initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<15. *Liber Regum quartus*>

Capitulum 9

Numérotation du verset 4Rg. 9,1 
{t. 2, Erfurt, f. 77va ; facsim., p. 154a} [Rusch, f. 77va ] Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
Numérotation du verset 4Rg. 9,2 
Cumque veneris illuc videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi. Et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces interius cubiculum.
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 77va ; facsim., p. 154a} [Rusch, f. 77va ] VIDEBIS  IEHU. Rabanus MaurusRABANUS.   Iehu designat gentium principatum quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem que prophetas et Dominum prophetarum occidit et apostolos eius persecuta est ultione iusta perimeret et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat destrueret templumque subverteret nec non et impiam Synagogam que sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine precipitaret ac rectores illius interficeret.
Numérotation du verset 4Rg. 9,3 
Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices : Hec dicit Dominus : Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes.
Numérotation du verset 4Rg. 9,4 
Abiit ergo adolescens puer prophete in Ramoth Galaad

in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,5 
et ingressus est illuc. Ecce autem principes exercitus sedebant. Et ait : Verbum mihi ad te, princeps. Dixitque Iehu : Ad quem ex omnibus nobis ? At ille dixit : Ad te, o princeps.

illuc] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,6 
Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait : Hec dicit Dominus Deus Israel : Unxi te regem super populum Domini Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 9,7 
et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.

et] ut Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,8 
Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 9,9 
et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Achia.
Numérotation du verset 4Rg. 9,10 
Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrael, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium et fugit.
Numérotation du verset 4Rg. 9,11 
Iehu autem egressus est ad servos domini sui. Qui dixerunt ei : Rectene sunt omnia ? {t. 2, Erfurt, f. 77vb ; facsim., p. 154b} [Rusch, f. 77vb ] Quid venit insanus iste ad te ? Qui ait eis : Nostis hominem et quid locutus sit ?
Numérotation du verset 4Rg. 9,12 
At illi responderunt : Falsum est sed magis narra nobis. Qui ait eis : Hec et hec locutus est mihi. Et ait : Hec dicit Dominus : Unxi te regem super Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 9,13 
Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba atque dixerunt : Regnabit Iehu.

regnabit] regnavit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,14 
Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram obsederat Ramoth Galaad. Ipse et omnis Israel contra Azael regem Syrie,
Numérotation du verset 4Rg. 9,15 
et reversus fuerat ut curaretur in Iezrael propter vulnera, quia percusserant eum Syri preliantem contra Azael regem Syrie. Dixitque Iehu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Iezrael.
Numérotation du verset 4Rg. 9,16 
Et ascendit et profectus est in Iezrael. Ioram enim egrotabat ibi et Ochozias rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram.

Ochozias] Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,17 
Igitur speculator qui stabat super turrim Iezrael vidit globum Iehu venientis et ait : Video ego globum. Dixitque Ioram : Tolle currum, et mitte in occursum eorum et dicat vadens. Rectene sunt omnia ?
Numérotation du verset 4Rg. 9,18 
Abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait : Hec dicit rex : Pacata sunt omnia ? Dixitque ei Iehu : Quid tibi et paci ? Transi et sequere me. Nuntiavit quoque speculator dicens : Venit nuntius ad eos et non revertitur.
Numérotation du verset 4Rg. 9,19 
Misit etiam currum equorum secundum. Venitque ad eos et ait : Hec dicit rex : Num pax est ? Et ait Iehu : Quid tibi et paci ? {t. 2, Erfurt, f. 78ra ; facsim., p. 155a} [Rusch, f. 78ra ] Transi et sequere me.
Numérotation du verset 4Rg. 9,20 
Nuntiavit autem speculator dicens : Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus, quasi incessus Iehu filii Namsi preceps enim graditur.
Numérotation du verset 4Rg. 9,21 
Et ait Ioram : Iunge currum. Iunxeruntque currum eius. Et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iuda : Singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezraelite.

Ochozias] Ahazias Weber Iezraelite] scrips. , Iezraelithe Rusch , Hiezrahelitis Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,22 
Cumque vidisset Ioram Iehu dixit : Pax est Iehu ? At ille respondit : Que pax ? Adhuc fornicationes Iezabel matris tue et veneficia eius multa vigent.
Numérotation du verset 4Rg. 9,23 
Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam : Insidie Ochozia.

Ochoziam] Ahaziam Weber Ochozia] Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,24 
Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas, et egressa est sagitta per cor eius. Statimque corruit in curru suo.
Numérotation du verset 4Rg. 9,25 
Dixitque Iehu ad Badacher10  ducem : Tolle. Proice eum in agro Naboth Iezraelite. Memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem huius, quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens :

10  Badacher] Baddacer Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,26 
Si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus : Reddam tibi in agro isto dicit Dominus. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 9,27 
Ochozias11  autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti. Persecutusque est eum Iehu et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum12  in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam, qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.

11  Ochozias] Ahazias Weber 12  et…eum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,28 
Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem, sepelieruntque {t. 2, Erfurt, f. 78rb ; facsim., p. 155b} [Rusch, f. 78rb ] eum in sepulcro cum patribus suis in civitate David.
marg.|  {t. 2, Erfurt, f. 78rb ; facsim., p. 155b} [Rusch, f. 78rb ] REGNAVIT  OCHOZIAS  SUPER  IUDAM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Dicitur de Ochozia quod quadraginta duorum annorum erat cum regnare cepit, et uno anno regnavit. Nam pater eius Ioram dicitur octo annis regnasse et quadraginta vixisse, si ita est duobus annis prior est patre suo. Sed tradunt Hebrei quod Ioram quadraginta annis vixit et viginti octo regnavit ex quibus octo ei dantur, quia tamdiu iuste vixit viginti quibus postea regnavit in languore et tribulatione, filio eius adiiciuntur, qui viginti duorum annorum fuit cum regnare cepit et uno regnavit.
Numérotation du verset 4Rg. 9,29 
Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias13  super Iudam.

13  regnavit Ochozias] rege Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,30 
Venit Iehu in14  Iezrael. Porro Iezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram

14  in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,31 
ingredientem Iehu per portam et ait : Numquid pax esse potest Zamri15  qui interfecit dominum suum ?

15  Zamri Ed1455 Ω Rusch Weber etc.] Zambri Clementina etc.
Numérotation du verset 4Rg. 9,32 
Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait : Que est ista ? Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi et dixerunt : Hec est illa Iezabel.
Numérotation du verset 4Rg. 9,33 
At ille dixit eis : Precipitate eam deorsum. Et precipitaverunt eam. Aspersusque est sanguine paries et equorum ungule qui conculcaverunt eam.
Numérotation du verset 4Rg. 9,34 
Cumque introgressus16  esset ut17  comederet biberetque18  ait : Ite et19  videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est.

16  introgressus] ingressus Weber | 17  ut] et Weber | 18  biberetque] bibissetque Weber | 19  et] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 9,35 
Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.
Numérotation du verset 4Rg. 9,36 
Reversique nuntiaverunt ei et ait Iehu : Sermo Domini est quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens : In agro Iezrael comedent canes carnes Iezabel.
Numérotation du verset 4Rg. 9,37 
Et erunt carnes Iezabel sicut stercus super faciem terre in agro Iezrael ita ut pretereuntes dicant : Heccine est illa Iezabel.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Rg. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber15.xml&chapitre=15_9)