initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 7

Numérotation du verset 3Rg. 7,1 
Domum autem suam edificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit.
Numérotation du verset 3Rg. 7,2 
Edificavit quoque domum saltus Libani
interl.|  quia de lignis Libani montis edificata est
centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudini,s et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulatoria
interl.|  que vulgo transporticus

deambulatoria] deambulacra Weber
vulgo] vlugo cacogr. Rusch
inter columnas cedrinas. Ligna quippe cedrina exciderat in columnas
Numérotation du verset 3Rg. 7,3 
et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram que quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim
Numérotation du verset 3Rg. 7,4 
contra se invicem positas
interl.|  et ita erant tres ordines per medium domus, ac per hec quattuor deambulatoria inter parietes et medias columnas
Numérotation du verset 3Rg. 7,5 
et e regione se respicientes equali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis equalia.
Numérotation du verset 3Rg. 7,6 
Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis, et alteram porticum in faciem {t. 2 : Erfurt, f. 54rb ; facsim., p. 107b} [Rusch, f.  54rb ] maioris porticus et columnas et epistylia super columnas fecit.

faciem] facie Weber fecit] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,7 
Porticum quoque solii in qua tribunal est, fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem,
Numérotation du verset 3Rg. 7,8 
et domuncula in qua sedebatur ad iudicandum erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filie pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum.

sedebatur] sedetur Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,9 
Omnia lapidibus pretiosis que ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius.

que] qui Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,10 
Fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum,
Numérotation du verset 3Rg. 7,11 
et desuper lapides pretiosi equalis mensure secti erant similiterque de cedro.
Numérotation du verset 3Rg. 7,12 
Et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis de dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus.

de] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,13 
Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro,
interl.|  Tyrus artifex quem assumpsit Salomon adiutorem operis sui, ‘doctos de gentibus predicatores’ significat
Numérotation du verset 3Rg. 7,14 
filium mulieris vidue
marg.|  MULIERIS  VIDUE. Ecclesie, scilicet presentis pro qua Christus vir suus morte gustata resurrexit, et in celos ascendens peregrinantem reliquit in terris, cuius filii sunt predicatores et omnes fideles. Unde : « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ».

Ps. 44, 17.
de tribu Neptalim patre Tyrio artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex ere. Qui cum venisset
marg.|  QUI  CUM  VENISSET. Quia doctor strenuus illis committit Dei verbum qui pie suscipiunt et perseveranter custodiunt et aliis predicando latius diffamare que didicerint satagunt. Es enim est valde durabile et sonorum.

Neptalim] Nepthali Weber
ad regem Salomonem fecit omne opus eius.
marg.|  FECIT  OMNE  OPUS  EIUS. Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis quos ipse intus illustrando ad vitam preordinavit eternam. Unde : « Ego plantavi Apollo rigavit Dominus autem incrementum dedit ».

1Cor. 3, 6.
Numérotation du verset 3Rg. 7,15 
interl.|  ad spectaculum sui decoris
decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam
marg.|  ET  FINXIT  DUAS  COLUMNAS  EREAS  DECEM  ET  OCTO. Beda VenerabilisBE<DA>. Columna ante fores templi decem octo cubitis alta est, cum predicator palam cunctis insinuat non nisi per fidem et opera iustitie nos ad superne vite gaudia posse pervenire. Nomen quoque Iesu apud Grecos ab hoc numero incipit. Prima enim littera huius {t. 2 : Erfurt, f. 54va ; facsim., p. 108a} [Rusch, f.  54va ] nominis decem, secunda octo significat. Et apte decem et octo cubitis alte sunt columne domus Dei, quia doctores sancti ad hoc bene vivendo tendunt, ut conditorem suum facie ad faciem videre mereantur neque enim aliquid ultra querendum cum ad eum qui est super omnia pervenerint.
marg.|  De quibus Paulus : « Iacobus, Cephas et Iohannes qui videbantur columne esse » etc. Quibus verbis exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid scilicet figurarunt, et quare due sunt apostolos enim et cunctos doctores significant, fortes fide et opere, et erectos contemplatione. Due autem sunt ut preputium et circumcisionem predicando in Ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore utraque parte ornabant. Ostium autem templi Dominus est qui ait : « Nemo venit ad patrem nisi per me ». Et alibi : « Ego sum ostium » etc., quod scilicet ostium columne ab utroque latere posite circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum celi ostendunt ut sive a luce scientie legalis vel ex rigore gentilitatis ad fidem evangelii quis venerit habeat eos paratos qui sibi iter salutis verbo ministrent et exemplo. Vel quia de his columnis in Paralipomenon scriptum est : « Ipsas columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris ». Ideo facte sunt due columne, et ita disposite ut nobis in prosperis et in adversis ingressum patrie celestis ante oculos mentis habendum esse doceant. Hunc Paulus columna domus Domini nos : « Per arma iustitie a dextris et a sinistris » muniendos esse suis suorumque hortatur exemplis, ut nec prosperis delectati, nec fracti asperis a recta via qua ad promissam patriam gradimur ulla in parte declinemus.
marg.|  DECEM  ET  OCTO  CUBITORUM. Ter enim seni decem et octo faciunt tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem sed ad operationem quia sex diebus factus est mundus. tria per sex multiplicantur cum : « Iustus ex fide vivit » et cognitionem pie fidei cumulat executione bone actionis.

Gal. 2, 9.
Io. 14, 6.
Io. 10, 9.
2Par. 3, 17.
2Cor. 6, 7.
Rm. 1, 17.
alte] + te Rusch
et linea duodecim
marg.|  ET  LINEA  DUODECIM.  BE< DA>. Norma apostolice institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Iudeis vel gentibus predicare missus, ea tantum facere curat et docere, que per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere vivere vel predicare volueritn et apostolica decreta sperneren vel pro libitu suo nova statueren non est columna in templo Dein quia dum apostolica instituta sequi contemnitn vel exilitate inertie, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum linee non convenit.
cubitorum ambiebat columnam utramque,
interl.|  in diametro igitur quattuor, quia in gyro duodecim cubitorum
Numérotation du verset 3Rg. 7,16 
duo quoque capitella fecit
marg.|  DUO  QUOQUE  CAPITELLA etc. Beda VenerabilisBE<DA>. Capita columnarum, id est suprema pars eorum precordia sunt doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra ita ipsorum opera diriguntur et verba. Duo autem capitella capitibus superposita, duo sunt testamenta quorum meditationi et observationi doctores et animo subduntur et corpore. Unde utrumque capitellum quinque cubitos altitudinis habet, quia quinque libris Scriptura mosaice legis comprehenditur, quinque etiam seculi etates tota veteris testamenti series complexa est. Novum vero Testamentum non aliud predicat quam que Moyses predicando per hoc predixerat et prophete. Unde : « Si crederetis Moysi crederetis et mihi ». Cum ergo admirabili divine operationis concordia et novi gratia Testamenti in velamine erat veteris condita, et nunc sacramenta veteris per lucem novi sunt revelata, quasi capitellum utrumque columne quinque cubitis altum est, quia manifestum est quod in veteri cuius sacramenta in quinque etatibus sunt, plenius comprehensa evangelice perfectionis est insita gratia.

Io. 5, 46.
que ponerentur super capita columnarum fusili ere10  , quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum.

10  fusilia ex ere] fusili ere Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,17 
Et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum, {t. 2 : Erfurt, f. 54vb ; facsim., p. 108b} [Rusch, f.  54vb ] utrumque capitellum columnarum fusile erat. Septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.
marg.|  SEPTENA  VERSUUM  RETIACULA. Hoc in Paralipomenon ita scriptum est : « Necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum ». Species enim catenarum et similitudo retis in capietellis, varietas est specialium virtutum in sanctis. Unde : « Astitit regina a dextris in vestitu deaurato » id est in vestitu fulgide dilectionis circumdata varietate diversorum charismatum. Vel multiplex contextio catenarum et retis expansio, multifarias electorum personas insinuat qui cum verbis {t. 2 : Erfurt, f. 54vb ; facsim., p. 108b} [Rusch, f.  54vb ] predicatorum fideliter obediendo adherent, quasi columnarum capitibus superpositi retis et catenule miraculum sue connexionis cunctis spectantibus prebent. He enim catene miro sibi invicem sunt opere contexte, quia mirabili gratia spiritus actum est, ut vita fidelium, locis, temporibus, gradu, condicione, sexu et etate multum secreta una fide et dilectione sit coniuncta.
marg.|  SEPTENARIO  SPIRITALIS  GRATIA  SIGNATUR. Unde : « Qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram ». Quod Isaias apertius explicat dicens : « Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie et intelligentie, spiritus consilii et fortitudinis » etc. Septena versuum retiacula erant in capitello utroque, quia patres utriusque Testamenti per gratiam unius spiritus septiformis ut essent electi acceperunt.

2Par. 3, 16.
Cf. Ps. 45, 10.
Apc. 5, 6.
Is. 11, 2.
Numérotation du verset 3Rg. 7,18 
Et perfecit columnas et duos ordines
marg.|  ET  DUOS  ORDINES. Beda VenerabilisBEDA. Videtur malogranata facta esse in circuitu capitellorum, a parte inferiori et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, significatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sancti ambulant de virtute in virtutem.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, sed uterque ordo septemplici versuum currebat ordine, donec circumacto capitello in seipsum quasi facto circulo rediret, quia scilicet Deum ex toto corde et proximum sicut nos diligere precipimur, sed uterque ordo septem habet versuum retiacula, quia nec Deus nec proximus sine spiritali gratia diligitur. Veridica enim sententia dicitur : « Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum ». Similiter autem et proximi, quia una sine altera esse non potest. Facta sunt retiacula hec, ut tegerent capitella, id est undique in gyro circumdarent, quia omnis Scriptura sancta cum recte intelligitur, gratiam per omnia caritatis sonat et pacis. Capitella enim volumina divina, retiacula sunt vincula mutue dilectionis. Et retiaculis teguntur capitella , cum sacra eloquia dono caritatis probantur undique vestita. Nam et in eis que in Scripturis non intelligimus, caritas latet et in eis que intelligimus late patet.

Rm. 5, 5.
per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella
marg.|  UT  TEGERENT  CAPITELLA. Beda VenerabilisBE<DA>. Cum dictum sit de retiaculis   ut tegerent capitella que erant super summitatem malogranatorum , videtur iuxta ordinem ipsius operis, quia malogranata facta fuerint in   circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex eisdem malogranatis orirentur retiacula quibus capitella ex parte aliqua tegerentur. Patetque mysterium quare retiacula super summitatem fuerint malogranatorum annexa, que ad unam pene significationem personarum vel virtutum pertinent. Scimus enim virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videatur Deus in Sion, qua virtute nulla potest maior adiri. Unde : « tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem ». In ipso etiam electorum collegio invicem sibi succedunt persone iustorum et minores antecessorum gaudent adherere vestigiis eorum dictis vel scriptis muniti ne in errorem labantur. Retiacula ergo sunt super summitatem malogranotorum apposita, cum precordia caritatis perfectis sunt super adiecta operibus, et utroque virtutis itinere operatione, scilicet et caritate sanctorum vita clarescit, quasi circulo malogranatorum in capitellis columne concatenatio retiaculorum superaddita committatur. Et quoniam omnia virtutum dona presentium ad eternam remunerationem que per evangelium est nobis promissa et ministrata respiciunt apte subiungitur :   capitella autem que erant super capita columnarum etc.

Cf. Ps. 83, 8.
Rm. 5, 3-4.
que erant super summitatem malogranatorum
marg.|  MALOGRANATORUM. Que uno foris cortice multa interius grana circumdant, sicut Ecclesia uno fidei munime innumera electorum agmina includit, potest etiam cuiusque iusti vita moresque signari qui velut plurima uno cortice grana complectens, multa cogitationum virtutumque signa, ne defluant firma fidei et humilitatis vallat custodia. Bene autem capita columnarum malogranatis erant in gyro circumdata, quia sancti doctores priorum fidelium vitam ad memoriam revocant eorum exemplis actus suos et sermones undique muniunt ne si aliter vixerint errent. Sicut ergo retiaculorum connexio unitatem fidelium signat in vinculo pacis, ita malogranata ipsam insinuant {t. 2 : Erfurt, f. 55ra ; facsim., p. 109a} [Rusch, f.  55ra ] unitatem que innumeros populos una fidei regula cohibet. Vel retiaculorum concatenatio manifestam fidelium concordiam monstrat. Malogranatorum vero positio internas animi virtutes que ab aliis videri nequeunt, patientiam scilicet humilitatem benignitatem etc. Et quasi pulcherrima foris species pomorum apparet, sed clausa intus granorum copia non apparet cum sanctorum operatio palam ostenditur. Sed que intus est fidei spei et dilectionis ceterorumque animi bonorum gratia non cernitur.

Cf. Col. 3, 12.
eodem modo fecit et capitello secundo.
Numérotation du verset 3Rg. 7,19 
Capitella autem que erant super capita columnarum {t. 2 : Erfurt, f. 55ra ; facsim., p. 109a} [Rusch, f.  55ra ] quasi opere lilii
marg.|  QUASI  OPERE  LILII. Beda VenerabilisBE<DA>. Per lilia claritas superne patrie et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amenitas. Per quattuor vero cubitos evangelicus sermo qui introitum eterne beatitudinis promittit. Et iter perveniendi ostendit. Cum ergo sancti doctores promissa nobis lumina regni celestis in quattuor evangelii libris ostendunt quasi capita columnarum opus in se   lilii quattuor cubitorum exhibent. Ubi notandum iuxta litteram quia, cum opus lilii in capitellis quattuor cubitorum esse memoratur, neque additur latitudinis vel altitudinis, lectoris iudicio utrum in altitudine an in latitudine intelligi debeat relictum est. Constat autem quia columna, quam duodecim cubitorum restis ambiebat, quattuor cubitos habebat in grossitudine. Omnis enim circulus quantum habet spatii in diametro tantum habet ter in gyro. Sive autem latitudinem sive altitudinem accipiamus figura perspicua est, quia non nisi per evangelium optata vox illa mundo insonuit : « Penitentiam agite appropinquabit enim regnum celorum ».

Mt. 4, 17.
fabricata erant in porticu
marg.|  IN  PORTICU. Notandum autem in hac sententia Paralipomenon quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocatur. Unde : « Inter vestibulum et altare plorabant », id est inter porticum et altare.

Cf. 2Par. 3, 17.
Cf. Ioel. 2, 17.
cubitorum quattuor11  .

11  cubitorum quattuor] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,20 
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columne
interl.|  tante amplitudinis quanta erat hec columna, cuius tamen capitelli altitudo quanta fuerit non dicitur
marg.|  ET  RURSUM  ALIA  CAPITELLA etc. Beda VenerabilisBE<DA>. Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat quam : « Nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit ». etc. Post lilia enim quattuor cubitorum, alia capitella sunt apposita quorum altitudo quanta fuerit non dicitur, quia multa de celesti beatitudine in evangelio legimus quod scilicet ibi mundi corde Deum videbunt, quod erunt equales angelis Dei, quod non nubent neque nubentur, quia mori ultra non poterunt, quia : ‘Ubi Christus ibi et ministri eius erunt’ etc. huiusmodi. Sed ipsa species horum que diximus ipse status conversationis patrie celestis quomodo se habeat solis eius civibus qui intrare meruerunt patet. Unde factura vel altitudine horum capitellorum que super lilium erant, incomprehensibilis terrestribus qualitas celestis habitationis insinuatur. De qua tamen non latet, quia omnes ibi communi felicitate divine visionis fruuntur tanto quisque sublimius, quanto mundiores ad videndum oculos cordis habuerit. Communis ergo ibi benedictio omnium electorum, sed quod distincta operum qualitate multe mansiones beatorum in una domo Dei significant cum dicitur :  ET  RURSUM  ALIA  CAPITELLA etc. Iuxta mensuram columne fiunt capitella desuper cum sancti doctores, immo omnes iusti doctorum vestigia sequentes premia suscipiunt eterne retributionis secundum merita operationis. Super retiacula quoque fiunt eadem capitella, quia iuxta modum dilectionis qua sibi in hac vita sancta fraternitas copulatur supernorum quoque civium societati in presentia sui creatoris coniungetur. Sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur recte subiungitur :   malogranatorum etc.

Cf. 1Cor. 2, 9.
Cf. Mt. 5, 8 ; Lc. 20, 36.
Cf. Io. 12, 26.
contra retiacula. Malogranatorum
marg.|  MALOGRANATORUM. In malogranato totam significat Ecclesiam centenarius vero qui primus transit ad dexteram, beatitudinem eternam duplicatur hic numerus   malogranatorum in circuitu capitelli secundi , ut significetur quod utriusque testamenti populus in Christo sit adunandus, et ad eternam introducendus coronam unde : « Non enim longe erant a terra sed quasi cubitis ducentis trahentes rete piscium ». Per ducentos enim cubitos rete plenum magnis piscibus discipuli ad Dominum trahunt effectum sue resurrectionis iam in litore monstrantem, cum predicatores Iudeis et gentibus verbum fidei committunt, et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt.

Io. 21, 8.
autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.
Numérotation du verset 3Rg. 7,21 
Et statuit duas columnas in porticum templi. Cumque statuisset columnam dexteram,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 55rb ; facsim., p. 109b} [Rusch, f.  55rb ] COLUMNAM  DEXTERAM. Dextera columna ‘doctores primitive Ecclesie’ significat, secunda ‘eos qui ad predicandum gentibus missi sunt’. Vel dextera significat ‘eos qui venturum in carne Dominum prophetando predixerunt’. Secunda ‘illos qui iam hunc venisse et mundum redemisse testantur’. Simili vocabulo ambe censentur columne. Una enim firmitas altera in robore dicitur ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstraretur et nostri temporis inertia tacite notaretur, ubi se quidam doctores sacerdotes et columnas domus Dei videri et vocari volunt, cum nihil in se firme fidei ad contemnendas seculi pompas et desideranda bona invisibilia nihil habeant roboris ad corrigendos nihil industrie saltem ad intelligendos eorum quibus prelati sunt errores.
vocavit eam nomine Iachin.
interl.|  firmitas
Similiter erexit {t. 2 : Erfurt, f. 55rb ; facsim., p. 109b} [Rusch, f.  55rb ] columnam secundam, et vocavit nomen eius Booz.
interl.|  in robore
Numérotation du verset 3Rg. 7,22 
Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit. Perfectumque est opus columnarum.
Numérotation du verset 3Rg. 7,23 
Fecit quoque mare fusile
interl.|  baptismum
marg.|  FECIT  QUOQUE  MARE  FUSILE. Beda VenerabilisBE<DA>. Hoc mare in figuram baptismi factum est, quo in remissionem peccatorum emundamur. Sacerdotes enim in eo lavabantur ut Paralipomenon testatur. Sacerdotes enim omnes electi vocantur, qui sunt membra summi sacerdotis Iesu Christi. Recte autem hoc vas mare dicitur in memoriam scilicet maris Rubri in quo prius per Egyptiorum extinctionem et populi Dei liberationem baptismi forma precessit. Unde : « Patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari ». Sacramentum autem baptismi et vite a nobis munditiam querit in hoc seculo et vite12  eterne gloriam promittit in futuro. Quod utrumque in mari eneo signatur cum esse decem cubitorum a labio usque ad labium prohibetur. Decem enim preceptis in lege Dominus omnia que facere debemus expressit. Denario eque meredem bene factorum signavit, cum hunc in vinea laborantibus dandum esse predixit.

1Cor. 10, 1-2.
12  vite] + te Weber
decem cubitorum a labio usque ad labium
interl.|  ut universos orbis lavacro vite a sorde peccatorum signaretur esse mundandus
marg.|  A LABIO  USQUE  AD  LABIUM. Quia a primo baptizato in nomine Iesu Christi usque ad ultimum qui in fine seculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus eandem veritatis viam ingredi et communem debet sperare a Domino iustitie coronam.

2Tim. 4, 8.
rotundum in circuitu. Quinque cubitorum
marg.|  QUINQUE  CUBITORUM. Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit preteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus, alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit multiplicius redit, et facit novissima illius peiora prioribus unde subditur :   et resticula triginta cubitorum etc.
altitudo eius et resticula triginta cubitorum
marg.|  ET  RESTICULA  TRIGINTA  CUBITORUM. Disciplina celestium preceptorum qua a voluptatibus religamur. Unde funiculus triplex difficile rumpitur, quia observatio mandatorum que in cordibus electorum fide dilectione spe superne retributionis firmata est nullo potest obstaculo dissolvi.   Resticula mare ambit cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Hec triginta cubitorum est quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset et refecit, cum perisset bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur ut ad triginta perveniant cum omnes corporis sensus divinis subiugantur imperiis.
marg.|  Aliter. Ter deni faciunt triginta et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Noe, latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Iaphet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum executione operum et spe celestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum mare in quo baptisma figurabatur cingebat.
marg.|  Sed et hic dicendum quod Dominus esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit, baptismum nostrum consecravit recte mare quod nostrum baptismum figurabat triginta cubitorum restis circuibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari.
cingebat illud per circuitum,
Numérotation du verset 3Rg. 7,24 
et scalptura subter labium circuibat illud,
marg.|  ET  SCULPTURA  SUBTER  LABIUM etc. Cum predictum sit quod   resticula triginta cubitorum mare circuierit, et nunc addatur quod sculptura hec subter labium posita decem cubitis ambierit patet, quia vas erat in modum phiale repandum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio usque ad {t. 2 : Erfurt, f. 55va ; facsim., p. 110a} [Rusch, f.  55va ] decem est coartatum. Sculptura autem histriata est que aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur, exempla priorum temporum signantur que nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis seculi Cham ob malitiam invidie damnatus, Abel iustitie merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus. Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Iaphet pro obsequio reverentie perpetua benedictione donati. Abraham fidei merito heres divine promissionis effectus, cetera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino Iudea pro perfidia repulsa gentilitas gratia ad salutem reducta, et huiusmodi que in utroque testamento sollerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari eneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt utriusque testamenti auscultent historias. Ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscumque in eisdem historiis deditos iussis celestibus obedire et tota intentione ad superna premia suspensos perspexerint imitari contendant.
{t. 2 : Erfurt, f. 55va ; facsim., p. 110a} [Rusch, f.  55va ] decem cubitis ambiens mare, duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles,
Numérotation du verset 3Rg. 7,25 
et stabant13  super duodecim boves,
marg.|  DUODECIM  BOVES. Beda VenerabilisBE<DA>. Apostolos, evangelistas, immo omnes verbi ministros. Unde : « Non alligabis os bovi trituranti »aa  etc. Hi mare sibi super impositum portant, cum apostoli eorumque successores iniunctum sibi evangelii officium prompta devotione implent : E  QUIBUS  TRES  RESPICIEBANT  AD  AQUILONEM etc., quia in universis quadrati orbis partibus fidem predicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli   duodecim , id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quattuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sanctiab  . Quorum et successorum suorum verba actus et passiones facile in presenti videre et cognoscere legendo valemus. Que vero illos in futuro maneat gloria retributionis nondum videre possumus.

aa  1Cor. 9, 9-10.
ab  Cf. Mt. 28, 19.

13  stabant] stabat Weber
e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem, et mare super eos desuper erat, quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
Numérotation du verset 3Rg. 7,26 
Grossitudo autem
interl.|  firmitas virtutis in baptismo
luteris
interl.|  maris scilicet
trium untiarum erat
interl.|  Paralipomenonac   : palmi Flavius IosephusIOSEPHUS quattuor digitorum
marg.|  GROSSITUDO  AUTEM  LUTERIS  TRIUM  UNTIARUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit fidem, et spem, et caritatem debet habere sine quibus nemo potest recte operari. Unde subiungitur :   Grossitudo luteris trium untiarum erat .
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Quia robore fidei, spei et caritatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet.

ac  2Par. 4, 5 : « Et ipsum mare […] Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas ».
interl.|  gustus dominice passionis
interl.|  » Pater si fieri potest transeat a me calix iste »ad 

ad  Mt. 26, 29.
et folium repandi lilii.
interl.|  claritas resurrectionis Christi
marg.|  LILII. Beda VenerabilisB<EDA>. Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, intus aurosum ostendit, ideo gloriam resurrectionis eius insinuat, qui corporis immortalitatem foris discipulis ostendit, et animam divina luce coruscam sibi simul inesse docuit. Christus quoque ante passionem suam quasi adhuc clausum lilium fuit, cum miraculis clarus homo refulsit. Post resurrectionem vero et ascensionem repandum sese lilium celi avibus exhibuit, quibus in assumpta humanitate potentiam divine claritatis quam habuit antequam mundus esset ostendit. Unde : « Ego flos campi et lilium convallium »ae  . Labium ergo maris in quo sacerdotes lavantur, quasi labium fuit calicis et folium repandi lilii, quia baptismus quo membra summi sacerdotis efficimur in fide passionis eius nos a peccatis purificat et purificatos ad visionem glorie sue introducit. In hoc lavacro populus circumcisionis et preputii per fidem spem et dilectionem unum in Domino efficitur. Unde : « Alias oves habeo »af  usque « Et fiet unum ovile et unus pastor »ag  . Unde subditur :   duo millia batos capiebat etc.

ae  Ct. 2, 1.
af  Io. 10, 16.
ag  Io. 10, 16.
Duo millia batos
interl.|  mare
marg.|  DUO  MILLIA  BATOS. Beda VenerabilisBE<DA>. Batus Hebreorum mensura est que apud eos bath ah  dicitur, habens modios tres, ipsa est ephi quam ipsi epha nuncupant. Sed ephi pertinet ad mensuram frugum. Batus vero ad liquida vinum scilicet aquam et oleum. Batus ergo que certe mensure norma est opera significat {t. 2 : Erfurt, f. 55vb ; facsim., p. 110b} [Rusch, f.  55vb ] equitatis et iustitie quibus hi que in remissione peccatorum baptizantur necesse habent institui.   Batos mille capit mare cum aqua baptismi plebem Iudeorum abluens ad regnum celeste transmittit. Recipit et alios mille, cum gentiles eodem fonte renatos et operibus iustitie confirmatos eiusdem regni facit esse participes.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem centum faciunt que figura iam quadrata sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat, et solida efficiatur multiplica centum per decem et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata iustorum conscientia signatur. Quocumque enim invertis quadratum stabit, sic animus electorum nulla temptatione a statu rectitudinis inclinatur.

ah  בַּת
capiebat et tria millia metretas14  .
interl.|  batus capit metretam et dimidiam

14  et tria millia metretas] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,27 
Et fecit bases decem eneas15 
marg.|  ET  FECIT  BASES  DECEM etc. Multifarie multisque modisai  eadem nostre salutis sacramenta figurantur. Apostoli enim et apostolici viri sicut per boves mare portantes significantur, etiam per bases que portandis luteribus parate erant sicut ipse luteres spiritale lavacrum sicut et mare figurabant. Sed quidem iuxta Paralipomenonaj  omnia in eis que holocaustum oblaturi erant lavabant. Holocaustum autem Domini generaliter omnis multitudo electorum intelligitur que baptizatur in Spiritu sancto et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavanbantur significant eos qui per baptismum efficiuntur summi sacerdotis consortes quod est in Christo Iesu, ita et holocausta eosdem significant cum per ablutionem baptismi gratia Spiritus sancti implentur. Lavatur enim in lutere hostia cum fidelis baptismo perfunditur. Offertur in holocaustum cum impositione manus episcopi donum Spiritus sancti accipit. Philippus cum predicaret in Samaria in lutere templi hostias lavabatak  , sed quia nondum in quemquam eorum spiritus descenderat sed tantum baptizari erant in nomine Domini Iesu velut ablute hostie nondum ad altaris ignem pervenerant. At cum missi illuc Petrus et Iohannes imponebant eis manus et accipientes spiritum loquebantur linguis iam ad altaris ignem hostie pervenerant, ut fierent holocaustum, id est totum incensum, quia conscientias eorum gratia spiritalis implens divino fecit amore fervescereal  .
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Quod ad portandos luteres decem bases sunt facte, poterat ita mystice interpretari, quia ministri baptismi ad eternum gaudium quod in denario figuratur quos imbuunt vocant. Sed quia sequitur quod quinque positi sunt ad dexteram partem templi, quinque ad sinistram magis in eis quinarii numeri notandum est mysterium. In utraque enim parte templi posite sunt bases luterum, ut in utroque populo baptismi gratia signaretur esse pandenda. Et quinque sunt in utraque parte, ut significetur universa que per quinque sensus corporis deliquerant in baptismo fidelibus esse remittenda. Sicut ergo in uno mari bobus superposito baptismi exprimitur unitas apostolos toto orbe predicanda, ita per duos ordines luterum quod gentilitas et Iudea in unam fidem per baptismum erat colligenda. Quamvis enim in geminis luteribus hostie lavabantur, quedam a dextris, quedam a sinistris, uno tamen igne altaris consumebantur ut fieret holocaustum. Quisquis enim Iudeus vel gentilis baptismum suscipit uno omnes spiritu ut filii Dei fiant sanctificantur. Undeam   : « In quo clamamus Abba Pater » etc. Variis scilicet linguis pro diversitate nationum, sed uno eodemque nomine Deum patrem propter unius donum spiritus invocantes.

ai  Cf. Hbr. 1, 1.
aj  2Par. 4, 6.
ak  Cf. Act. 8, 4-5.
al  Cf. Act. 19, 6.
am  Rm. 8, 26-27.

15  eneas] aereas Weber
quattuor cubitorum
interl.|  quattuor sunt principales virtutes quibus omnis virtutum structura iminet
marg.|  QUATTUOR  CUBITORUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia predicatores sive adversa mundi et longitudinem exilii et laborum presentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exultatione dilatent, semper virtutibus student prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, iustitiam in operatione tenentes.
longitudinis,
interl.|  patientie longanimitatis
bases singulas,
interl.|  predicatores
et quattuor cubitorum latitudinis
interl.|  dilatate caritatis
et trium cubitorum
interl.|  quia per exercitium virtutum quas cum patientia malorum et dilectione bonorum exercent semper ad visionem sancte Trinitatis aspirant
altitudinis
interl.|  spei, scilicet superne retributionis
Numérotation du verset 3Rg. 7,28 
interl.|  intrinsecus cavum, unde : Et sculpture etc.
marg.|  ET  IPSUM  OPUS etc. Tabule ex quibus bases facte sunt quadrate fuerunt {t. 2 : Erfurt, f. 56ra ; facsim., p. 111a} [Rusch, f.  56ra ] in quibus formule rotunde erant que coronule sive plecte appellantur, in quarum medio celature leonum etc.
Et sculpture inter iuncturas
Numérotation du verset 3Rg. 7,29 
et inter coronulas et plectas
interl.|  quibus scilicet luterum tabule sibi nectebantur, ut ex quattuor scilicet vel quinque tabulis una fieret basis, quales autem sculpturas bases inter has iuncturas, id est in suis lateribus ante et retro dextera et sinistra et supra quoque haberent aperit dicens inter coronulas
marg.|  INTER  CORONULAS  ET  PLECTAS etc. Beda VenerabilisBE<DA>. Non erat plana ulla ex parte superficies basium, sed undique mysticis sculpta figuris, quia sanctorum mentes, immo universa eorum conversatio virtutum gratiam pretendit. Nec aliqua hora vacua preterit in qua non vacent piis operibus et sermonibus vel cogitationibus. Coronulas enim in se sculptas habent, cum ad ingressum perennis vite infatigabili desiderio anhelant. Plectas cum inter desideria vite celestis qui sursum est fraterne caritatis que iuxta est vincula non solvunt. Habent inter coronulas et plectas leones, cum ita ad speranda celestia mentem erigunt, ita ad diligendos proximos dilatant, ut in peccantes qui sibi commissi sunt aspere invehantur. Habent cum leonibus boves, quando invectionem correctionis exhibent cum spiritu mansuetudinis, quando in fervore arguendi numquam scissam habere ungulam discrete actionis et loquele, numquam verba divine lectionis velut ruminando in ore voluere cessant. Stephanus basis eximia sevos leones dentes et ungues ostendebat persecutoribus dicens : « Dura cervice et incircumcisi corde »an  etc. Bubalum vero mansuetudine cum dicebat : « Domine ne statuas illis hoc peccatum »ao  . Sed quia nec spem eternorum in celis nec amorem proximorum in terris, nec fervorem zeli mordentis, nec lenitatem modestie compatientis sine scientia Scripturarum habere possumus. Bene post coronas et plectas post leones et boves cherubin sculpti esse memorantur qui Scripturam significant. Vel quia duo cherubin in propitiatorio arce in figuram duorum Testamentorum concorditer de Christo canentium fabricati sunt. Vel quia multitudo scientie interpretantur, quanto autem quis studiosus divine Scripture institerit, tanto amplius in omnibus que agit aut iudicat iudicium Dei pertimescit, ne nimis in peccantes vindicans, vel sine discretione ignoscens iram iudiciis incurrat. Qui enim addit scientiam addit et laborem unde hic quoque post sculpturas cherubin bene adiungitur :   et super leones et boves etc.

an  Act. 7, 51.
ao  Act. 7, 60.
leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper.
interl.|  Erant leones etc.
Et subter leones et boves quasi lora ex ere dependentia,
interl.|  quibus ligati viderentur
Numérotation du verset 3Rg. 7,30 
et quattuor rote
marg.|  QUATTUOR  ROTE. Beda VenerabilisBE<DA>. Quattuor evangeliorum libri qui - sicut volubilis rota citissime currit qua ducitur - iubente Domino per apostolos totum mundum impleverunt in brevi, et sicut rota impositum sibi currum a terra sublevat et quo auriga dirigit portat, ita electorum mentes a terrenis ad celestia suspendunt et ad profectum operationis vel mysterium predicationis quo spiritalis gratia adiuvare voluerit ducunt, quia subditur quia tales erant rote quales solent in curru fieri, legimus autem de sanctis : « Currus Dei decem millibus multiplex millia letantium »ap  etc. Si ergo bases luterum doctores sunt qui lavacrum vite ministrant et rote quaterne basium quattuor evangelia, {t. 2 : Erfurt, f. 56rb ; facsim., p. 111b} [Rusch, f.  56rb ] axes rotarum qui bases gestant corda doctorum sunt que evangelicis assidua preceptis, eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant.

ap  Ps. 67, 18.
per bases singulas et axes erei.
interl.|  super quos bases erant
Et per quattuor partes quasi humeruli
marg.|  HUMERULI. Beda VenerabilisBEDA. Qui rotis antepositi ne ab axibus dilabi possent obsistebant, preconia sunt prophetarum quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat confirmatur. Unde : « Habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis attendentes »aq  etc. Unde et Marcus ait : « Initium evangelii filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta »ar  , et Mattheus : « Hoc autem totum factum est ut adimplerentur Scripture prophetarum »as  .

aq  2Pt. 1, 19.
ar  Cf. Mc. 1, 1.
as  Mt. 26, 56.
subter luterem
interl.|  ut portarent illum
fusiles contra se invicem respectantes.
marg.|  CONTRA  SE  INVICEM  RESPECTANTES. Beda VenerabilisBE<DA>. Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quattuor autem fuere per bases singulas humeruli iuxta, scilicet numerum rotarum non quod quattuor sint tantum libri prophetici, sed omnia que locuti sunt prophete quattuor evangeliis testimonium prebuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret.
Numérotation du verset 3Rg. 7,31 
Os quoque luteris intrinsecus erat,
interl.|  labium maris quasi repandi lilii, e contra os luteris intus erat versum os unius cubiti, fundus cubiti et dimidii erat, venter autem quattuor cubitorum creditur fuisse
in capitis summitate,
interl.|  ut ad celestia nobis per baptismum iter patefactum esse doceret
et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat
interl.|  propter unitatem confessionis et fidei qua omnes in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti baptizantur : « Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium »at 

at  Eph. 4, 5-6.
totum rotundum, pariterque habebat
interl.|  luter
unum cubitum et dimidium.
marg.|  UNUM  CUBITUM  ET  DIMIDIUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Propter perfectionem, scilicet operis et meritum contemplationis. Integer enim cubitus in lutere perfectionem actionis bone quam habebat ille de quo dictum est : « Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit similis ei in terra ? »au  Est vero alter cubitus divine visionis que ex aliqua parte in hac vita fidelibus datur. Unde idem Iob de victo adversario ait : « Auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te »av  . Ideo post cubitum bone operationis que in hac vita potest perfici in sanctis, cubitus incipit superne contemplationis que in futura vita perficienda est in electis. Mensura vero unius et dimidii cubiti non luteribus tantum, sed et rotis earum inerat et basibus. Unde sequitur :   una rota habebat altitudinis cubitum unum aw  et scilicet et Paulo post :   in summitate basis erat quedam rotunditas unius et dimidii cubiti etc. Luterum quippe mensura erat unius cubiti et dimidii, quia ea fide in fonte vite lavamur, ut per opera iustitie ad vitam ingredi mereamur, quamvis sine peccato dum hic vivimus esse nequimus. Ipsam vero celestis vite dulcedinem gustare ex parte et diligere in hac vita, perfecte autem videre nulla ratione valemus. Rote quoque uno cubito et dimidio mensurantur, quia Scriptura evangelii qualiter qui perfecti esse velint vivere debeant, ostendit et spem eterne retributionis, ipsam vero retributionis qualitatem in futuro pandendam et donandam esse promittit, bases vero unum habebant cubitum et semissem amplitudinis in summitate sui ubi luteres reciperent, quia doctores et ministri lavacri, opere quippe perfecti in hac vita fulserunt, sed lucem contemplationis ex parte fructi sunt. Unde : « Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus »ax  etc.

au  Iob. 2, 3.
av  Iob. 42, 5.
aw  3Rg. 7, 32.
ax  1Cor. 13, 9.
In angulis autem columnarum
interl.|  id est in lateribus basium
varie {t. 2 : Erfurt, f. 56rb ; facsim., p. 111b} [Rusch, f.  56rb ] celature erant, et media intercolumnia quadrata non rotunda.
marg.|  MEDIA  INTER  COLUMNIA  QUADRATA  NON  ROTUNDA etc. Dicit tabulam superiorem que sicut alie quadrata erat similiterque sculpta, et in summitate sui habebat rotunditatem unius et dimidii cubiti, in qua luter ponebatur.
Numérotation du verset 3Rg. 7,32 
Quattuor quoque rote que per quattuor angulos basis erant, coherebant subter basim16  , una rota habebat altitudinis cubitum unum17  et semis.

16  basim] basi Weber 17  unum] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,33 
Tales autem rote erant quales solent in curru fieri, et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia.
Numérotation du verset 3Rg. 7,34 
Nam et humeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant.
Numérotation du verset 3Rg. 7,35 
In summitate autem basis erat quedam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper possit imponi, habens celaturas suas et scalpturas varias ex semetipsa18 

18  semetipsa] semetipso Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,36 
Sculpsit19  quoque in tabulatis illis que erant ex ere, et in angulis cherubin et leones et palmas {t. 2 : Erfurt, f. 56va ; facsim., p. 112a} [Rusch, f.  56va ] quasi in similitudinem hominis stantis20  , ut non celata sed apposita per circuitum viderentur.

19  sculpsit] scalpsit Weber 20  hominis stantis] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,37 
In hunc modum
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 56va ; facsim., p. 112a} [Rusch, f.  56va ] IN  HUNC  MODUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Quare decem bases sint facte et totidem luteres superpositi supra dictum est. Quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est quod equalia possint esse omnium merita doctorum, sed quia eis est una fides evangelii qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso spiritu qui dividit singulis prout vult.
fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili,
Numérotation du verset 3Rg. 7,38 
fecit quoque decem luteres eneos21  .
interl.|  Paralipomenon : conchasay 
interl.|  in luteribus holocausta, in mari se lavabant sacerdotes

ay  2Par. 4, 6.

21  eneos] aereos Weber
Quadraginta batos capiebat luter unus,
marg.|  QUADRAGINTA  BATOS  CAPIEBAT  LUTER  UNUS etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt precepta quibus nostra omnis operatio prefixa est in lege Dei. Quattuor vero evangeliorum libri in quibus per dispensationem dominice incarnationis celestis patrie nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide sacramentis evangelii fructum debent recte operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur quadraginta batos capiebant.
eratque quattuor cubitorum.
marg.|  ERATQUE  QUATTUOR  CUBITORUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Quod supradictum est pariterque habebat unum cubitum et dimidium, et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret non adiecit videtur cum quia fundum ipsius luteris huius esset amplitudinis, voluerit intelligi quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter facillime coniicitur quod ita describitur :  IN  SUMMITATE  AUTEM  ERAT  BASIS  QUEDAM  ROTUNDITAS  UNIUS  ET  DIMIDII  CUBITI  ITA  FABREFACTA  UT  LUTER  SUPER  POSSET  IMPONI. Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quattuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine an in amplitudine an in utroque dicat qui noverit.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Propter quattuor evangelia in quibus forma baptismi. Vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui. Vel propter quattuor mundi plagas quibus baptisma ministratur.
Singulosque luteres per singulas, id est decem bases posuit,
Numérotation du verset 3Rg. 7,39 
et constituit decem bases
marg.|  ET  CONSTITUIT  DECEM  BASES etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Sed dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, sed ante templum dicit ad orientalem plagam, scilicet in atrio interiori quod sacerdotum proprie vocabatur. Quinque autem posuit ad dexteram partem templi propter Iudeos qui sole iustitie per doctrinam legis antiquitus utebantur.   Et quinque ad sinistram propter nos qui ceco diutius corde adherebamus ei qui ait : « Ponam sedem meam ad aquilonem »az  , quasi dicat : in illis cordibus requiescere desidero que a luce veritatis et flamma divine caritatis aliena esse considero.

az  Is. 14, 13.
quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.
marg.|  MARE  AUTEM  POSUIT  AD  DEXTERAM  PARTEM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Et in hoc eodem atrio positum est ad orientem. Quod autem ait :   ad dexteram partem templi , hoc est quod repetit dicens :   ad meridiem . Ingredientibus enim atrium ab oriente primo divertendum erat ad meridiem, ubi mare in ipso angulo stabat ad lavandum sacerdotibus paratum. Deinde progredientibus intro occurrebant luteres ad lavandas hostias ab utraque parte positi. Intra hos basis erat enea quinque cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. In qua stans Salomon {t. 2 : Erfurt, f. 56vb ; facsim., p. 112b} [Rusch, f.  56vb ] dedicabat templum. Deinde ultra progredientibus occurrebat altare holocausti contra meridiem atrii. Deinde porticus templi vel vestibulum in quo erant columne eree circa ostium templi. Quod ergo mare posuit ad dexteram partem templi significat nos per lavacrum baptismi ad celeste regnum - quod per dexteram figurabatur - debere pervenire : « Qui enim crediderit et baptizatus fuerit salvus erit »ba  . Ubi enim dextera simul et sinistra in bono accipiuntur, vel Iudeam et gentilitatem sicut in basibus dictum est, vel presentem Ecclesie vitam et futuram, vel leta seculi et tristia, vel aliquid huiusmodi designat. Ubi vero absolute in bono ponitur dextera eterna sepe gaudia demonstrat. Quod vero contra orientem posuit mare ad eandem prope significationem respicit, quia per lavacrum baptismi aperitur nobis splendor interne claritatis. Quod ad meridianum latus atrii significat fideles per acceptionem spiritus ad flagrantiam vere caritatis accendi. Fervor enim meridiani solis in Scripturis significat ardorem dilectionis et illustrationem Spiritus sancti per quam eadem dilectio diffunditur in cordibus nostris.

ba  Mc. 16, 16.
Numérotation du verset 3Rg. 7,40 
Fecit quoque22  Hyram lebetes23 
interl.|  ollas ereas ad suscipiendos cineres altaris
interl.|  vasa erea equalis in fundo et ore amplitudinis ad calefaciendum

22  quoque] ergo Weber 23  lebetes] lebetas Weber
et scutras et amulas.
interl.|  vasa ad offerenda vina
Et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 7,41 
Columnas duas et funiculos {t. 2 : Erfurt, f. 56vb ; facsim., p. 112b} [Rusch, f.  56vb ] capitellorum24  super capitella illa25  columnarum duos, et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum,

24  capitellorum] capitulorum Weber 25  illa] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,42 
et malogranata quadringenta in duobus retiaculis, duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum.
Numérotation du verset 3Rg. 7,43 
Et bases decem et luteres decem super bases,
Numérotation du verset 3Rg. 7,44 
et mare unum et boves duodecim subter mare,
Numérotation du verset 3Rg. 7,45 
et lebetas et scutras et amulas, omnia vasa que fecit Hyram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant.
Numérotation du verset 3Rg. 7,46 
In campestri regione Iordanis
marg.|  IORDANIS. Beda VenerabilisBE<DA>. In quo Dominus baptizatus est, eiusque tinctus undis, aquarum nobis elementum in ablutionem peccatorum convertit, et quia omne fidelium baptisma quo Domino consecrantur in exemplum illius celebratur, quo ipse sanctificavit aquas recte in regione Iordanis vasa domus Domini sunt facta. Non enim aliter vasa electionis et misericordie efficimur, nisi ad baptismum eius respicientes in tali flumine satagamus ablui. Notandum autem quia non tantum in regione Iordanis, sed et in campestri regione illius facta dicit eadem vasa, significans multiplicationem fidelium que non solum in Iudea, sed et in omnium regionum erat latitudine futura, secundum illud : « Gaudebunt campi et omnia que in eis sunt »bb  . Et alibibc   : « Ecce audivimus ea in Ephrata, invenimus eam in campis silve »."Audivimus enim in Ephrata", id est in Bethleem sacramenta dominica, quia promissum legimus David qui erat ex eadem civitate de fructu ventris eius Christum in carne venturum."Invenimus ea in campis silve", quia revelata in latitudine gentium per orbem ipsi cognovimus vidimus, participes facti sumus. Fudit ergo rex vasa domus Domini in campestri regione Iordanis, quia Christus baptismum salutis de quo vasa misericordie faceret per totam mundi latitudinem implebit.

bb  Ps. 95, 12.
bc  Ps. 131, 6 | ea] eam Weber
fudit ea rex in argillosa terra
marg.|  ARGILLOSA  TERRA. Beda VenerabilisBE<DA>. De qua facte sunt forme ad fundenda vasa Scriptura de qua regulam bene vivendi sumimus, quasi enim argilla ignibus durata format vasa, cum nobis Scriptura regulam iustitie quam sequamur ostendit, sanctorumque exempla qui igne passionis invincibiles26  extiterunt, in omnibus sequenda premonstrat sed vasa in domo Domini pretiosa esse conspicimus esque igne liquefactum argille formas ingreditur ut possit aptum vas ministeriis celestibus effici, cum salubriter humiliati et flamma divine caritatis, vel humane adversitatis emolliti viam patrum bene operando intramus, ut ad premia eorum bene currendo perveniamus.
26  invincibiles] invincililes cacogr. Rusch
inter Sochoth et Sarthan.
Numérotation du verset 3Rg. 7,47 
Et posuit Salomon omnia vasa in domo Domini27  . Propter multitudinem autem nimiam non {t. 2 : Erfurt, f. 57ra ; facsim., p. 113a} [Rusch, f.  57ra ] erat pondus aeris.

27  in…Domini] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 7,48 
Fecitque Salomon
marg.|  FECITQUE  SALOMON. Beda VenerabilisBE<DA>. Superius dixit hyram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subiungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, hyram operando.
omnia vasa in domo Domini, altare aureum,
marg.|  ALTARE  AUREUM. Beda VenerabilisBE<DA>. Corda perfectorum interne caritatis et castitatis luce corusca, stabat ante ostium Sancti Sanctorum, ut in factura tabernaculi legitur, quia sancti neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione celestia querunt. In vicino oraculi sunt, non longe a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur, quia corpore terram incolunt mente conversationem in celis habent. Ab hoc altari ascendit fumus incensorum intra sancta sanctorum ubi arca est recondita, cum orationes sanctorum flamma caritatis excitate ad celum perveniunt ubi Christus est in dextera Dei. Sed in hoc altari non sanguis hostiarum, sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis que in ara cordis Domino mactent sed solummodo lacrimarum et orationis ei vota pro desiderio regni celestis offerunt.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Altare thymiamatis Moyses fecitbd   : « Habens cubitum longitudinis, alterum latitudinis et duos in altitudine ». Quam magnum autem fuerit quod Salomon fecit Scriptura non dicit. Constat autem quia tantum non fuit quantum illud holocausti, quia si viginti cubitorum in longitudine et latitudine factum esset totam templi latitudinem impleret. At tamen angustius fuit quam mosaicum sicut cuncta alia que Salomon fecit. Quanto igitur exterius erat altare holocausti quam incensi, quantumque genere oblationis ac vilitate metalli ignobilius tantum quantitate mensure et hostiarum frequentia prestabat. Quia nimirum plures audire delectat ‘si vis ad vitam ingredi serva mandata’, quambe   : « Si vis perfectus esse vade, vende omnia que habes et da pauperibus ». Altare holocausti illorum typum tenet, qui corpus et animam per ignem amoris Domino consecrant. Perseverantia horum in bona operatione per longitudinem altaris, amplitudo in caritate Dei et proximi per latitudinem, spes in expectatione divine visionis per altitudinem figuratur. Quinque libri Moysi, quattuor sunt evangelice libertatis et cum ad intelligentiam atque custodiam legis spiritalem illustrante evangelii gratia pervenimus, quaterquinos perficimus qui numerus fit in longitudine et latitudine, cum electi docente utroque Testamento et perseverantiam boni operis et hilaritatem servant dilectionis. Idem altare decem cubitis erat altum, electorum vitam perpetuam denario significans. Unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant denario remuneranturbf  .

bd  Ex. 30, 1-2.
be  Mt. 19, 21.
bf  Cf. Mt. 20, 8-10.
et mensam
marg.|  MENSAM. Beda VenerabilisBE<DA>. Scriptura spiritali intelligentia clara. De qua : « Parasti in conspectu meo mensam »bg  . Panes propositionis sancti doctores, quorum opera nobis vel verba ad exemplum proposita in divinis paginis qui bene querit invenit. Unde idem panes in Exodobh  duodecim fieri precepti sunt propter apostolos duodecim per quos Scriptura novi Testamenti est condita et veteris revelata mysteria. Quorum numero omnes doctores signantur, quia ipsam doctrine formam quam a Domino apostoli acceperunt sequuntur. In verbis dierum legimus quod fecit Salomon : « Mensas decem in templo, quinque a sinistris quinque a dextris »bi  , quas ad vasa Domini portanda factas esse sciendum est, scilicet phialas quas pariter factas Scriptura refert, et thymiamateria in quibus thymiama odolebatur et cetera. Quod paulo post in eodem volumine subinfertur : « Fecit Salomon mensas et super eas panes propositionis »bj  , vel plurale pro singulari posuit more Scripture, vel certe panes noviter cocti illis mensis imponebantur, ubi nocte illa servarentur operti, donec primo mane ablatis veteribus super mensam propositionis ponerentur callidi. Mense decem a figura unius non discrepant. Nam sicut una mensa duodecim panibus onusta, unanimem Scripture qua pascimur concordiam auctoritate apostolica munitam designat, ita decem mense legis et prophetarum eloquia denuntiant, que nobis fidelium exempla quasi propositorum in se vasorum Domini claritatem et miracula proponunt. Mense sunt bis quine. Quine, quia lex tam quinque libros quam quinque etates seculi complectitur, bis quia post incarnationem Domini utrique populo Iudeo scilicet et gentili committitur, et quia plena figuris ostenditur que quondam iuxta litteram intelligenda putabatur.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 57rb ; facsim., p. 113b} [Rusch, f.  57rb ] Beda VenerabilisBE<DA>. Sicut mense in typo Scripture ponuntur, quia panem verbi ministrant et vasa ferunt ministerii, id est iustorum nobis actus in exemplum proponunt, ita per candelabra eadem figuratur, quia lucem sapientie errantibus profert. Unde Salomon : « Mandatum lucerna est et lex lux »bk  . Quod candelabra quinque a dextris quinque a sinistris, idem est quod supra de mensis. Oraculum ubi erat arca aditus patrie celestis, ubi Christus in dextera Dei sedens paternorum utique conscius arcanorum. Candelabra contra oraculum, quia eloquia Dei ad habitationem superne civitatis aspectant, ut ad eam promerendam nos accendant. Lucerne sunt viri sancti qui oleo Spiritus sancti infusi et ipsi igne dilectionis ardent in corde et proximis lucem scientie preferunt in lingua. Candelabra que lucernas in sublime tollunt sacra Scriptura est, que sanctorum virtutes et doctrinam sua lectione demonstrat. Unde de Iohanne dicitur : « Ille erat lucerna ardens et lucens »bl  . Aut ita lucerne divina sunt eloquia. Unde : « Lucerna pedibus meis verbum tuum »bm  . Candelabra lucernarum sancti suntn qui corda et corpora ferendis Domini mandatis supponunt. Quisquis enim in nullo propriam sequi curat voluntatem, verum que Scriptura dicat attendit, eiusque se subiicere mandatis satagit et auscultare promissis, quasi candelabrum aureum aureas gestat lucernas, et hoc tam fixa intentione quam firmiter candelabrum ad superna erectum impositas sibi lucernas absque motione servat. Flores lilii amenitatem semper virentis terre viventium designant. Bene hi flores in candelabro sunt, quia Scriptura spretis terrenis ad appetenda celestia provocare consuevit, et quomodo erectum candelabrum lucernas habet in capite et lilii flores, ita electi qui in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona celestia a Domino querunt et percipiunt.

bg  Ps. 22, 5.
bh  Cf. Ex. 25, 30.
bi  2Par. 4, 8.
bj  2Par. 4, 19.
bk  Prv. 6, 23.
bl  Io. 5, 35.
bm  Ps. 118, 105.
super quam ponerentur panes propositionis auream
Numérotation du verset 3Rg. 7,49 
et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram, contra oraculum ex auro puro28  et quasi lilii flores,
marg.|  QUASI  LILII  FLORES. Beda VenerabilisBE<DA>. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat deformata. Lucernas desuper aureas per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat designatur.

28  puro] primo Weber
et lucernas desuper aureas et forcipes aureos.
interl.|  candelabrorum
marg.|  FORCIPES. Beda VenerabilisBE<DA>. Id est emunctoria quibus emungebantur lichini ut reparati melius lucerent.
Numérotation du verset 3Rg. 7,50 
interl.|  doctores pleni vitalibus aquis
marg.|  HYDRIAS. Hydrie precordia sanctorum signant, aqua sapientie et vino compunctionis repleta.
et fuscinulas
marg.|  FUSCINULAS. Fuscinule quibus carnes preparantur predicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentie administrant quorum officium est corpus et sanguinem credentibus distribuere infidelibus abnegare.
et phialas et mortariola
interl.|  penitentie labor passioque tollerantie quibus mortificantur membra eorum super terram
 et thuribula de auro purissimo ?
interl.|  virtutes operum vel orationes sanctorum quibus odor suavitatis ascendit ad Deum ex conscientia pura et fide non ficta
 Et cardines ostiorum domus interioris
marg.|  DOMUS  INTERIORIS. Beda VenerabilisBE<DA>. Ostia domus interioris angelica sunt ministeria que nobis de corpore egressis introitum vite celestis reserant. Ostia domus templi doctores sunt et sacerdotes qui instruendo, baptizando, dominici corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis Ecclesie presentis limina pandunt. Cardines utrorumque ostiorum sensus et corda sunt angelorum et sanctorum, quibus immobiliter contemplationi et dilectioni conditoris adherent, ut eo ministerium sibi delegatum recte compleant quo a voluntate Domini numquam oculos avertunt. Aperiuntur enim et clauduntur ostia, sed cardinem non deserunt quia angeli et sancti sue sive in hac vita fidei, seu in illa speciei fideles et electos suscipiant semper animum in radice interne dilectionis fixum tenent. Unde bene ex auro cardines facti sunt, propter fidem vel meritum proprie claritatis vel quam habent in Deum caritatis.
sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant.
Numérotation du verset 3Rg. 7,51 
Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini,
marg.|  PERFECIT  OMNE  OPUS etc. Beda VenerabilisBE<DA>. Dum status seculi geritur, facit quidem opus domus Domini sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus ut bona operentur inspirat et adiuvat, nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc future beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et eternum perducit ad regnum, unde templum septem annis edificatum, octavo autem perfectum ad dedicatum est. Cui tempori convenit quod sequitur :  ET  INTULIT  QUE  SANCTIFICAVERAT etc. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum cum Deus pater eloquentes gratia sui spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. {t. 2 : Erfurt, f. 57va ; facsim., p. 114a} [Rusch, f.  57va ] Sanctificat aurum cum naturali ingenio preditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa cum omnibus Ecclesie filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Hec sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto iudicio doctorum et ceterorum fidelium cetum in gaudium celestis regni introducit.  REPOSUITQUE  IN  THEZAURIS  DOMUS  DOMINI, quia Deus suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. Et una est patria celestis quamvis in ea stella a stella differat in claritate. Quod utrumque distributor premiorum demonstravit cum ait : « In domo patris mei mansiones multe sunt »bn  .

bn  Io. 14, 2.
{t. 2 : Erfurt, f. 57va ; facsim., p. 114a} [Rusch, f.  57va ] et intulit que sanctificaverat David pater suus : argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_7)