initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

<16.2> Item alius prologus

prol.|  Eusebius Hieronymus, Domnioni et Rogatiano suis, in Christo Iesu salutem. Quomodo Grecorum historias magis intelligunt qui Athenas viderint, et tertium Virgilii librum a Troade per Leucaten et Acroceraunia ad Siciliam et inde ad ostia Tiberis navigarint, ita sanctam Scripturam lucidius intuebitur qui Iudeam oculis contemplatus est et antiquarum urbium memorias locorumque vel eadem vocabula vel mutata cognoverit. Unde et nobis cure fuit cum eruditissimis Hebreorum hunc laborem subire, ut circuiremus provinciam quam universe Christi Ecclesie sonant. Fateor enim, mi Domnion et Rogatiane carissimi, numquam me in divinis voluminibus propriis viribus credidisse nec habuisse opinionem meam, sed ea etiam de quibus scire me arbitrabar interrogare me solitum. Quanto magis de his super quibus anceps eram. Denique cum a me nuper litteris flagitassetis, ut vobis Paralipomenon latino sermone transferrem, de Tiberiade legis quondam auctorem, qui apud Hebreos admirationi habebatur, assumpsi, et contuli cum eo a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem, et sic comfirmatus ausus sum facere quod iubebatis. Libere enim vobis loquor, ita enim in grecis et latinis codicibus hic nominum liber vitiosus est, ut non tam hebrea quam barbara quedam et sarmatica nomina coniecta arbitrandum sit. Nec hoc Septuaginta interpretibus, qui Spiritu sancto pleni ea que vera fuerant transtulerunt, sed scriptorum culpe adscribendum, dum de inemendatis inemendata scriptitant, et sepe tria nomina, subtractis e medio syllabis, in unum vocabulum cogunt vel e regione unum nomen propter latitudinem suam in duo vel tria vocabula dividunt. Sed et ipse appellationes non homines, ut plerique estimant, sed urbes et regiones et saltus et provincias sonant, et oblique sub interpretatione et figura eorum quedam narrantur historie, de quibus in regnorum dicitur : “Nonne ecce hec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Iuda ?” Que utique in nostris codicibus non habentur. Hoc primum sciendum quod apud Hebreos Paralipomenon liber unus10  sit et apud illos {t. 2   : Erfurt, f. 91va   ; facsim., p. 182a} [Rusch, f. 91va   ] vocetur Dabreiamin, id est verba dierum; qui propter magnitudinem apud nos divisus est11  . Deinde etiam illud attendendum quod frequenter nomina non vocabula hominum, sed rerum, ut dixi, significantias, sonent. Ad extremum, quod omnis eruditio Scripturarum in hoc libro continetur et historie, que vel12  pretermisse sunt in suis locis vel perstricte leviter, hic per quedam verborum compendia explicentur. Orationum itaque vestrarum adiutus auxilio misi librum benevolis placiturum tamen13  , invidis displiciturum esse non ambigo. Optima enim queque, ut ait Plinius, malunt contemnere14  plerique quam discere. Si quis in hac interpretatione voluerit aliquid15  reprehendere, interroget Hebreos, suam conscientiam recolat, videat ordinem textumque sermonis, et tunc nostro labori, si potuerit, detrahat. Ubicumque ergo asteriscos, id est stellas, radiare in hoc volumine videritis, ibi sciatis de hebreo additum quod in latinis codicibus non habetur. Ubi vero obelus, transversa scilicet virga, preposita est, illic signatur16  quid Septuaginta interpretes addiderunt17  vel ob decoris gratiam vel ob Spiritus sancti auctoritatem, licet18  in hebreis voluminibus non legatur.

a 3Rg. 14, 19 ; 3Rg. 15, 7 ; 3Rg. 15, 23 ; 3Rg. 15, 31 ; 3Rg. 16, 5 ; 3Rg. 16, 14 ; 3Rg. 16, 20 ; 3Rg. 16, 20 ; 3Rg. 16, 27 ; 3Rg. 22, 46 ; 4Rg. 8, 23 ; 4Rg. 10, 34 ; 4Rg. 12, 19 ; 4Rg. 15, 6 ; 4Rg. 15, 36 ; 4Rg. 23, 28.
b Hieronymus, Praefatio in libro Paralipomenon de graeco emendato, CPL 0591 M (A); 0591 a, Edmaior., t. 7, p. 7-10.

1 Codd. : Edmaior. , t. 7, p. 7-10 ; Rusch  ; om. Weber , p. 547. Cf. De Bruyne , Préfaces, Libri Paralipomenon, n° 2, p. 31-32 (sondages) ; Stegmüller, n°327. | Eusebius... salutem] om. Bruyne
2 a] qui Edmaior. | 3 habuisse] + magistram Edmaior. | 4 ea etiam] inv. Edmaior. | 5enim] et Edmaior. | 6 et] + in Edmaior | 7coniecta] congesta Edmaior. | 8fuerant transtulerunt] fuerunt transtulerant Edmaior. | 9regnorum] + libro Edmaior. | 10 liber unus] inv. Edmaior. | 11 divisus est] + quod nonnulli etiam in bruto Ciceronis dialogo faciunt, ut eum in tres partes secent, cum unus a suo auctore sit editus Edmaior. | 12 que vel] inv. Edmaior. | 13 tamen] tantum Edmaior. | 14 contemnere] + videri Edmaior. | 15 aliquid] quid Edmaior. | 16 signatur] significatur Edmaior. | 17addiderunt] addiderint Edmaior. | 18licet] et Edmaior. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_)