initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 13

Numérotation du verset 4Rg. 13,1 
Anno vicesimo tertio Ioas filii Achazie regis Iude regnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
Numérotation du verset 4Rg. 13,2 
Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel et non declinavit ab eis.

et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,3 
Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Azaelis regis Syrie et in manu Benadab filii Azaelis cunctis diebus.

Azaelis] Azael Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,4 
Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus. Vidit enim angustias {t. 2, Erfurt, f. 80vb ; facsim., p. 160b} [Rusch, f. 80vb ] Israel quia attriverat eos rex Syrie.

angustias] angustiam Weber quia] qua Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,5 
Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu regis Syrie. Habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius.

regis] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,6 
Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulaverunt. Siquidem et lucus permansit in Samaria.

sed] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,7 
Et non sunt derelicti Ioachaz de populo, nisi quinquaginta equites et decem currus et decem millia peditum. Interfecerat enim eos rex Syrie et redegerat quasi pulverem in tritura aree.
Numérotation du verset 4Rg. 13,8 
Reliqua autem sermonum Ioachaz et universa que fecit, sed et fortitudo eius nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 13,9 
Dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 13,10 
Anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda, regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.
Numérotation du verset 4Rg. 13,11 
Et fecit quod malum est in conspectu Domini. Non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel sed in ipsis ambulavit.

sed] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,12 
Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum regum Israel ?

fecit] + sed Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,13 
Et dormivit Ioas cum patribus suis. Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 13,14 
Eliseus autem egrotabat infirmitate qua et mortuus est.
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 80vb ; facsim., p. 160b} [Rusch, f. 80vb ] ELISEUS  AUTEM  EGROTABAT. Rabanus MaurusRABANUS. Redemptor noster rectoribus Ecclesie, armis spiritalibus se indui, et contra hostem antiquum precipit preliari. Arcus sacrum est eloquium quod ex utroque Testamento velut ex cornu et corda constat. Vetus est cornu propter duritiam, novum corda et dum corda trahitur cornu curvatur, quia cum novum Testamentum discutitur, vetus a rigore suo ad intellectum spiritalem flectitur. Sagitte sunt verba que doctores proferunt. Nos ergo cum Scripture sacre dicta pensamus arcum intendimus, cum verba doctrine damus sagittas emittimus.
Descenditque ad eum Ioas rex Israel, et flebat {t. 2, Erfurt, f. 81ra ; facsim., p. 161a} [Rusch, f. 81ra ] coram eo dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius.
Numérotation du verset 4Rg. 13,15 
Et ait illi Eliseus : Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas.
Numérotation du verset 4Rg. 13,16 
Dixit ad regem Israel : Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam superposuit Eliseus manus suas manibus regis.
marg.|  SUPERPOSUIT  ELISEUS  MANUS  SUAS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat.
Numérotation du verset 4Rg. 13,17 
Et ait : Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset dixit Eliseus : Iace sagittam.
marg.|  APERI  FENESTRAM  ORIENTALEM etc. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Lumine scientie suos hortatur primum illustrari et sic iacula verborum mittere.
Et iecit. Et ait Eliseus : Sagitta salutis Domini et sagitta salutis
interl.|  Rabanus MaurusRABANUS. predicatio sancta
contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec
interl.|  id est in continendo vel apprehendendo
marg.|  SAGITTA  SALUTIS etc. Rabanus MaurusRABANUS. Predicatio sancta certissima est interfectio spiritalium hostium si perseveranter agitur. Unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad eternam pertendere requiem quod significat Aphec. Interpretatur enim ‘continebit’ vel ‘apprehendet’. Unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit : « Tu autem homo Dei hec fuge sectare vero iustitiam pietatem » apprehende vitam eternam.

1Tim. 6, 11.
donec consumas eam.
Numérotation du verset 4Rg. 13,18 
Et ait : Tolle sagittas. Qui cum tulisset rursum dixit ei : Percute iaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus et stetisset.
marg.|  TOLLE  SAGITTAS.  QUI  CUM  TULLISSET  RURSUM  DIXIT  EI :  PERCUTE etc. Rabanus MaurusRABANUS. Doctoribus precipitur iaculo predicationis terram, id est carnales percutere. Tribus vicibus terram iaculo percutere est Trinitatis fidem carnalibus per doctrinam insinuare. Postea doceantur quinque sensibus corporeis imperare, bonisque operibus - que per sex exprimuntur - studium impendere, necnon scientiam spiritalem instanter meditari, quam septiformis Spiritus ad salutem humani generis gemino Testamento edidit. Qui autem solam fidem sufficere credunt ad salutem, recte arguuntur quia secundum Iacobum : « Fides sine operibus mortua est ».

Iac. 2, 26.
Numérotation du verset 4Rg. 13,19 
Iratus est contra eum vir Dei et ait : Si percussisses quinquies aut sexies, aut septies percussisses Syriam usque ad consummationem. Nunc autem tribus vicibus percuties eam.

aut] sive Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,20 
Mortuus est ergo Eliseus et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno.
Numérotation du verset 4Rg. 13,21 
Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos, et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Quod10  dum tetigisset tetigit11  ossa Elisei. Revixit12  homo et stetit super pedes suos.
marg.|  QUOD  DUM  TETIGISSET. Rabanus MaurusRABANUS. Resurrectio cadaveris per contactum ossium Elisei significat quod quicumque firma fide tangit mortem Christi et spem suam veraciter in eo collocat, sine dubio particeps erit resurrectionis eius unde : « Ego sum resurrectio et vita ».
marg.|  » Postquam obiit Ioiada ingressi principes Iuda adoraverunt regem » {t. 2, Erfurt, f. 81rb ; facsim., p. 161b} [Rusch, f. 81rb ] etc. Dicunt Iudei sicut Deum regem adoratum et honores supra humanum modum a subditis libenter accepisse. Unde iram Dei subito expertus est sicut Herodes.
marg.|  Non est Deus in Israel quia omnes noxii erant et idolatria polluti. Has duas glossas ex vicesimo quarto13  <capitulo> Secundi Paralipomenon transsumptas vide, et potius ibi quam hic habere locum.

Io. 11, 25.
2Par. 24, 17.

10  Quod] + ambulavit et Weber | 11  dum tetigisset] tetigit Weber | 12  revixit] et praem. Weber |
13  vicesimo quarto] scrips. , XXIIII Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 13,22 
Igitur Azael rex Syrie afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.
Numérotation du verset 4Rg. 13,23 
Et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham et14  Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos, neque proicere penitus usque in presens tempus.

14  et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,24 
Mortuus est autem Azael rex Syrie et regnavit Benadab filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 13,25 
Porro {t. 2, Erfurt, f. 81rb ; facsim., p. 161b} [Rusch, f. 81rb ] Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadab filii Azael quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure prelii. Tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_13)