramenta fidei percipiendo, et in montem domus Domini transferimur, quia eruti de potestate tenebrarum ad arcem virtutum que est in unitate Ecclesie pervenimus.

2Par. 2, 17-18.
1Th. 5, 14.
Numérotation du verset 3Rg. 5,16 
absque prepositis
marg.|  ABSQUE  PREPOSITIS. Prepositi autem sunt sacre Scripture conditores quorum magisterio erudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare.
qui preerant singulis operibus numero trium millium
marg.|  TRIUM  MILLIUM. Propter fidem Trinitatis quam sancta eloquia predicant. Quod in Paralipomenon tria millia sexcenti scripti sunt ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera iustitie docet habenda, recte prepositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.

Cf. 2Par. 2, 18.
et trecentorum precipientium populo et his qui faciebant opus.
Numérotation du verset 3Rg. 5,17 
Precepitque rex ut tollerent
marg.|  PRECEPITQUE  REX UT  TOLLERENT etc. Ad edificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte ceduntur, quia eos quos in fide instruere querimus primo necesse est ut abrenuntiare diabolo et prevaricationi in qua nati sunt doceamus. Deinde querendi lapides pretiosi et grandes et in fundamento ponendi, ut abdicata priori conversatione in omnibus vitam et mores eorum inspiciamus, et auditoribus imitandos proponamus quos per virtutem humilitatis Domino specialiter adherere novimus, et mentis stabilitate quadratos ad omnes temptationum incursus immobiles durare conspicimus grandes et pretiosos fama et merito.
marg.|  Viros scilicet precipuos actione et sanctitate qui familiarius Christo adherent, ut quo firmius in illo sperant eo fortius aliorum vitam dirigere quod est parietis latitudinem portare sufficiant. Hi sunt prophete apostoli qui verbum et sacramenta veritatis visibiliter vel invisibiliter ab ipsa Dei sapientia perceperunt. {t. 2 : Erfurt, f. 49vb ; facsim., p. 98b} [Rusch, f.  49vb ] Unde : « Superedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum ».

Eph. 2, 20.
lapides grandes, lapides pretiosos
marg.|  LAPIDES  GRANDES,  LAPIDES  PRETIOSOS. Vel lapides pretiosi grandes quadrati, primi sunt magistri qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes, vel doctores quorum predicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. RA<BANUS>. Quali autem colore fuerunt lapides ostendit David in Paralipomenon Salomoni dicens : ‘Omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime preparavi’. Marmor parium candidum dicit quale paros insula gignit. Unde POETA  : « Olearon niveamque Paron » etc. Unde Flavius IosephusIOSEPHUS : « Elevavit templum usque ad cameram ex lapidibus de albo constructum ». Marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni nevo corruptionis castigatam significat. Unde : « Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes santificationem in timore Dei ».

Cf. 1Par. 29, 2-3.
Vergilius, Aeneis, 3, 126.
2Cor. 7, 1.
marg.|  IN FUNDAMENTUM. Fundamentum est Christus, unde : « Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum est quod est Christus Iesus ». Qui recte fundamentum dicitur domus Dei quia sicut Petrus ait : « Non est aliud sub celo datum nomen hominibus in quo oporteat salvos fieri ». In eo tolluntur lapides grandes et pretiosi, id est omnes perfecti qui fideliter ipsi adherent et fratrum necessitates fortiter sustinent, nec ulla adversitate, nec etiam morte a rectitudine sua inclinantur quos Ecclesia non solum de Iudea sed etiam de gentibus suscipit. Unde subditur :  quos dolaverunt cementarii Salomonis etc.

1Cor. 3, 11.
Act. 4, 12.
et quadrarent eos
Numérotation du verset 3Rg. 5,18 
quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram.
interl.|  qui cementum preparant vel inducunt
marg.|  CEMENTARII  SALOMONIS ET  CEMENTARII  HYRAM. Quia ex utroque populo doctores Ecclesie fuerunt et tam sublimes ut ipsorum quoque sublimium doctorum doctores existerent, et quasi quadrantes eos ad sublevandum domus Domini edificium pararent. Non enim soli Ieremias Isaias et ceteri de circumcisione prophete, sed etiam Iob cum filiis suis qui erant de gentibus maximam vite et patientie formam, maxima doctrine salutaris preconia sequentis cui doctoribus ministrant, ut abiectis verbis factis cogitationibusque supervacuis ad portandum onus Ecclesie digni fiant.
Porro Biblii
marg.|  PORRO  BIBLII. Rabanus Maurus RAB<ANUS>. BE<DA>. Biblos est civitas Phenicis de qua Ezechiel : « Senes Biblii et prudentes eius » etc. Pro quo in hebreo habetur Goel vel Gebal quod interpretatur diffiniens vel discriminans. Qui enim corda hominum ad edificium spirituale quod ex virtutibus anima construitur parant, sic auditores suos fidem et opera iustitie habere vel docere sufficiunt si prius sacris paginis edocti que fides sit tenenda quo virtutum calle eundum certa diffinitione veritatis didicerunt, frustra sibi officium doctoris usurpat qui discretionem fidei ignorat. Nec sanctuarium Domino sed ruinam sibi edificat qui docere presumit quod ipse non didicit.

Cf. Ez. 27, 9.
preparaverunt ligna et lapides ad edificandam domum.
marg.|  AD EDIFICANDAM. Post fundamentum de talibus compositum, edificanda est domus preparatis lignis et lapidibus, et ordine collatis que de suo situ vel radice abstracti sunt quia post prima fidei rudimenta post collata in nobis iuxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_5)