initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 4Rg. 2,1 
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in celum,
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 143b} [Rusch, f. 72rb ] PER  TURBINEM. Turbo id est validissimus ventus rapuit Eliam in celum aerium. Unde volucres celi ut in secretam quandam terre regionem repente illum deponeret, ubi in magna iam carnis et spiritus quiete viveret quousque in fine mundi mortis debitum solvat. Currus igneus quo raptus dicitur angelice sunt virtutes quarum operatione sublevatus est.
marg.|  Sublevatio Elie ascensionem Domini significat. Elias in curru ascendit quia homo purus adiutorio egebat alieno. Redemptor noster non curru quia qui omnia fecerat super omnia sua virtute ferebatur. In designatione ascensionis sue Dominus prenuntios et testes habuit unum ante legem alterum sub lege ut quandoque veniret ipse qui veraciter penetraret celos. Qui credentibus quoque carnis munditiam largiretur et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret. Translatus namque est Enoch per coitum generans et genitus. Raptus Elias tantum per coitum genitus. Raptus Elias tantum per coitum genitus. Assumptus est Dominus per coitum, nec generans nec generatus.
ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
Numérotation du verset 4Rg. 2,2 
Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
Numérotation du verset 4Rg. 2,3 
egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Eliseum et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi. Silete.
Numérotation du verset 4Rg. 2,4 
Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic quia Dominus misit me in Hiericho. Et ille ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Hierichum,

Ierichum] Hiericho Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,5 
accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Eliseum et dixerunt ei : Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi. Silete.
Numérotation du verset 4Rg. 2,6 
Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem. Qui ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter
Numérotation du verset 4Rg. 2,7 
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
Numérotation du verset 4Rg. 2,8 
Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas que divise sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum.
Numérotation du verset 4Rg. 2,9 
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum :
interl.|  Christus caput nostrum ad Ecclesiam corpus suum
Postula quod vis
interl.|  quod et accipietis
ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat duplex spiritus tuus.
interl.|  spiritus tui largitio
marg.|   FIAT  IN  ME  DUPLEX  SPIRITUS. Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Eliseus in magistro vigere cognoscebat sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit.
marg.|   Rabanus MaurusRA<BANUS>. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat duplicem spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum Sanctum tribuit Christus qui « ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus », illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait S i videris quando tollar a te, id est si oculos fidei aperueris et cum passione et resurrectione etiam ascensionem meam fideliter credideris, petitionis tue effectum consequeris.

Eph. 4, 8.

tuus] + in me Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,10 
Qui respondit : Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti. Si autem non videris non erit.
Numérotation du verset 4Rg. 2,11 
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in celum.
Numérotation du verset 4Rg. 2,12 
Eliseus autem videbat et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius. Et non vidit eum amplius. Apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes,
Numérotation du verset 4Rg. 2,13 
et levavit pallium Elie quod ceciderat ei.
marg.|   PALLIUM  ELIERabanus MaurusRA<BANUS>. Incarnatio est per quam Leti fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam preparavit, hoc Eliseus post transitum Elie retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam presentis vite fluctus transire satagit, sed sicut Eliseus non nisi invocato nomine Elie aquas divisit ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi, virtutes ullas facere non potest, Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.
Reversusque stetit super ripam Iordanis,
Numérotation du verset 4Rg. 2,14 
et pallio Elie quod ceciderat ei percussit aquas que
interl.| vel et
non sunt divise. Et dixit : Ubi est Deus Elie etiam nunc ? Percussitque aquas et divise sunt huc atque illuc et transiit Eliseus.

que…divise] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,15 
Videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho e contra
interl.| vel de contra

e contra] de contra Weber
dixerunt : Requievit spiritus Elie super Eliseum. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram,
Numérotation du verset 4Rg. 2,16 
dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et querere Dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et proiecerit in uno montium aut in unam vallium. Qui ait : Nolite mittere.

possunt] possint Weber unam] una Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,17 
Coegeruntque eum donec acquiesceret et diceret : Mittite. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quesissent tribus diebus non invenerunt,
Numérotation du verset 4Rg. 2,18 
et reversi sunt ad eum at ille habitabat {t. 2, Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 144b} [Rusch, f. 72vb ] in Hiericho et dixit eis : Numquid non dixi vobis nolite ire ?

et dixit] dixitque Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,19 
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis huius
interl.|  Hiericho
optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis
interl.| vel prospicis
sed aque pessime sunt et terra sterilis.
Numérotation du verset 4Rg. 2,20 
At ille ait : Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal.
marg.|   {t. 2, Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 144b} [Rusch, f. 72vb ] MITTITE  IN  ILLUD  SAL. Isidorus HispalensisISIDORUS. Sal id est sapientia in vase fictili, id est corpore humano posita aquas sanat, id est populos dulcedine dilectionis et bonorum operum per Christi incarnationem fecundat.
Qui cum attulissent,
Numérotation du verset 4Rg. 2,21 
egressus ad fontem aquarum, misit in illum sal et ait :
interl.|  » Verbum caro factum »

Io. 1, 14.

illum] eum Weber
hec dicit Dominus : Sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas.
Numérotation du verset 4Rg. 2,22 
Sanate ergo sunt aque usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei quod locutus est.

ergo sunt] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 2,23 
Ascendit autem inde Eliseus in10  Bethel.
marg.|   ASCENDIT  AUTEM  INDE  ELISEUS. Isidorus HispalensisISIDORUS. Eliseus : salus Dei. Is est qui salvator vocatur cui illudunt Iudei, quia in Calvarie loco ascensurus erat in crucem. Sed Christus postquam ascendit in celos, sicut Eliseus ascendit in Bethel, id est in domum Dei. Quadragesimo secundo anno immisit duos ursos de silvis gentium Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage deiecerunt. Ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum.

Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum (4Rg.), c. 3, par. 1, PL 83, 419 : « Ipse quoque Eliseus figuram Christi gessit. Denique vocabulum ipsum salus Dei interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi Filius ejus, qui et Salvator utique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei, id est Eliseo, Iudaeorum habuere personam, quia crucem Domini Salvatoris subsannabant. Quod dicunt : Ascende, calve, ascende, calve, quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem. 2. Quod vero conversus maledixit eos Eliseus, et venerunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes; ita et Christus post passionem suam, et resurrectionem ex mortuis, postea quam ascendit in caelos, sicut Eliseus ascendit Bethel, id est domum Dei, conversus maledixit Judaeis. Et quadragesimo secundo anno ascensionis suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet, et Titum, eos que crudeli strage dejecerunt ».

10  in] om. Weber
Cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes : Ascende calve, ascende calve.
Numérotation du verset 4Rg. 2,24 
Qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Numérotation du verset 4Rg. 2,25 
Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_2)