initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 5

Numérotation du verset 4Rg. 5,1 
Naaman princeps militie regis Syrie erat vir magnus apud dominum suum et honoratus. Per illum enim dedit Dominus salutem Syrie. Erat autem vir fortis et dives sed leprosus.
marg.|  NAAMAN. Gentiles significat, virtute bellorum principatum gerentes ac rerum decore fruentes. Unde   Naama ‘ decus suus commotio eorum’ interpretatur. Vir fortis et dives sed leprosus, quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur, tamen per errorem idolatrie lepra fedus apparuit.
Numérotation du verset 4Rg. 5,2 
Porro de Syria egressi fuerant latrunculi,
marg.|  PORRO  DE  SYRIA  EGRESSI  FUERANT  LATRUNCULI. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Latrunculi de Syria - quod est sublimitas - egressi sunt, cum cupiditate ducti et diversis negotiis implicati gentiles per totam terram vagabantur. Hi de terra Israel captivam duxerunt, que de propheta in Israel testabatur, quia fama de Israel per negotiatores gentium translata in toto orbe curiositati hominum - quam uxor   Naaman significat - verum prophetam et salvatorem in Iudea manere patefecit. Audiens hoc,   Naaman Domino suo nuntiavit, cum hi ad quos notitia verbi pervenit his qui sibi presunt suggerunt scientie spiritalis magnitudinem. Mittit rex Syrie litteras ad {t. 2, Erfurt, f. 74vb ; facsim., p. 148b} [Rusch, f. 74vb ] regem Israel pro salute servi, cum primatus gentium audiens Deum esse in Israel, salutem suorum previdens, legationem mittit in Iudeam, ut par apostolicam doctrinam salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius de Cesarea in Ioppem ad Petrum mittit.   Rex scidit vestimenta sua , quia sacerdotes, scribe, et Pharisei, rectores Iudeorum considerantes undique plebes ad redemptionem convenire, quasi blasphemiam existimantes scindebant vestimenta sicut in evangelio princeps sacerdotum fecit.   Veniat ad me et sciat esse propheta in Israel et Dominus quos prescivit hos et vocavit etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisei, sanctam scilicet Ecclesiam per nuntium, id est evangelicos predicatores, accepit ut se in Iordane septies lavaret,"renatus ex aqua et spiritu". Iordanis baptisma significat, quia in eo nobis salvator baptismum consecravit. Naaman lavationem iordanicam despiciens, simplicitatem significat rudium qui spiritalem non potuerunt intelligere efficaciam, quia « animalis homo non percipit que sunt spiritus Dei ». Servi meliori consilio ad mandatum propheticum persuaserunt, quia sepe Dominus minori revelat quod melius est, quoniam « personarum acceptor Deus non est ». Loto septies, restituta est caro sicut pueri, caro quia mundatus baptismo per invocationem Spiritus septiformis quisque ad innocentis vite infantiam redigitur. Quia in baptismo abrenuntiare Satane ac fidem Domini confiteri precipimur, negat se Naaman ultra diis litaturum, soli per omnia Deo serviturum. Partem terre sancte secum tollit, quia baptizatos oportet dominici corporis participatione confirmari.

Cf. Act. 10, 1-7.
Cf. Mt. 26, 65.
Cf. Io. 3, 5.
1Cor. 2, 14.
Act. 10, 34.
et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, que erat in obsequio uxoris Naaman.
Numérotation du verset 4Rg. 5,3 
Que ait ad dominam suam : Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.
Numérotation du verset 4Rg. 5,4 
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens : Sic et sic locuta est puella de terra Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 5,5 
Dixitque ei rex Syrie : Vade et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum.
Numérotation du verset 4Rg. 5,6 
Detulit litteras ad regem {t. 2, Erfurt, f. 74vb ; facsim., p. 148b} [Rusch, f. 74vb ] Israel in hec verba : Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
Numérotation du verset 4Rg. 5,7 
Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait : Numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare ? Quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua ? Animadvertite et videte quot occasiones querat adversum me.

quot] quod Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,8 
Quod cum audisset Eliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens : Quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 5,9 
Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei.
Numérotation du verset 4Rg. 5,10 
Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens : Vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis.
Numérotation du verset 4Rg. 5,11 
Iratus Naaman recedebat dicens : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepre et curaret me.
Numérotation du verset 4Rg. 5,12 
Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel ut laver in eis et munder ? Cum ergo vertisset se et abiret indignans,
Numérotation du verset 4Rg. 5,13 
accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei : Pater etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras, quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis.

etsi] si Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,14 
Descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 5,15 
Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo. Venit {t. 2, Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 149a} [Rusch, f. 75ra ] et stetit coram eo et ait : Vere scio quod non sit Deus alius in universa terra nisi tantum in Israel.
interl.|  Hec est catholica professio quoniam « Omnes dii gentium demonia, Dominus autem celos fecit »

Ps. 95, 5.

alius] om. Weber
demonia Dominus] coniec. , di. Rusch
Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
Numérotation du verset 4Rg. 5,16 
At ille respondit : Vivit Dominus ante quem sto, quia non accipiam, cumque vim faceret penitus non acquievit.
Numérotation du verset 4Rg. 5,17 
Dixitque Naaman : Ut vis. Sed obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra. Non enim faciet servus tuus ultra holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino.
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 149a} [Rusch, f. 75ra ] OBSECRO etc.  DE  TERRA. Partem sancte terre secum tulit Naaman ut poneret in templo idolorum et super eam consistens Dominum cuius erat terra adoraret, ne offenderet Dominum suum si pariter non adoraret.

servus tuus – ultra] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,18 
Hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.

eo] me Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,19 
Qui dixit ei : Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terre tempore.
Numérotation du verset 4Rg. 5,20 
Dixitque Giezi puer viri Dei :
marg.|  GIEZI. Rabanus MaurusRA<BANUS>. ‘Preruptum videns’ interpretatur sive ‘vallis visio’. Is est Israel qui aliquando puer Dei, unde : « Puer Israel et dilexi eum ». Sed postquam spreto evangelio, se in foveam avaritie precipitavit, quam filii Dei per baptismum renati spreverunt iusto iudicio, lepram erroris quam credentes deposuerant, ipse sibi concivit. Sic omnes qui post baptismum et emendatiorem vitam ad pristina revertuntur, sordibus quibus se exutos sperabant, iterum involvuntur : « Hic est canis reversus ad vomitum ».

Os. 11, 1.
Cf. Prv. 26, 11.
Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo que attulit. Vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid.
Numérotation du verset 4Rg. 5,21 
Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desilivit de curru in occursum eius, et ait : Rectene sunt omnia ?
Numérotation du verset 4Rg. 5,22 
Et ille ait : Recte. Dominus meus misit me dicens : Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum, da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices.
Numérotation du verset 4Rg. 5,23 
Dixitque Naaman : Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum. Ligavitque duo talenta argenti {t. 2, Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 149b} [Rusch, f. 75rb ] in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo.
Numérotation du verset 4Rg. 5,24 
Cumque venisset iam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo. Dimisitque viros et abierunt.
Numérotation du verset 4Rg. 5,25 
Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus : Unde venis Giezi ? Qui respondit : Non ivit servus tuus quoquam.
Numérotation du verset 4Rg. 5,26 
At ille ait : Nonne ait cor meum in presenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineta, et oves, et boves, et servos, et ancillas.

ait] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,27 
Sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_5)