initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<14. *Liber Regum tertius*>

Capitulum 9

Numérotation du verset 3Rg. 9,1 
Factum est autem cum perfecisset Salomon edificium domus Domini et edificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere.
Numérotation du verset 3Rg. 9,2 
Apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon.
Numérotation du verset 3Rg. 9,3 
Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me. Sanctificavi domum hanc quam edificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum. Et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Numérotation du verset 3Rg. 9,4 
Tu quoque si ambulaveris coram {t. 2 : Erfurt, f. 59va ; facsim., p. 118a} [Rusch, f.  59va ] me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in equitate, et feceris omnia que precepi tibi et iudicia mea et legitima mea servaveris,

iudicia mea et - legitima mea] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,5 
ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel.
Numérotation du verset 3Rg. 9,6 
Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cerimonias quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos,
Numérotation du verset 3Rg. 9,7 
auferam Israel de superficie terre quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
Numérotation du verset 3Rg. 9,8 
et domus hec erit in exemplum. Omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
Numérotation du verset 3Rg. 9,9 
Et respondebunt : quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Egypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
Numérotation du verset 3Rg. 9,10 
Expletis autem annis viginti, postquam edificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis,
Numérotation du verset 3Rg. 9,11 
Hyram rege Tyri prebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum
marg.|  PREBENTE  LIGNA  CEDRINA ET  ABIEGNA etc. Rabanus Maurus RABANUS. Multum auri et argenti ligna quoque cedrina et cypressina ad edificium rex Tyri contulit, quem Salomon inanis compensationibus redonavit, inter quas civitates viginti non procul a Tyro condonavit. Que cum displicuissent mittens ad Salomonem dixit se civitatibus non egere, et ex tunc appellate sunt terra Gabaon quod lingua Phenica displicere significat. Sed Chabul quasi germen interpretatur. Quomodo ergo dicte sunt Chabul nisi forte dictum sit per ironiam, quia germen cum plenitudine fructuum non afferent.
iuxta omne quod opus habuerat. Tunc dedit Salomon Hyram viginti oppida in terra Galilee.
Numérotation du verset 3Rg. 9,12 
Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida que dederat ei Salomon et non placuerunt ei.

Et egressus] egressusque Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,13 
Et ait : {t. 2 : Erfurt, f. 59vb ; facsim., p. 118b} [Rusch, f.  59vb ] Heccine sunt civitates quas dedisti mihi frater. Et appellavit eas terram Chabul
interl.|  id est mala non placens
 usque in diem hanc.
Numérotation du verset 3Rg. 9,14 
Misit quoque Hyram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.
interl.|  antequam daretur ei oppida

Salomonem] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,15 
Hec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad edificandam domum Domini, et domum suam et Mello et murum Hierusalem, et Eser et Mageddo et Gazer.
Numérotation du verset 3Rg. 9,16 
Pharao rex Egypti ascendit et cepit Gazer, succenditque eam igni, et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filie sue uxori Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 9,17 
Edificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
marg.|  EDIFICAVIT  ERGO  SALOMON. Rabanus Maurus RABANUS. Urbes quas edificasse dicitur hoc est  Mello, et murum  Hierusalem, Hezer, Mageddo, Gazer et reliqua, Ecclesie decorem signant quam verus Salomon ad sempiternam letitiam preparavit. Interpretatur autem  Mello : adimpletio,  Hezer : separatus vel sanctificatus,  Mageddo : cenaculum eius.  Gazer : precisio vel divisio,  Bethoron : domus montium,  Baalath : ascendens interpretatur. Sancta ergo Ecclesia ipsa civitas Dei est, ubi impletur voluntas Dei. Hec separata ab errore, sanctificata est in fide et bonis operibus, ibi est refectio virtutum. Discernit autem hec : mundum ab immundo, et domus est montium, id est habitatio sanctorum, et fructus iustitie sicut palma florens ascendit « de virtute in virtutem » ut videatur « Deus deorum in Sion ». Vicos suos qui erant absque muro munivit Salomon, quia Christus cetus fidelium gratia sua ita protegit ut hostibus spiritualibus insuperabiles existant.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Civitates quas Salomon edificavit de reliquiis Amorreorum fuerunt, quas non potuerunt filii Israel delere sicut in Iesu Nave legitur, has postea rex Egypti subvertit et dedit in dotem filie sue uxori Salomonis et idcirco reedificavit eas Salomon.

Cf. Ps. 91, 13.
Cf. 83, 8.
Cf. Ios. 9.
Numérotation du verset 3Rg. 9,18 
et Baalath et Palmyram in terra solitudinis,
marg.|  ET PALMYRAM IN  SOLITUDINIS  TERRA. Inhabitabilis regio eo quod nusquam aqua inveniretur, sed illo loco ubi edificata est civitas fontes abundant, et palma que grece vocatur palmyr, ipsa est Emath sive Epiphania vel Antiochia.

Baalath ΩJ Rusch Ed1455 Clementina Weber (plerique codd. et edd.)] Balaath ΩMS
Numérotation du verset 3Rg. 9,19 
et omnes vicos qui ad se pertinebant, et erant absque muro munivit, et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut edificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis sue.
Numérotation du verset 3Rg. 9,20 
Universum populum
marg.|  UNIVERSUM  POPULUM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Qui non fuerat de filiis Israel fecit pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero sed in servuli conditione utitur ad proprium servitium, tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesie, cum in presenti tempore de rebus suis solacia prebent.
qui remanserat de Amorreis, Etheis et Pherezeis, et Eveis et Hiebuseis qui non sunt de filiis Israel,

Etheis] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,21 
horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc.
interl.|  quia Chananeos et Philisteos fecit servire et agriculturam exercere ad opus filiorum Israel
Numérotation du verset 3Rg. 9,22 
De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam,
marg.|  DE FILIIS  AUTEM  ISRAEL etc. Rabanus Maurus RAB<ANUS>. Eos qui non ancille filii sunt sed libere, quos filius Dei sanguine liberavit non constituit Salomon noster servire, quia neminem cogit ritu gentili servire, neminem cerimonias veteris legis temporibus novi Testamenti servare, sed bellatores esse qui contra spiritales nequitias scuto fidei et gladio spiritus dimicent, et ministros suos fieri hoc est spirituale obsequium in bonis operibus sibi prebere. Et principes et duces, scilicet ut bene sibi principentur et carnis lasciviam doment, sive ut subditos sibi bene regant et in semitas iustitie ducant.

Cf. Eph. 6, 16.
sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et prefecti curruum et equorum.
Numérotation du verset 3Rg. 9,23 
Erant autem principes super omnia opera Salomonis prepositi quingenti quinquaginta
marg.|  QUINQUAGINTA. Rabanus Maurus RABANUS. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus Paraclitus super discipulos venit. Quid ergo significat iste prepositorum numerus nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur ? Ipsi et se et alios bene regere possunt.
qui habebant populum subiectum et statutis operibus imperabant.

populum subiectum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,24 
Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David, {t. 2 : Erfurt, f. 60ra ; facsim., p. 119a} [Rusch, f.  60ra ] in domum suam quam edificaverat ei Salomon. Tunc edificavit Mello.

Salomon] om. Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,25 
Offerebat quoque Salomon tribus vicibus
interl.|  In Pascha, Pentecosten, in Scenophegia iuxta preceptum legis
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 60ra ; facsim., p. 119a} [Rusch, f.  60ra ] OFFEREBAT  QUOQUE  SALOMON etc. Rabanus Maurus RAB<ANUS>. Offert pacificus noster tribus vicibus cum in membris suis per sancte Trinitatis fidem obsequium acceptabile exhibet Deo. Offert enim quisque fidelis holocausta Domino, cum corpus castigando macerat et desideria carnis igne Spiritus sancti consumere festinat. Offert victimas cum vota labiorum in laudem Domini expandit. Pacificas cum bonorum operum munus exhibet. Hoc super altare debet offerre, quia in ara cordis ubi decet ignem divinum semper ardere, id est flammam caritatis semper fervere quicquid in abstinentia bona operatione, gratiarum actione laborat, iustum est ut totum in suavitate Spiritus sancti offerat Deo sicque adolebat thymiama cum orationem puram Deo in cordis secreto preparat et ea que sunt Deo placita postulat.
 per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod edificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum.
Numérotation du verset 3Rg. 9,26 
Classem
marg.|  CLASSEM. Rabanus Maurus RAB<ANUS>. Classis est Ecclesia que in mari mundi posita studium impendit, thesauros sapientie et scientie opesque virtutum acquirere, ubi sunt servi hyram nautici gnari maris cum servis Salomonis, dum gentiles seculari sapientia eruditi cum his qui in lege Moysi periti sunt in unitate fidei sociantur. Hos Salomon noster in Ophir que interpretatur ‘infirmans’, id est in vilitatem littere mittit ut sumptum inde aurum, id est sensum pretiosum, non sibi sed ipsi Salomoni ascribentes deferant. Quantum centum viginti talenta, id est historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen in duobus Testamentis.
quoque fecit rex Salomon in Asiongaber
interl.|  Asiongaber que festinantes aut fortes sive viriliter interpretatur.
interl.|  insula est in fine egyptiaco maris Rubri ubi classis Iosaphat attrita est tempestate
 que est iuxta Hailam in litore maris Rubri in terra Idumeea.
interl.|  vel Idumee

Hailam] Ahilam Weber
Numérotation du verset 3Rg. 9,27 
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis.
Numérotation du verset 3Rg. 9,28 
Qui cum venissent in Ophir sumptum
marg.|  IN OPHIR. Rabanus Maurus RAB<ANUS>. Ophir nomen est provincie in India, ab Ophir de posteris Heber nominata, que et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat qui a leonibus et sevissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes iuxta litus terram quam unguibus leonum effosam invenerint, in suam navem recipiunt ut si bestie eos senserint facile in mari recipiantur.
inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Rg. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber14.xml&chapitre=14_9)