initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 25

Numérotation du verset 4Rg. 25,1 
Factum est autem anno nono regni eius mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse, {t. 2, Erfurt, f. 90ra ; facsim., p. 179a} [Rusch, f. 90ra ] et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam, et extruxerunt in circuitu eius munitiones.
Numérotation du verset 4Rg. 25,2 
Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedechie
Numérotation du verset 4Rg. 25,3 
nona die mensis. Prevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terre.
Numérotation du verset 4Rg. 25,4 
Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam porte, que est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem, fugit itaque Sedechias per viam que ducit ad campestria solitudinis,
marg.|  ET  INTERRUPTA  EST etc. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Interrupta quidem per temptationes varias demonum custodia populorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantie et peccatorum vallati, fugiunt quia : « Mercennarius et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves ». Per viam porte que est inter duplicem murum ad hortum, aperit inertiam doctorum qui inter duplicem murum duorum testamentorum constituti, non belligerare sed effugere querunt, et in deliciis magis diffluere - quod hortus significat - quam scuto fidei hostibus obsistere.   Fugit Sedechias , quia demonibus populum circumdantibus, rector fugit non ad montes de quibus : Montes in circuitu eius », sed ad campestria, id est ad delectationem luxurie. Unde : « Arta est via que duxit ad vitam, lata que ducit ad mortem ».   Comprehendit eum in planitie Hiericho et bellatores dispersi sunt et reliquerunt eum . Cum enim virtutes hominem deserunt, que eum defendere debuerant,   in planitie Hiericho capitur, id est in defectione carnalis sensus. Hiericho enim interpretatur ‘luna’, et significat defectum carnis. Unde qui de Hierusalem descendebat in Hiericho incidit latrones.   Filios Sedechie occidit coram eo et oculos eius effodit . Rex Babylonis diabolus est, possessor intime confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos patris trucidat, quia sepe sic bona opera interfecit, ut hec se amittere ipse qui captus est animus dolens cernat. Nam genuit plerumque animus, et tamen carnis delectationibus victus, bona que genuit amans perdit. Ea que patitur damna considerat, non tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitie perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur, quia diabolus bona prius opera subducit et post intelligentie lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe ‘multa’ hic interpretatur, quia quandoque ei lumen rationis clauditur, qui pravo usu et iniquitatis sue multitudine gravatur.

Io. 10, 12.
Ps. 124, 2.
Cf. Mt. 7, 14.
Cf. Lc. 10, 30.

Sedechias] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,5 
et persecutus est exercitus Chaldeorum regem, comprehenditque eum in planitie Hiericho, et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt et reliquerunt eum.
Numérotation du verset 4Rg. 25,6 
Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo iudicium.
interl.|  quia iustum in eo exercuit iudicium
Numérotation du verset 4Rg. 25,7 
Filios autem Sedechie occidit coram eo, et oculos eius effodit, vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem.
Numérotation du verset 4Rg. 25,8 
Mense quinto septima die mensis,
marg.|  MENSE  QUINTO. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Congruit temporis ordo cum ratione vindicte.   Mense quinto vastata est civitas, que Pentateuchum legis servare despexit. Et   septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria preceptis {t. 2, Erfurt, f. 90rb ; facsim., p. 179b} [Rusch, f. 90rb ] Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione.
ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis in Hierusalem.
marg.|  VENIT  NABUZARDAN. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Qui interpretatur ventilabrum sive prophetia alieni iudicii, iusti Dei iudicio super peccatores. Princeps utique exercitus regis Babylonis in Hierusalem intelligibilem et succendit domum Domini, cum diabolus, qui et rex confusionis et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis et domos Hierusalem, id est rectores et eos qui videbantur in visione pacis manere inflammatos cupiditate subvertit.   Omnemque domum combussit igni , cum uniuscuiusque conscientiam per flammam illiciti amoris perturbavit.   Et muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et virtutum studia, que contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem venie ad divina succurrant auxilia, et correptionis vite apprehendant munimina.   Populumque in captivitatem ducens de pauperibus terre reliquit vinitores et agricolas, quia eis qui utiles verbo et exemplo esse poterant per vitia captivans, stultis et ebetibus commendat agriculturam, quatinus non vinum gratie spiritalis et frumentum sane doctrine in vineis et agris populorum fructificet, sed spine magis et tribuli vitiorum excrescant.

Rabanus Maurus , In Ier., lib. 17, cap. 52, PL 111, 1178B-C : « Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, justo de judicio super peccatores : princeps utique exercitus regis Babylonis, super Hierusalem intelligibilem, et succendit domum Domini : cum antiquus hostis, qui et rex confusionis, et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum nimirum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Hierusalem, id est rectores, et eos qui videbantur in visione pacis manere inflammatos cupiditate subvertit : [Col.1178C] omnemque domum combussit igni, cum uniuscujusque conscientia per flammam illiciti amoris perturbat : et muros Hierusalem in circuitu destruit : cum intentionem orationis, et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina succurrant auxilia, et correctionis vitae apprehendant munimina, populumque in captivitatem ducens. «De pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas :» quia eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans stultis et hebetibus commendat agriculturam : quatenus non vinum gratiae spiritalis, et frumentum sanae doctrinae in vineis et agris populorum fructificent : sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant ».

in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,9 
Et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem. Omnemque {t. 2, Erfurt, f. 90rb ; facsim., p. 179b} [Rusch, f. 90rb ] domum combussit igni,
Numérotation du verset 4Rg. 25,10 
et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum,
Numérotation du verset 4Rg. 25,11 
reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset 4Rg. 25,12 
et de pauperibus terre reliquit vinitores et agricolas.
Numérotation du verset 4Rg. 25,13 
Columnas autem ereas que erant in templo Domini et bases,
marg.|  COLUMNAS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Et bases intelligimus ‘doctores’, qui sonoritate predicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare eneum ‘baptismi lavacrum’ vel ‘compunctionem lacrimarum’, hec quidem omnia Chaldei spiritales per inertiam magistrorum de domo Domini auferre nituntur et confringere.
et mare eneum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei, et transtulerunt es omne in Babylonem.

eneum] ereum Weber omne] omnium Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,14 
Ollas quoque ereas,
marg.|  OLLAS  QUOQUE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes, in suum usum nequissimum verterunt.
et trullas, et tridentes et scyphos et omnia vasa erea in quibus ministrabant, tulerunt
Numérotation du verset 4Rg. 25,15 
necnon thuribula et phialas,
marg.|  THURIBULA  ET  PHIALAS. Cum orationem, qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt.
que aurea aurea
interl.|  non res ac sensus propter litteras, sed littere ob manifestationem rerum sunt reperte
interl.|  transcriptio
et que argentea argentea tulit princeps militie,
marg.|  QUE  AUREA  AUREA  ET  QUE  ARGENTEA  ARGENTEA. Quia tam sensum pretiosum quam eloquii venustatem hostis nequam de domo Domini aufferre molitur, et secum in confusionem ducere.
Numérotation du verset 4Rg. 25,16 
id est columnas duas, mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini. Non erat pondus aeris omnium vasorum.
Numérotation du verset 4Rg. 25,17 
Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una, et capitellum ereum super se altitudinis trium cubitorum, et retiaculum et malogranata super capitellum columne, omnia erea. Similem et columna secunda habebat ornatum,

retiaculum] reticulum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,18 
tulit quoque princeps militie Saraiam {t. 2, Erfurt, f. 90va ; facsim., p. 180a} [Rusch, f. 90va ] sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores,
marg.|  TULIT  QUOQUE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit. Unde in Iob de {t. 2, Erfurt, f. 90va ; facsim., p. 180a} [Rusch, f. 90va ] ipso : “Esce eius electe sunt”.   Tulit Saraiam qui interpretatur ‘vinctus’,   sacerdotem primum , cum primum Ecclesie ordinem, qui in episcopis est amore voluptatis terrene, vitiorum catena constringit. Similiter  Sophoniam qui interpretatur ‘absconditus’, sacerdotem secundum cum secundi ordinis viros, id est presbyteros (qui talentum verbi in terra fodientes absconderant) in suum dominium subigit.   Et tres ianitores qui ostium fidei aperire debuerant ? et tenentes clavem scientie ? nec ipsi introierunt nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines que vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratie et misericordie in pectore suo habere volebant, qui frustra super bellatores constituuntur, cum arrogantiam non precaveant. Quinque viros qui steterant coram rege, id est illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes regi vitiorum semper assistebant.

Cf. Iob. 40, 18.
Cf. Lc. 11, 52.
Cf. Mt. 25, 2.

Saraiam] Seraian Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,19 
et de civitate eunuchum unum qui erat prefectus super bellatores viros et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate, et Sophar principem exercitus qui probabat tirones de populo terre, et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate,
marg.|  SOPHAR. Rabanus MaurusRABANUS. Interpretatur ‘dissipans’ vel ‘dividens’, significans eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipantes, a cetu fidelium per errorem sequestrant.   Et sex viros e vulgo, id est stultos operatores qui merito e   vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant.
marg.|  SOPHAR  ET  SEX  VIROS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti {t. 2, Erfurt, f. 90vb ; facsim., p. 180b} [Rusch, f. 90vb ] sunt quia diabolus predam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetue mortis interfectionem perducere ambit, quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum et amore voluptatum.

bellatores viros] inv. Weber Sophar] Sopher Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,20 
quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
Numérotation du verset 4Rg. 25,21 
Percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua,
marg.|  ET  TRANSLATUS  EST  IUDA  DE  TERRA  SUA. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur. Sub quo imperio quicumque perseveraverunt non merebuntur per Iesu ducatum regredi in terram Iuda, templumque Domini ibidem reedificare. In posterum namque presentis vite tradentur in carcerem mortis perpetue, « ubi vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur ». Nobis autem liceat in peregrinatione labentis seculi veram commissorum gerere penitudinem, et post excursum septem dierum, velut post septuaginta annos huius captivitatis, exuti ab omni potestate regis Babylonis, valeamus iuvante spiritu qui septiformis dicitur celestem Hierusalem ingredi et vultum conditoris nostri per secula contemplari.

Is. 66, 24 ; Mc. 9, 43.
Numérotation du verset 4Rg. 25,22 
populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis prefecit Godoliam, filium Aicham filii Saphan.

Aicham ΩS] Aichan ΩM Ed1455 Rusch , Ahicham Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,23 
Quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha Ismael filius Nathanie et Iohannan filius Caree10  et Saraia11  filius Thanameth12  ,
marg.|  ET  SARAIA  FILIUS. Filius Saraie sacerdotis reservatus est et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Iesus sacerdos magnus qui reduxit populum cum Zorobabel.

10  Caree Weber ] Zaree Rusch tantum | 11  Saraia] Sareia Weber | 12  Thanameth] Thenaameth Weber |
Netophathites et Iechonias13  , filius Maachathi14  , ipsi et socii eorum.

13  Iechonias] scrips. , Ieconias Rusch , Iezonias Weber 14  Maachati] Maachathi Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,24 
Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens : Nolite timere servire Chaldeis, manete in terra et servite regi {t. 2, Erfurt, f. 90vb ; facsim., p. 180b} [Rusch, f. 90vb ] Babylonis et bene erit vobis.
Numérotation du verset 4Rg. 25,25 
Factum est autem in mense septimo, venit Ismael, filius Nathanie, filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo. Percusseruntque Godoliam qui et15  mortuus est, sed et Iudeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha.

15  et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,26 
Consurgens16  omnis populus, a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Egyptum timentes Chaldeos.

16  Consurgens] + autem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,27 
Factum est vero in17  anno tricesimo septimo transmigrationis Ioachin18  regis Iude, mense duodecimo vicesima et19  septima die mensis, sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare ceperat caput Ioachin regis Iuda de carcere,

17  in] om. Weber | 18  Ioachin ΩJ Ed1455 Ed146 2 Weber ] Ioachim ΩS Rusch | 19  et] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,28 
et locutus est ei benigne20  , et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.

20  benigne] benigna Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,29 
Et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vite sue .
Numérotation du verset 4Rg. 25,30 
Annonam quoque constituit ei absque intermissione, que et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vite sue.
Secundus liber Malachim id est Regum quartus finit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 25), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_25)