initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 1

Numérotation du verset 4Rg. 1,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 71vb ; facsim., p. 142a} [Rusch, f. 71vb ] Prevaricatus est autem Moab in Israel postquam mortuus est Achab.

1 Achab] Ahab hic et ubique Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,2 
ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et egrotavit,
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 71vb ; facsim., p. 142a} [Rusch, f. 71vb ] CECIDIT  OCHOZIAS. Domus Ochozie est synagoga que legalibus preceptis quasi cancellis cenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens egritudinem nimiam incurrit, ita et Iudeus legis custodiam excedens in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei presidium dereliquit salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur et de eius morte vicina predicitur. Ochozias Iudeorum maxime principes significat qui vitiis dediti veritatem persequuntur. Unde : « Miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent Iesum » etc.

Io. 7, 32.
misitque nuntios dicens ad eos : Ite consulite Beelzebub
interl.|  El syriace : sol, addita b : bel ; inde, pro varietate linguarum : bel, bal, baal, beelzebub.
deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
Numérotation du verset 4Rg. 1,3 
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens : Surge. Ascende in occursum nuntiorum regis Samarie et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ?

dicens] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,4 
Quam ob rem hec dicit Dominus : De lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris. Et abiit Elias.
Numérotation du verset 4Rg. 1,5 
Reversique sunt nuntii ad Ochoziam qui dixit eis : Quare reversi estis ?
Numérotation du verset 4Rg. 1,6 
At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis et dixit ad nos : Ite et revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei : Hec dicit Dominus : Numquid quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron ? Idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris.

et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,7 
Qui dixit eis : Cuius figure est et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba hec ?

est] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,8 
At illi dixerunt : Vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.
Numérotation du verset 4Rg. 1,9 
Misitque ad eum quinquagenarium principem
marg.|  MISIT  AD  EUM  QUINQUAGENARIUM. Quinquagenarius confessio penitentie est quo declaratur remissio peccatorum. Iudei ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem penitentie dicunt ei : « Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti ? » Et in futuro igne incenduntur. Tertius quinquagenarius quia conversus ad fidem Trinitatis, penitentie sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.

Io. 8, 57.
et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum, sedentique in vertice montis ait : Homo Dei rex precepit ut descendas
Numérotation du verset 4Rg. 1,10 
respondensque {t. 2, Erfurt, f. 72ra ; facsim., p. 143a} [Rusch, f. 72ra ] Elias dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis e celo et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de celo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo.
interl.|  qui conviciando dixerunt : Homo Dei descende

de] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,11 
Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi : Homo Dei, hec dicit rex : Festina descende.
Numérotation du verset 4Rg. 1,12 
respondens Elias ait : Si homo Dei ego sum descendat ignis de celo et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de celo et devoravit illum et quinquaginta eius.

de] om. Weber | ignis] + Dei Weber | de] e Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 1,13 
Iterum misit principem quinquagenarium tertium
interl.|  hic est Abdias
et quinquaginta qui erant cum eo, qui cum venisset curvavit genua
interl.|  quia humiliter accessit
contra Eliam, et precatus est eum et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 1,14 
Ecce descendit ignis de celo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant, sed nunc obsecro ut miserearis anime mee.
Numérotation du verset 4Rg. 1,15 
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens : Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
Numérotation du verset 4Rg. 1,16 
et locutus est ei : Hec dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israel a quo possis interrogare sermonem. Ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris.
Numérotation du verset 4Rg. 1,17 
Mortuus est ergo
interl.| vel autem
iuxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Ioram frater eius pro eo, anno secundo Ioram filii Iosaphat {t. 2, Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 143b} [Rusch, f. 72rb ] regis Iude. Non enim habebat filium.
Numérotation du verset 4Rg. 1,18 
Reliqua autem verborum Ochozie que operatus est, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_1)