initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 17

Numérotation du verset 4Rg. 17,1 
Anno duodecimo Achaz regis Iuda regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
Numérotation du verset 4Rg. 17,2 
Fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,3 
Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus. Reddebatque illi tributa.
Numérotation du verset 4Rg. 17,4 
Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Egypti, ne prestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum et vinctum misit in carcerem.
Numérotation du verset 4Rg. 17,5 
Pervagatusque est omnem terram, et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis.
Numérotation du verset 4Rg. 17,6 
anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assyrios, posuitque eos in Haylam et in Abor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum.

Haylam] Ala Weber | Abor] Habor Weber | Gozan ΩS Weber ] Gozam ΩJ* ΩM Rusch |
Numérotation du verset 4Rg. 17,7 
Factum est enim cum peccassent {t. 2, Erfurt, f. 83va ; facsim., p. 166a} [Rusch, f. 83va ] filii Israel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Egypti de manu pharaonis regis Egypti. Coluerunt deos alienos
Numérotation du verset 4Rg. 17,8 
et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel quia similiter fecerant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,9 
Et offenderunt
interl.|  alias : irritaverunt

offenderunt] operuerunt Weber
filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum et edificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum
interl.|  id est a castro usque ad civitatem
usque ad civitatem munitam.
Numérotation du verset 4Rg. 17,10 
Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,11 
Et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum. Feceruntque verba pessima irritantes Dominum
Numérotation du verset 4Rg. 17,12 
et coluerunt immunditias de quibus precepit Dominus eis ne facerent verbum hoc.
Numérotation du verset 4Rg. 17,13 
Et testificatus est Dominus
interl.|  Monuit sic ad Timotheum secundam : « Testificor coram Deo ».

2Tim. 4, 12.
in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens : Revertimini a viis vestris pessimis et custodite precepta mea et cerimonias iuxta omnem legem quam precepi patribus vestris. Et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum
Numérotation du verset 4Rg. 17,14 
qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
Numérotation du verset 4Rg. 17,15 
Et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes
interl.|  id est lege
interl.| vel testificationem
quibus
interl.| vel qua
contestatus est eos. Secutique sunt vanitates, et vane egerunt, et secuti sunt gentes que erant per circuitum eorum super quibus preceperat Dominus eis, ut non facerent sicut et ille faciebant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,16 
Et dereliquerunt omnia precepta Domini Dei sui, feceruntque sibi conflatiles {t. 2, Erfurt, f. 83vb ; facsim., p. 166b} [Rusch, f. 83vb ] duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam celi, servieruntque Baal,
Numérotation du verset 4Rg. 17,17 
et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem, et divinationibus inserviebant et auguriis, et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,18 
Iratusque est Dominus vehementer Israeli et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo.
interl.| vel regnum Iuda ut communiter dicebantur etiam Beniamin et Levi

Israeli] Israel Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,19 
Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui, verumtamen ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat.

verumtamen] verum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,20 
Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos, et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua.
Numérotation du verset 4Rg. 17,21 
Ex eo iam tempore quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabath. Separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,22 
Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam que fecerat, non recesserunt ab eis
Numérotation du verset 4Rg. 17,23 
usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc.
Numérotation du verset 4Rg. 17,24 
Adduxit autem rex Assyriorum
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 83vb ; facsim., p. 166b} [Rusch, f. 83vb ] ADDUXIT  AUTEM  REX  ASSYRIORUM. Rabanus MaurusRA<BANUS>.   Rex Assyrius, id est diabolus, cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam, unde : « Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur Sion ».

Ps. 136, 1.
viros de Babylone et de Cutha et de Ahaiath et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.

viros] om. Weber Ahaiath] Haiath Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,25 
Cumque ibi habitare cepissent, non timebant Dominum, et immisit eis Dominus leones qui interficiebant eos.
Numérotation du verset 4Rg. 17,26 
Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum : Gentes quas transtulisti {t. 2, Erfurt, f. 84ra ; facsim., p. 167a} [Rusch, f. 84ra ] et habitare fecisti in civitatibus Samarie ignorant legitima Dei terre et immisit in eos Dominus leones. Et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,27 
Precepit autem rex Assyriorum dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,28 
Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,29 
Et unaqueque gens fabricata est deum suum.
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 84ra ; facsim., p. 167a} [Rusch, f. 84ra ] ET  UNAQUEQUE  GENS  FABRICATA. Rabanus MaurusRABANUS. In libro locorum legitur quod Benoth et Nerguel fuerunt civitates quas construxerunt in Iudea qui de Babylonia transierant. Asuna quoque oppidum edificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebaam et Tharcha civitates sunt quas Evei in Iudea condiderunt.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Videtur iuxta consequentiam sermonis et idolorum quibus he gentes prius servierant hic posse vocabula intelligi quia cum dictum esset : Et unaqueque gens fabricata est Deum suum, quasi ad expletionem sententie subiunctum est :   Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth , id est tabernacula Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim. Ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asuna Ematheorum, Nebaath et Tharcha idola fuerunt Eveorum.
Evei] scrips. , Evehi Rusch
Posueruntque eos in fanis excelsis que fecerant Samarite gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,30 
Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth, viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asuna10  .

10  Asuna] Asima Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,31 
Porro Evei11  fecerunt Nebaam12 
interl.| vel Nebaan

11  Evei ΩJ Ed1455 Weber ] Hevei Clementina 12  Nebaam] Nebaaz Weber
et Tharchan13  . Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,

13  Tharchan] Tharthac Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,32 
et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus.
Numérotation du verset 4Rg. 17,33 
Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant, iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam,
marg.|  ET  CUM  DOMINUM  COLERENT  DIIS  QUOQUE  SUIS  SERVIEBANT. Habent heretici quedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, et quasdam sententias Scripturarum rite intelligunt, sed tamen idolis immundorum spirituum serviunt. Videtur eis timorem Dei rite se custodire, cum secundum sensum suum veritati se putant favere. Sed quia catholice fidei unitatem spernunt, malignorum spirituum voluntatibus obtemperant. Et non solum inventores primi errorum - quos patres Samaritanorum significant - {t. 2, Erfurt, f. 84rb ; facsim., p. 167b} [Rusch, f. 84rb ] hoc faciunt, sed et sequaces eorum quos filiorum nomine et nepotum intelligimus.
Numérotation du verset 4Rg. 17,34 
usque in presentem diem morem sequuntur antiquum. Non timent Dominum neque custodiunt cerimonias eius, et iudicia et legem et mandatum quod preceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 17,35 
et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens : Nolite timere deos alienos et non adoretis eos, neque colatis et {t. 2, Erfurt, f. 84rb ; facsim., p. 167b} [Rusch, f. 84rb ] non immoletis eis,
Numérotation du verset 4Rg. 17,36 
sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Egypti in fortitudine magna et in brachio extento14  . Ipsum timete illum adorate et ipsi immolate.

14  Cf. Ex. 6, 6.
Numérotation du verset 4Rg. 17,37 
cerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite15  ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos.

15  Cf. Dt. 28, 13.
Numérotation du verset 4Rg. 17,38 
Et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci, nec colatis deos alienos,
Numérotation du verset 4Rg. 17,39 
sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,40 
Illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,41 
Fuerunt igitur gentes iste timentes quidem Dominum, sed nihilominus idolis16  suis servientes. Nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in presentem diem.

16  idolis] et praem. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_17)