initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 23

Numérotation du verset 4Rg. 23,1 
Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 23,2 
Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo, sacerdotes et prophete et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque cunctis audientibus omnia verba libri federis qui inventus est in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 23,3 
Stetitque rex super gradum et fedus percussit coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent precepta eius, et testimonia et cerimonias in omni corde et in tota anima, et suscitarent verba federis huius que scripta erant in libro illo. Acquievitque populus pacto.

fedus percussit] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,4 
Et precepit rex Helchie pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa que facta fuerant Baal et in luco et universe militie celi, et combussit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel.

Helchie] Helcie Weber proicerent] proicetent cacogr. Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 23,5 
Et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem, et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lune et duodecim signis et omni militie celi.
Numérotation du verset 4Rg. 23,6 
Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi et redegit in pulverem et {t. 2, Erfurt, f. 88va ; facsim., p. 176a} [Rusch, f. 88va ] proiecit super sepulcrum vulgi.
Numérotation du verset 4Rg. 23,7 
Destruxit quoque ediculas effeminatorum que erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
Numérotation du verset 4Rg. 23,8 
Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee. Et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosie principis civitatis quod erat ad sinistram porte civitatis.

Iosie] Iosue Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,9 
Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
Numérotation du verset 4Rg. 23,10 
Contaminavit
interl.|  Iosias
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 88va ; facsim., p. 176a} [Rusch, f. 88va ] CONTAMINAVIT. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Iosias Tophet vel ossa mortuorum ibi - sicut in sequentibus locis fecisse legitur - vel alia quelibet immunda dispergens, quatinus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspirarent locus appareret.
quoque Tophet quod est in convalle filii Ennon ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch.
marg.|  IN  CONVALLE  FILII  ENNON. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Vallis Ennon est iuxta murum Hierusalem contra orientem in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Thaphet sive Tophet erat locus in eadem convalle, iuxta agrum Acheldemach ad austrum Sion. In Tophet quia locus erat amenissimus, unde hodie ortorum prebet delicias solebant sacrificare demonibus. Vallis   Ennon dicitur hebraice gehennon unde Dominus Iesus gehennam cognominavit, quia sicut   in convalle Ennon qui idolis servierunt in ea perierunt, ita peccatores ex peccatis damnabantur. Unde in Ieremia non vocabitur locus iste amplius Tophet sed vallis occisionis : « Et dissipabo consilium Iude et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio ». Isaias Tophet infernum appellat dicens : « Preparata est ab Heri Tophet profunda et dilatata ». Pulcre ait dilatata quia Tophet dicitur ‘latitudo’.

Revera : gehennom cum hebr. גֵּ֣י בֶן־הִנֹּ֔ם ; cf. Ios. 15, 8 ; Ios. 18, 16.
Cf. Mt. 5, 22.29.30 et passim.
Ier. 19, 7.
Cf. Is. 30, 33.

Tophet] Thafeth Weber Ennon hic et ubique Rusch cum Ω] Ennom Weber cum hebr.
Numérotation du verset 4Rg. 23,11 
Abstulit quoque equos
interl.|  in atriis templi Domini positos cum curru
marg.|  ABSTULIT  QUOQUE  EQUOS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Iudei superstitionibus gentium se mancipaverant, que inter cetera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per secula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad celum, quod inter alia in pariete depictum vident et vicinia nominis decipiuntur. Helios enim grece sol dicitur.

Elias et omnes voces a radice hebraica El - אל ( אֱלֹהִים), cum epsilon (Ε-ε) littera a Septuaginta scribuntur, praeter Helias Teshbites - qui cum eta Η-η : « Ηλιου ὁ προφήτης ὁ Θεσβίτης » (3Rg. 17, 1) et, exhinde, ab editionibus Bibliae latinae (Weber et Rusch) « Helias » scribitur. Nos autem cum Clementina “Elias” scribimus.
Helios : ἡλιοσ.
quos dederant reges Iude soli in introitu templi Domini, iuxta exedram Nathamelech eunuchi qui erat in Pharurim currus autem solis combussit igni.

Nathamelech] Nathanmelech Weber Pharurim] Farurim Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,12 
Altaria quoque que erant super tecta cenaculi Achaz que fecerant reges Iuda et altaria que fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex. Et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
Numérotation du verset 4Rg. 23,13 
Excelsa quoque que erant in Hierusalem
marg.|  EXCELSA. Rabanus MaurusRABANUS. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus in quibus demonibus immolabant, vel Domino locorum amenitate illecti, contra interdictum, {t. 2, Erfurt, f. 88vb ; facsim., p. 176b} [Rusch, f. 88vb ] relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant, unde sepius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis. Verumtamen   excelsa non abstulit.
ad dexteram partem montis Offensionis
interl.|  id est idoli
que edificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum,
marg.|  QUE  EDIFICAVERAT  SALOMON. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idolatrie scelere numquam perfecte penituit, si enim vere penituisset sategisset ante omnia ut idola que edificaverat de civitate tollerentur, et non in scandalum stultorum, que ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret.
et Chamos
marg.|  ET  CHAMOS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Alibi legitur quod edificavit Salomon fanum   Chamos in monte, qui est contra Hierusalem. Sed non est contrarium, quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ad ipsam pertinere, ipsam quoque sordibus, que in eo congerebantur contaminare videretur.
offensioni Moab,
marg.|  OFFENSIONI  MOAB. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.
et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex,

Melchom Rusch Weber ] Melchon ΨB ΩS Ed1455
Numérotation du verset 4Rg. 23,14 
et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
Numérotation du verset 4Rg. 23,15 
Insuper et altare quod erat in Bethel, et10  excelsum quod fecerat Ieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israel {t. 2, Erfurt, f. 88vb ; facsim., p. 176b} [Rusch, f. 88vb ] et altare illud et excelsum destruxit, atque combussit et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.

10  et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,16 
Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra que erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris,
marg.|  TULLIT  OSSA  DE  SEPULCRIS  ET  COMBUSSIT. Iosias ossa mortuorum cremari super altare iussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idolatrie non solum pecora demonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem demonum tradiderunt, qui iusto Dei iudicio simul cum altari quod idolis fabricaverant dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finiunt, eternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita.
et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui predixerat verba hec.
Numérotation du verset 4Rg. 23,17 
Et ait : Quis est titulus ille quem video ? Responderuntque ei cives urbis illius11   : Sepulcrum est hominis Dei qui venit de Iuda et predixit verba hec que fecisti super altare Bethel.

11  urbis illius] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,18 
Et ait : Dimittite eum. Nemo commoveat ossa eius, et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophete qui venerat de Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 23,19 
Insuper et omnia fana excelsorum que erant in civitatibus Samarie que fecerant reges Israel ad irritandum Dominum abstulit Iosias, et fecit eis secundum omnia opera que fecerat in Bethel.
Numérotation du verset 4Rg. 23,20 
Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea. Reversusque est Hierusalem,
Numérotation du verset 4Rg. 23,21 
et precepit
interl.|  Iosias
omni populo dicens : Facite Phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro federis huius,
marg.|  FACITE  PHASE  DOMINO. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Allegorice. Iosias typum tenet salvatoris qui ‘salus’ et ‘fortitudo Domini’ dicitur. Unde : « Dominus fortis, Dominus potens in prelio » et alibi : « Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ». Ipse quidem zelo Dei mundat terram Iude et Hierusalem ab immunditiis et abominationibus. Unde : « Zelus domus tue comedit me ». Et item : « Cuius ventilabrum in manu sua et purgabit {t. 2, Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 177a} [Rusch, f. 89ra ] aream suam » et alibi : « Et purgabit filios Levi ». Celebrat ergo Iosias noster verum Phase in decimo octavo anno regni sui, quando in octava etate generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad beatitudinis denarium eiectis prius omnibus scandalis de regno eius. Unde : « Ecce dies veniet succensa, et erunt omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens et orietur vobis timentibus sol iustitie ».

Cf. Ps. 23, 8.
Mt. 1, 21.
Ps. 68, 10 ; Io. 2, 17.
Lc. 3, 17.
Mal. 3, 3.
Cf. Mal. 4, 1-2.
Numérotation du verset 4Rg. 23,22 
nec enim factum est Phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israel et omnium dierum regum Israel et regum Iuda.
marg.|  NON  FUIT  TALE  PHASE. Quia, ablatis figuris in die iudicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia : « Videbitur Deus deorum in Sion ».
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quod Iosias, eiectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini Phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primum purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo. Sicque gratum Domino celebramus Pascha : « Non utique in fermento malitie et nequitie, sed in azymis sinceritatis et veritatis ».

Ps. 83, 8.
1Cor. 5, 8.
Numérotation du verset 4Rg. 23,23 
Sicut in octavo decimo anno regis Iosie factum est Phase istud Domino in Hierusalem,
Numérotation du verset 4Rg. 23,24 
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et immunditias abominationesque que fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis que scripta sunt in libro quem invenit Helchias12  sacerdos {t. 2, Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 177a} [Rusch, f. 89ra ] in templo Domini.

12  Helchias] Helcias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,25 
Similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum toto13  corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi.

13  toto] in omni Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,26 
Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
Numérotation du verset 4Rg. 23,27 
Dixit itaque Dominus : Etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem, et domum de qua dixi : Erit nomen meum ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 23,28 
Reliqua autem verba Iosie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 23,29 
In diebus eius ascendit pharao Nechao14  rex Egypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
marg.|  IN  MAGEDDO. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Iosias vulneratus est in campo Mageddo unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Ieremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse : « Quomodo sedet sola civitas ». De hoc planctu dicitur : « Et erit planctus usque sicut planctus Adremmon », quod nomen est regis qui tunc regnabat in Charchamis15  , in cuius auxilium auxilium Iosias venerat adversus Nechao regem Egypti.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Interfectio Iosie a pharaone Nechao facta in Mageddo significat persecutionem antiqui hostis adversus predicatores, quos per invidiam neci tradere molitur et aufferre de terra Ecclesie conatur, quatinus facilius totam plebem dissipare possit. pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de temptatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatinus temptando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solacio adiuti contra hostem dimicare debuerant.

Lam. 1, 1.
Cf. Za. 12, 11.

14  Nechao] Necho hic et ubique Weber
15  Charchamis] scrips. , Charcamis Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 23,30 
Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terre Ioachaz16  filium Iosie et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo.
marg.|  IOACHAZ. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit. Nam Nachao vinxit eum eo, quod populus contra suam voluntatem {t. 2, Erfurt, f. 89rb ; facsim., p. 177b} [Rusch, f. 89rb ] constituisset regem et duxit illum in Egyptum.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Ioachaz retentus significat malos doctores quos populus terre, scilicet terrene cupiditati dediti, consentientes vitiis suis prelatos eligunt, quos pharao in Reblatha vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans, decipit corda prelatorum, sicque in spiritalis Egypti vinctos catenis peccatorum catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.

16  Ioachaz] Ioahaz hic et ubique Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,31 
Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset 4Rg. 23,32 
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant {t. 2, Erfurt, f. 89rb ; facsim., p. 177b} [Rusch, f. 89rb ] patres eius.
Numérotation du verset 4Rg. 23,33 
Vinxitque eum pharao Nechao in Reblatha17 
interl.|  multitudine
interl.|   Reblatha multitudo interpretatur

17  Reblatha] Rebla Weber
que est in terra Emath, ne regnaret in Hierusalem. Et imposuit mulctam18  terre centum talentis argenti,
interl.|  id est pecuniam multam et tributum

18  mulctam] multam Weber
et talento auri
Numérotation du verset 4Rg. 23,34 
regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosie pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim.
interl.| vel Ioacim
Porro Ioachaz tulit et duxit in Egyptum.
Numérotation du verset 4Rg. 23,35 
Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni cum indixisset terre per singulos, ut conferretur iuxta preceptum pharaonis, et unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terre ut daret pharaoni Nechao,
marg.|  ARGENTUM  AUTEM  ET  AURUM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Malignus pensum servitii sui in populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, eius per omnia parati sint obsequio.   Ioachim precepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prelatis quotidie preparat perditionem subiectis.
Numérotation du verset 4Rg. 23,36 
viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma.
Numérotation du verset 4Rg. 23,37 
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant patres eius.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_23)