initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 22

Numérotation du verset 4Rg. 22,1 
Octo annorum erat Iosias cum regnare cepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Idida, filia Phadaia de Bethsechat.

1 Bethsechat] Besecath Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,2 
Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui. Non declinavit ad dexteram sive ad sinistram.
Numérotation du verset 4Rg. 22,3 
Anno autem octavo decimo regis Iosie, misit rex Saphat filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei :

Saphat] Saphan Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,4 
Vade ad Helchiam sacerdotem magnum ut confletur pecunia que illata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo,

Helchiam] Helciam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,5 
deturque fabris per prepositos domus Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi Domini,

domus Domini] in domo Domini Weber Domini] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,6 
tignariis videlicet et cementariis, et his qui interrupta componunt, ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum Domini.

ut] et praem. Weber Domini] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,7 
Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide.
Numérotation du verset 4Rg. 22,8 
Dixit autem Helchias pontifex ad Saphan scribam : Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helchias volumen Saphan qui et legit illud.

Helchias] Helcias Weber Helchias] Helcias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,9 
Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod preceperat et ait : Conflaverunt servi tui pecuniam que reperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a prefectis operum templi Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 22,10 
Narravitque Saphan scriba regi dicens : Librum dedit mihi Helchias10  sacerdos {t. 2, Erfurt, f. 88ra ; facsim., p. 175a} [Rusch, f. 88ra ] quem cum legisset Saphan coram rege,

10  Helchias] Helcias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,11 
et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua,
Numérotation du verset 4Rg. 22,12 
et precepit Helchie11  sacerdoti et Haiham12 
interl.|  alias Ahicham

11  Helchie] Helcie Weber 12  Haiham] Ahicham Weber
filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribe, et Asaie servo regis dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 22,13 
Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est. Magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis.
Numérotation du verset 4Rg. 22,14 
Ierunt itaque Helchias13  sacerdos et Haiham14 
interl.|  alias Ahicham

13  Helchias] Helcias Weber 14  Haiham] Ahicham Weber
et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam15  propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Aras16  custodis vestium que habitabat in Hierusalem in secunda.
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 88ra ; facsim., p. 175a} [Rusch, f. 88ra ] IN  SECUNDA. In Paralipomenon legitur de Ezechia quod « edificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum ». Unde Sophonias : « Ululatus a secunda ». Prophetissa ergo habitavit in secunda, id est in secundi muri parte.

Cf. 2Par. 32, 5.
So. 1, 10.

15  Oldam Ω Ed1455 Weber ] Oldã Rusch , Holdam Clementina 16  Aras] Araas Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,15 
Locutique sunt ad eam, et illa respondit eis : Hec dicit Dominus Deus Israel. Dicite viro qui misit vos ad me.
Numérotation du verset 4Rg. 22,16 
Hec dicit Dominus : Ecce ego adducam mala super locum hunc, et super habitatores eius omnia verba legis que legit rex Iuda,
Numérotation du verset 4Rg. 22,17 
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum suarum, et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.
Numérotation du verset 4Rg. 22,18 
Regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis. Hec dicit Dominus Deus Israel : Pro eo quod audisti verba voluminis
Numérotation du verset 4Rg. 22,19 
et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi ait Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 22,20 
Idcirco colligam {t. 2, Erfurt, f. 88rb ; facsim., p. 175b} [Rusch, f. 88rb ] te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala que inducturus sum super locum istum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_22)