initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 6

Numérotation du verset 4Rg. 6,1 
Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
Numérotation du verset 4Rg. 6,2 
Eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut edificemus nobis ibi domum
interl.| vel locum

domum] locum Weber
ad habitandum. Qui dixit : Ite.
Numérotation du verset 4Rg. 6,3 
Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit : Ego veniam.
Numérotation du verset 4Rg. 6,4 
Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem cedebant ligna.
Numérotation du verset 4Rg. 6,5 
Accidit autem ut cum unus materiem succidisset,
interl.|  Christus infructuosos argueret
interl.|  pravos increparet
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 149b} [Rusch, f. 75rb ] ACCIDIT  AUTEM  UT  CUM  UNUS  MATERIAM  SUCCIDISSET. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Cum impios Iudeos per corpus operata presentia Christi tamquam infructuosas arbores cederet. Unde : « Ecce securis ad radicem arborum posita est ». Ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit profunda descendit, quod in sepultura depositum, tamquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Moraliter. Ferrum in manubrio intellectus est in corde, hoc ligna ceduntur cum prave agentes increpantur quod dum fluxe agitur, dum lapsus vane glorie non vitatur. Ferrum in aqua perditur quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur, que ad hoc datur ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur. Unde sequitur : Hoc {t. 2, Erfurt, f. 75va ; facsim., p. 150a} [Rusch, f. 75va ]   ipsum mutuo acceperam . Electi vero si quando offendunt ad cor velociter redeunt, et culpam lacrimis insequuntur. Unde :   heu heu Domine mi . Qui flentes caute inspiciunt, non solum que mala commiserunt, sed etiam que ex accepto munere reddere bona debuerunt. Et hoc est : H  eu heu heu et hoc mutuo acceperam ac si dicat : Illud per dissolutionem negligentie perdidi, quod ut per bona opera redderem ex gratia redemptoris accepi, sed numquam Deus mentem deserit que in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Eliseus lignum deorsum misit, et ferrum in superficiem attulit, quia redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur : quod confregit lignum et iactavit et sic ferrum sustulit. Lignum frangere est cor ab elatione conterere. Ad ima iactare : cogitatione proprie infirmitatis humiliare. Illico ferrum redit, quia ad usum exercitationis pristine intelligentia recurrit.

Mt. 3, 10.
caderet
interl.|  descendit
ferrum
interl.|  spiritus
securis
interl.|  corporis
in aquam.
interl.|  in profundo
interl.|  perditur intelligentia cordis dissolutione negligentie
Exclamavitque ille et ait : Heu heu heu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam.

heu… heu] eheu eheu eheu Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,6 
Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ? At ille monstravit ei locum. Precidit ergo lignum et misit illuc {t. 2, Erfurt, f. 75va ; facsim., p. 150a} [Rusch, f. 75va ] natavitque ferrum.
interl.|  rediit ad carnem spiritus
Numérotation du verset 4Rg. 6,7 
Et ait : Tolle. Qui extendit manum et tulit illud.
Numérotation du verset 4Rg. 6,8 
Rex autem Syrie pugnabat contra Israel.
interl.|  Potestas terrena superbe sentiens filios lucis persequitur
Consiliumque iniit cum servis suis dicens : In loco illo et illo ponamus insidias.
Numérotation du verset 4Rg. 6,9 
Misit itaque vir Dei ad regem Israel
interl.|  domini nostri doctrina insidie inimicorum precaventur
dicens : Cave ne transeas in locum illum quia ibi Syri in insidiis sunt.

locum illum] loco illo Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,10 
Misit itaque rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et preoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.

itaque] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,11 
Conturbatumque est cor regis Syrie pro hac re, et convocatis servis suis, ait : Quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 6,12 
Dixitque unus servorum eius : Nequaquam domine mi rex sed Eliseus propheta qui est in Israel indicat regi Israel omnia verba quecumque locutus fueris in conclavi tuo.
Numérotation du verset 4Rg. 6,13 
Dixit eis : Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum. Annuntiaveruntque ei dicentes : Ecce in Dothaim.

Dothaim] Dothan Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,14 
Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui, cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
marg.|  QUI  CUM  VENISSENT. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Qui in nequitie armis confidens Christi famulis insidias preparat, nocte perfidie excecatus bellum contra Ecclesiam gerit.
Numérotation du verset 4Rg. 6,15 
Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est, viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus. Nuntiavitque ei dicens : Heu heu heu domine mi quid faciemus ?
marg.|  HEU  HEU  HEU  DOMINE  MI. Rabanus MaurusRA<BANUS>. His notat illos qui pusillanimitate cordis penas verentur corporales.

heu… heu] eheu eheu eheu Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,16 
At ille respondit : Noli timere,
marg.|  NOLI  TIMERE. « Noli timere eos qui occidunt corpus et post hoc non habent quid faciant vobis ».

Cf. Mt. 10, 28.
plures enim nobiscum sunt quam cum illis.
marg.|  PLURES  ENIM  NOBISCUM. Rabanus MaurusRABANUS. « Possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum ».

Mt. 26, 53.
Numérotation du verset 4Rg. 6,17 
Cumque orasset Eliseus ait : Domine, aperi oculos huius ut videat.
marg.|  DOMINE,  APERI  OCULOS. Rabanus MaurusRABANUS. Valde necesse est ut Eliseus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.
Et aperuit Dominus oculos pueri et vidit. Et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
Numérotation du verset 4Rg. 6,18 
Hostes vero descenderunt ad eum. Porro {t. 2, Erfurt, f. 75vb ; facsim., p. 150b} [Rusch, f. 75vb ] Eliseus oravit Dominum dicens : Percute, obsecro, gentem hanc cecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Elisei.
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 75vb ; facsim., p. 150b} [Rusch, f. 75vb ] PERCUTE  OBSECRO  GENTEM  HANC  CECITATE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbie et malite obturetur et oculus sane fidei ac simplicitatis aperiatur.
Numérotation du verset 4Rg. 6,19 
Dixit autem ad eos Eliseus : Non est hec via, nec ista est civitas. Sequimini me et ostendam vobis virum quem queritis duxit ergo eos in Samariam.
marg.|  DUXIT  ERGO  EOS  IN  SAMARIAM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Postquam Eliseus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit sed refectionem illis preparans dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excecavit, deinde scientia spiritali ditavit. Nobisque precepit ita : « Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos ».

Cf. Act. 9, 9.
Mt. 5, 44 ; Lc. 6, 27.
Numérotation du verset 4Rg. 6,20 
Cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Eliseus : Domine, aperi oculos istorum ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samarie.
Numérotation du verset 4Rg. 6,21 
Dixitque rex Israel ad Eliseum cum vidisset eos : Numquid percutiam eos, pater mi ?
Numérotation du verset 4Rg. 6,22 
At ille ait : Non percuties, neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias, sed
interl.|  ut percutias
pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum.
Numérotation du verset 4Rg. 6,23 
Et apposita est eis ciborum magna preparatio, et comederunt, et biberunt et dimisit eos. Abieruntque ad dominum suum. Et ultra non venerunt latrones Syrie in terram Israel

Et apposita] appositaque Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,24 
Factum est autem post hec, congregavit Benadab rex Syrie universum exercitum suum, et ascendit et obsidebat Samariam.
marg.|  CONGREGAVIT  BENADAB etc. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Benadab et exercitus est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Iudei, heretici quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat, per tales affligitur populus Dei qui est positus in Samaria, id est legis custodia. Fitque fames cum non permittitur doctoribus verbum Dei predicare. Sed Eliseo revelante, id est redemptore per evangelium indicante, salus que a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus : « Cras modius » etc. Modius simile perfecta est mensura divine sapientie, que est in novo Testamento. « Duo modii ordei » sunt scientia legis et prophetarum qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica. « In porta Samarie », id est in predicatione apostolica per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis que fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut predicatio perfecte compleatur.

4Rg. (2Rg.) 7, 1.
4Rg. (2Rg.) 7, 1.
4Rg. (2Rg.) 7, 1.
Numérotation du verset 4Rg. 6,25 
Factaque est fames magna in Samaria, et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
Numérotation du verset 4Rg. 6,26 
Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens : Salva me domine mi rex.
Numérotation du verset 4Rg. 6,27 
Qui ait : Non. Te salvet Dominus. Unde salvare te possum de area an de torculari ? Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis ? Que respondit :
Numérotation du verset 4Rg. 6,28 
Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum ut comedamus {t. 2, Erfurt, f. 76ra ; facsim., p. 151a} [Rusch, f. 76ra ] eum hodie et filium meum comedemus cras.
Numérotation du verset 4Rg. 6,29 
Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum ut comedamus eum. Que abscondit filium suum.
Numérotation du verset 4Rg. 6,30 
Quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
Numérotation du verset 4Rg. 6,31 
Et ait rex : Hec mihi faciat Deus et hec addat. Si steterit caput Elisei filii Saphat super eum hodie.

rex] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,32 
Eliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo. Premisit itaque virum, et antequam veniret nuntius, ille dixit ad senes. Numquid scitis quod miserit filius homicide huc ut precidatur caput meum ? Videte ergo cum venerit nuntius, claudite10  ostium et non sinatis introire eum11  . Ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est.

huc] hic Weber | 10  claudite] cludite Weber | 11  introire eum] inv. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 6,33 
Adhuc12  illo loquente eis : Apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait : Ecce tantum malum a Domino est et13  quid amplius expectabo a Domino ?

12  adhuc] et praem. Weber 13  et] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_6)