initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 8

Numérotation du verset 3Rg. 8,1 
Tunc congregati sunt omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem in Hierusalem, ut deferrent arcam federis Domini de civitate David, id est de Sion.

1 congregati sunt] congregavit Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,2 
Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Bethanim,
interl.|  id est Septembri

Bethanim] Hethanim Weber
 in sollemni die ipse est mensis septimus.
Numérotation du verset 3Rg. 8,3 
Veneruntque cuncti senes de Israel et tulerunt sacerdotes arcam,

de] ex Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,4 
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum federis, et omnia vasa sanctuarii que erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et levite.
Numérotation du verset 3Rg. 8,5 
Rex autem Salomon et omnis multitudo Israel que convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque estimatione et numero.
Numérotation du verset 3Rg. 8,6 
Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum, in oraculum templi, in sanctum sanctorum
marg.|  IN SANCTUM  SANCTORUM. Beda Venerabilis BEDA. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam sancta sanctorum superne patrie celestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regie celestis inductam.
subter alas cherubin.
marg.|  SUBTER  ALAS etc. Beda VenerabilisBE<DA>. Moyses fecit duos cherubin aureos quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos maiores sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubin prioribus.

Cf. Ex. 25, 18-20.
Numérotation du verset 3Rg. 8,7 
Siquidem cherubin expandebant alas super locum arce et protegebant arcam et vectes eius desuper.
Numérotation du verset 3Rg. 8,8 
interl.|  vectes quibus arca portabatur predicatores per quos Christus mundo innotuit typice nuntiant
marg.|  CUMQUE  EMINERENT etc. Beda Venerabilis BEDA. Hoc manifestius in Paralipomenon : « Vectes inquit quibus portabant arcam quia paululum longiores erant capita patebant ante oraculum ». Si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat. Ubi notandum quia etsi vectium capita diligentius intuentibus patebant ante oraculum, non tamen fieri poterat ut ipsa capita ante oraculum eminerent, quia necesse erat ut clauso oraculo et appenso ante ostia, velo ipsi quoque vectes cum arca adducerentur interius, quod fieri non poterat si prominentes ultra ostium vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent.

Cf. 2Par. 5, 9.
 et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus
interl.|  existenti
qui et fuerunt ibi usque in presentem diem.
marg.|  QUI ET  FUERUNT  IBI. In Paralipomenon dicitur : « Fuit itaque arca ibi usque ad presentem diem ». Quod ab historiographo additum est significante usque ad tempora etatis sue eam ibi permansisse. Quod non de Esdra potest intelligi, quia iam erat {t. 2 : Erfurt, f. 57vb ; facsim., p. 114b} [Rusch, f.  57vb ] incensum templum, sed de Nathan vel aliquo prophetarum a quibus omnia gesta suorum temporum scripta esse creduntur.

2Par. 5, 9.
Numérotation du verset 3Rg. 8,9 
In arca autem non erat aliud
marg.|  IN ARCA  AUTEM  NON  ERAT  ALIUD. Rabanus MaurusRA<BANUS>. « Erat in arca urna aurea habens manna », quia : ‘In homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter’. ‘Erat virga Aaron que excisa denuo floruerat’, quia potestas iudicandi penes eum est cuius iudicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. ‘Erant etiam tabule testamenti, quia : ‘In illo sunt thesauri sapientie et scientie absconditi’. Adherebant enim vectes quibus portabatur, quia doctores qui laborant verbo nunc presenti visione gaudent glorie Christi. Unde Paulus : « Cupio dissolvi et esse cum Christo ». Apparebant summitates vectium foris ante oraculum non semper, sed cum ostia oraculi aperiri contingeret, neque omnibus sed his solum qui propius accedentes attentius interiora satagebant intueri. Vectes sunt conditi in oraculo, quia electi qui precesserunt nunc sunt in abscondito vultus Dei. Quorum tamen summitates vectium aperto oraculo his qui appropiant visuntur cum perfectioribus oculis sordis purificatis Dei gratia aliquid extremum de supernorum gaudio contemplandum donaverit, quia his qui paulo longius recesserunt, id est mente exterius vagantibus contemplatio minime conceditur. Ipsa arca qualis et quomodo esset posita solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia soli superne patrie cives gloriam ibi redemptoris plene contemplantur.

Hbr. 9, 3.
Cf. Col. 2, 9.
Hbr. 9, 4.
Hbr. 9, 4.
Cf. Col. 2, 3.
sententia ex Phil. 1, 23-24, ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.

erat] est Weber
nisi due tabule lapidee, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit fedus Dominus cum filiis Israel cum egrederentur de terra Egypti.
Numérotation du verset 3Rg. 8,10 
factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario,
interl.|  id est de sancti sanctorum ubi intulerant arcam et tabernaculum quod fecerat Moyses
nebula implevit domum Domini.
Numérotation du verset 3Rg. 8,11 
Et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini.
marg.|  NEBULA  IMPLEVIT  DOMUM  DOMINI. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Id est Synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus littere velamine coopertos et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei sue ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrine sue Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat quasi emissum solis radium nebula interiacens abscondebat.
Numérotation du verset 3Rg. 8,12 
Tunc ait Salomon Dominus dixit
interl.|  id est statuit
ut habitaret in nebula :
Numérotation du verset 3Rg. 8,13 
Edificans edificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,14 
Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesie Israel omnis enim ecclesia Israel stabat.
Numérotation du verset 3Rg. 8,15 
Et ait Salomon : Benedictus Dominus, Deus Israel, qui locutus est ore suo
interl.|  per prophetas

Salomon] om. Weber
ad David patrem meum, et in manibus eius perfecit dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 8,16 
A die qua eduxi populum meum Israel de Egypto non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut edificaretur domus et esset nomen meum ibi, sed elegi David ut esset super populum meum Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 8,17 
Voluitque David pater meus edificare domum nomini Domini Dei {t. 2 : Erfurt, f. 58ra ; facsim., p. 115a} [Rusch, f.  58ra ] Israel,
Numérotation du verset 3Rg. 8,18 
et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo edificare domum nomini meo bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
Numérotation du verset 3Rg. 8,19 
Verumtamen non edificabis domum, sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis, ipse edificabit domum nomini meo.

Verumtamen] + tu Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,20 
Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est, stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel sicut locutus est Dominus et edificavi domum nomini Domini Dei Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 8,21 
Et constitui ibi locum arce in qua fedus est Domini,
interl.|  id est tabule Testamenti
 quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset 3Rg. 8,22 
Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesie Israel, et expandit
interl.|  flexis gentibus
 manus suas in celum
Numérotation du verset 3Rg. 8,23 
et ait : Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in celo desuper, et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo,

3Rg. 8, 22-30 : cf. Parall. : Sir. 52 ( oratio Salomonis)
Numérotation du verset 3Rg. 8,24 
qui custodisti servo tuo David patri meo que locutus es ei, ore locutus es, et manibus perfecisti, ut et hec dies probat.
Numérotation du verset 3Rg. 8,25 
Nunc igitur, Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo que locutus es ei dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo.
Numérotation du verset 3Rg. 8,26 
Et nunc, Domine Deus Israel firmentur verba tua que locutus es servo tuo David patri meo .

Domine] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,27 
Ergone
interl.|  non propter hoc quod indigeas quia non indiges
 putandum est quod vere Deus habitet super terram. Si enim celum et celi celorum te {t. 2 : Erfurt, f. 58rb ; facsim., p. 115b} [Rusch, f.  58rb ] capere non possunt quanto magis domus hec quam edificavi.
Numérotation du verset 3Rg. 8,28 
sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius, Domine Deus meus. Audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie,
Numérotation du verset 3Rg. 8,29 
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die super domum de qua dixisti :Eerit nomen meum ibi, ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto,

ac] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,30 
ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in celo, et cum exaudieris propitius eris.
Numérotation du verset 3Rg. 8,31 
Si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur astrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam,
Numérotation du verset 3Rg. 8,32 
tu exaudies in celo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium, et reddens viam suam super caput eius, iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam.
Numérotation du verset 3Rg. 8,33 
Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos, quia peccaturus est tibi, et agentes penitentiam, et confitentes nomini tuo venerint, et adoraverint10  et deprecati te fuerint in domo hac,

10  adoraverint] oraverint Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,34 
exaudi in celo et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,35 
Si clausum fuerit celum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto penitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint, propter afflictionem suam
Numérotation du verset 3Rg. 8,36 
exaudi eos in celo, et dimitte peccata servorum tuorum et populi {t. 2 : Erfurt, f. 58va ; facsim., p. 116a} [Rusch, f.  58va ] tui Israel et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem,
Numérotation du verset 3Rg. 8,37 
fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia aut corruptus er, aut erugo aut locusta aut rubigo11  et afflixerit eum12  inimicus eius portas obsidens omnis plaga, universa infirmitas,

11  aut…rubigo] aurugo lucusta rubigo Weber 12  eum] + et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,38 
cuncta devotatio et imprecatio que accesserit13 
interl.|  vel acciderit

13  accesserit] acciderit Weber
omni homini de populo tuo Israel. Si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
Numérotation du verset 3Rg. 8,39 
tu exaudies14  in celo in loco habitationis tue, et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum,

14  exaudies] audies Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,40 
ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terre quam dedisti patribus nostris.
Numérotation du verset 3Rg. 8,41 
Insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum, audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
Numérotation du verset 3Rg. 8,42 
extentum ubique. Cum venerit ergo et oraverit in loco hoc,
Numérotation du verset 3Rg. 8,43 
tu exaudies in celo in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena, ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel et probent, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam edificavi.
Numérotation du verset 3Rg. 8,44 
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, {t. 2 : Erfurt, f. 58vb ; facsim., p. 116b} [Rusch, f.  58vb ] et contra domum quam edificavi nomini tuo,
Numérotation du verset 3Rg. 8,45 
et exaudies in celo orationem eorum et preces eorum et facies iudicium eorum,
Numérotation du verset 3Rg. 8,46 
quod si peccaverint tibi, non est enim homo qui non peccet, et iratus tradideris eos inimicis suis, et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope.
Numérotation du verset 3Rg. 8,47 
Et egerint penitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes : Peccavimus inique egimus impie gessimus,
Numérotation du verset 3Rg. 8,48 
et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terre sue quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti et templi quod edificavi nomini tuo,
Numérotation du verset 3Rg. 8,49 
exaudies in celo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies iudicium eorum
Numérotation du verset 3Rg. 8,50 
et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis.
Numérotation du verset 3Rg. 8,51 
Populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Egypti de medio fornacis ferree,
Numérotation du verset 3Rg. 8,52 
ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
Numérotation du verset 3Rg. 8,53 
Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terre, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Egypto, Domine Deus.
Numérotation du verset 3Rg. 8,54 
Factum est autem cum complesset {t. 2 : Erfurt, f. 59ra ; facsim., p. 117a} [Rusch, f.  59ra ] Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini. Utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad celum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,55 
Stetit ergo et benedixit
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 59ra ; facsim., p. 117a} [Rusch, f.  59ra ] STETIT  ERGO ET  BENEDIXIT etc. In Paralipomenon refertur quod hic non dicitur : « Fecerat Salomon basim eneam et posuit in medio basilice » super quam stans benedixit  omni Ecclesie Israel.

2Par. 6, 13.
omni ecclesie Israel voce magna dicens :
Numérotation du verset 3Rg. 8,56 
Benedictus Dominus Deus qui dedit requiem populo suo Israel, iuxta omnia que locutus est. Non cecidit, neque quidem sermo unus15  ex omnibus bonis que locutus est per Moysen servum suum.

15  neque…unus] ne unus quidem sermo Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,57 
sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque proiciens,
Numérotation du verset 3Rg. 8,58 
sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et cerimonias,
interl.|  id est legalia
et iudicia
interl.|  decisiones causarum
 quecumque mandavit
interl.|  quantum ad moralia
 patribus nostris.
Numérotation du verset 3Rg. 8,59 
Et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac16  nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies,

16  ac] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,60 
ut17  sciant omnes populi terre, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.

17  ut] et Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,61 
Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie.
Numérotation du verset 3Rg. 8,62 
Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino.
Numérotation du verset 3Rg. 8,63 
Mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo millia, et18  ovium centum viginti millia. Et dedicaverunt templum {t. 2 : Erfurt, f. 59rb ; facsim., p. 117b} [Rusch, f.  59rb ] Domini rex et filii Israel.
marg.|  ET DEDICAVERUT  TEMPLUM  DOMINI. Rabanus Maurus RAB<ANUS>. Templum Domini sancta Ecclesia est. Iuxta illud : « Templum Dei sanctum est quod estis vos ». Hanc dedicavit rex Christus cum eam sanguine suo mundavit, Spiritus sancti gratia sanctificavit, diversis virtutibus multiplicavit, hanc dedicant et filii Israel, cum fideles secundum donum sibi collatum verbo predicationis et virtutum operibus proximis prosunt.

1Cor. 3, 17.

18  et] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 8,64 
In die illa sanctificavit rex medium atrii
marg.|  IN DIE  ILLA  SANCTIFICAVIT  REX  MEDIUM. Rabanus Maurus RAB<ANUS>. Quid est quod Salomon edificavit medium atrii offerens ibi quia altare eneum quod erat ante fores templi non poterat totum capere, nisi quod Christus que in lege propter infirmitatem eius perfici non poterant, nunc in Ecclesia pleniter gerit. Ipse est enim atrium domus Domini, quia per ipsum ingressus patet in Hierusalem celestem quia ergo holocausta et sacrificia in altari typico non poterant offerri eo quod omnia ibi figuraliter fiebant. Rex noster erexit altare fidei in Ecclesia, in quo holocausta et sacrificia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Hinc est etiam quod Dominus ait : ‘Holocausta et sanguinem victimarum nolui’.

Cf. Is. 1, 11.
quod erat ante domum Domini, fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare eneum19 
marg.|  ALTARE  ENEUM. Quod fecit Moyses positum erat ante templum contra ianuas eius, et quia illud angustum erat et capere non poterat medium atrii sub divo sanctificavit, ubi posuit illud altare maximum quod fecerat viginti cubitorum.

19  eneum] aereum Weber
quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat holocausta et sacrificium, et adipem pacificorum.
Numérotation du verset 3Rg. 8,65 
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem
marg.|  FESTIVITATEM  CELEBREM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. In verbis dierum ita de eadem re scriptum est : ‘Fecit ergo Salomon festivitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo. Ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem. Fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem’. ‘Igitur {t. 2 : Erfurt, f. 59rb ; facsim., p. 117b} [Rusch, f.  59rb ] vicesima tertia die mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua’. Et est sensus quod expletis diebus septem dedicationis subsecuti sunt dies Scenophegie, qui a quindecimo die mensis septimi inchoabantur et in die vicesimo secundo finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus recte peractis et Scenophegiarum octavo die finita dimisit rex populos ad sua quod etiam Flavius IosephusIOSEPHUS attestatur.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Mystice. Sollemnitas quam fecit Salomon et omnis Israel significat gaudia sanctorum que cum Christo vero pacifico perpetualiter habent. Loca quoque congruunt. Emath enim interpretatur ‘Domini veritas’. Rivus sive torrens Egypti significat ‘mortem temporalem’ quam in Egypto consistens, id est in tenebris huius mundi nullus evadere potest, omnis ergo Israel a rivo Egypti usque Emath festum celebrat cum Salomone, quando sancti post finem presentis vite veraciter eternis gaudiis cum Domino Christo perfruuntur. Septem et septem diebus festa celebrantur, quia electi per septiformem gratiam modo in hac vita que septenario discurrit gaudent in spe, et tunc in sabbato vero, id est animarum requie gaudebunt in re, id est in ipsius veritatis perceptione. Dies octavus resurrectio est sanctorum secutura post sabbatismum animarum. Tunc in mansionibus celestibus quinque secundum meritorum qualitates collocabuntur, ubi alacri corde letantur Deum laudantes super bonis que in Christo pater contulit christianis.

Cf. 2Par. 7, 8-9
Cf. 2Par. 7, 10.
et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath
marg.|  AB INTROITU  EMATH. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Per introitum Emath septentrionalem Iudee plagam. Per rivum sive torrentem Egypti designat australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui iuxta Rivochorulam influit in mare. Emath autem civitas Syrie est que nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane.

Vel aliter : Epiphanea [MM2017]
usque ad rivum Egypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quattuordecim diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 8,66 
Et in die octava dimisit populos. Qui benedicentes regi
interl.|  agentes gratias propter opera que fecisset et orantes Salomonem longevo tempore regnare
 profecti sunt in tabernacula sua letantes
marg.|  LETANTES. Decantantes cum delectatione hymnos, ita ut in ea iocunditate sine labore ad propria remearent.
et alacri corde super omnibus bonis que fecerat Dominus David servo suo et Israel populo suo.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_8)