initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Primi Paralipomenon capitulum 1

Numérotation du verset 1Par. 1,1 
Numérotation du verset 1Par. 1,2 
Cainan, Maleleel, Iareth,

Iareth Rusch] Iarech ΩS, Iared Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,3 
Enoch, Mathusalem, Lamech,

Mathusalem] Matusale Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,4 
Noe,
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 91va ; facsim., p. 182a} [Rusch, f. 91va ] NOE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Decimus ab Adam Noe, et in Genesi et in Paralipomenon monstratur et apte decimus quia perfectus est. Unde : « Noe vir iustus erat et perfectus in generationibus suis » etc. Hic genuit Sem, Cham, et Iaphet per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies.

Cf. Gn. 6, 9.
Sem, Cham et Iaphet.

Cham] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,5 
Filii Iaphet :
interl.|  hi possederunt terram in Asia ab Amano et Thauro
interl.|  hee septem gentes ad aquilonem habitant
marg.|  FILII  IAPHET. Hieronymus HIERONYMUS. Hi possederunt terram in Asia ab Amano, et Thauro Syrie Cheles, et Cilicie montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa usque ad Gadara nomina locis, et gentibus relinquentes e quibus postea immutata sunt plurima permanent cetera.
Gomer,
interl.|  Galate
Magog,
interl.|  Schite
Madai,
interl.|  Medi
et Iavan,
interl.|  Iones qui et Greci, unde et mare Ionium
Tubal
marg.|  TUBAL. Rabanus Maurus RABANUS. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur.
Mosoch,
interl.|  Cappadoces
marg.|  MOSOCH. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Cappadoces unde urbs eorum usque hodie Mazacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Capthurim Cappadoces arbitrantur.
Thiras.
interl.|  Traces
Numérotation du verset 1Par. 1,6 
Porro filii Gomer : Aschenez
interl.|  Sarmate hos Greci reginos vocant

Aschenez Weber] Ascenez Rusch
et Riphat,
interl.|  Paphlagones
Paphlagones] scrips., Paflagones Rusch
et Thogorma.
interl.|  Friges
Numérotation du verset 1Par. 1,7 
Filii autem Iavan : Elisa
interl.|  a quo Elisei qui vocantur Eolides
marg.|  FILII  AUTEM  IAVAN. Gregorius Magnus GREGORIUS. Ab his divise sunt insule nationum, {t. 2 : Erfurt, f. 91vb ; facsim., p. 182b} [Rusch, f. 91vb ] lingue cognationes et gentes. De Ionibus, id est Grecis, nascuntur Elisei qui et Eolides. Unde ista lingua grecie Eolis dicitur.
et Tharsis,
interl.|  Cilices
marg.|  THARSIS. Rabanus Maurus RABANUS. Hos Flavius IosephusIOSEPHUS Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur Paulo Apostolo gloriosa.
Cethim
interl.|  Cypri
marg.|  CETHIM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. A quo Cithei alias Cici a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cicium dicitur usque hodie.
et Dodanim.
interl.|  Rhodii
marg.|  Rabanus Maurus RABANUS. Dodanim Rhodii. Sic enim Septuaginta transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros, et Sinii Capitonis, et Grecum Flegonta ceterosque, et videbimus omnes pene insulas, et totius orbis litora, terrasque maritimas grecis accolis occupatas, qui ab Amano et Thauro omnia maritima usque ad oceanum possidere britannicum.
Numérotation du verset 1Par. 1,8 
interl.|  Ethiopia ab Hebreis usque hodie Chus dicitur
et Mesraim,
interl.|  Egyptus
Phut
interl.|  a quo Libya
marg.|  PHUT. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Libyes a quo et Mauritanie fluvius  Phut dicitur et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Greci quam Latini huius rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libye nomen permanet et reliqua terra dicatur Africa non est huius temporis disserere.
Libya] corr., Libii Ruch
et Chanaan.
interl.|  hic obtinuit terram de qua in Dei Chananeos eiecerunt
Numérotation du verset 1Par. 1,9 
Filii autem Chus :
interl.|  a quo Afri et Phenices
Zaba
interl.|  a quo Zabei Arabes
marg.|  ZABA. Rabanus MaurusRA<BANUS>. A quo Zabei interpretatur nunc  Zaba Arabia. Unde in Psalmo ubi habemus : « Reges Arabum et Saba », in hebreo habetur : « Reges Saba et Zaba » : primum per syn , secundum samech.

Ps. 71, 10.

Zaba] Saba Weber
et Evila,
interl.|  Getuli in parte remotioris Africe eremo coherentes
Sabatha,
interl.|  a quo Sabatheni qui nunc Astobori vel Astabari nominantur
et Regma et Sabathacha.
interl.|  hec duo antiqua vocabula perdiderunt et que pro eis habeant ignoramus
Porro filii Regma : Saba et Dadan.
interl.|  gens Ethiopie in occidentali plaga
Numérotation du verset 1Par. 1,10 
Chus autem genuit Nemroth. Iste cepit esse potens in terra.
marg.|  ISTE  AUTEM autem] sic Rusch  CEPIT. Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Flavius IosephusIOSEPHUS : Fecit autem eos elatos ad iniuriam Dei atque contemptum. Nemroth filius Cham, filii Noe qui cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem sed proprie virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute ponerent. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim edificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemroth, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemroth in Babylone et in Areth. Hec est Edessa et in Acha que est Nisibis et in Chalamne, que a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel que nunc Thesiphon dicitur.
Numérotation du verset 1Par. 1,11 
Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim.
interl.|  Libyes qui prius Phutei
marg.|  MESRAIM  VERO etc. Rabanus Maurus RABANUS. Exceptis Laabim a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutei et Chaslium qui post Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte Palestinos dicimus. Cetere gentes ignote sunt nobis, quia bello Ethiopico subverse in oblivionem preteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Egypti.

Parall. : Glossa ordinaria (Gn. 10, 13)
Cf. Hrabanus Maurus, Commentaria in Gn., lib. 2, cap. 11, PL 107, 528.43 et sqq. : « Exceptis Laabim a quibus Lybies postea nominati sunt, qui prius Phutei vocabantur, et Chasluim qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Ethiopico subversae usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza, usque ad extremos fines Egypti ».

Anamim ΩJ etc. Weber] Ananim ΩS etc. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,12 
Phetrusim quoque et Chasluim
interl.|  qui et Philistim quos corrupte Palestinos diximus

Phetrusim] Phethrosim Weber
de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
Numérotation du verset 1Par. 1,13 
Chanaan vero genuit Sidonem
interl.|  a quo Sidon urbs in Phenice
primogenitum suum10  , Etheum11 

10  suum] et Weber 11  Etheum] Heth Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,14 
et12  Iebuseum13  ,
interl.|  a quo Iebusei quorum fuit Hierusalem

12  et] om. Weber 13  Iebuseum] + quoque Weber
et Amorreum, et Gergeseum,
Numérotation du verset 1Par. 1,15 
Eveum quoque14 
interl.|  a quo Evei qui et Gabaonite a civitate Gabaon qui supplices venerunt ad Iesum

14  Eveum quoque] Evheumque Weber
et Aracheum15 
marg.|  ARACHEUM 16  . Hic condidit arcas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul, alia civitas fuit nomine Sim, que vario eventu subversa bellorum nomen tantum loco pristinum reservavit.

15  Arac(h)eum Ω Ed1455 Rusch Clementina] Aruceum Weber
16  Aracheum] scrips., Aratheum Rusch
et Asineum,
interl.|  a quo Asinei
Numérotation du verset 1Par. 1,16 
Aradium quoque
marg.|  ARADIUM  QUOQUE. A quo Aradii qui Aradum insulam possederunt angusto angusto] a gusto cacogr. Rusch freto a Phenicis litore separatam.

Hieronymus, Liber quaestionum hebraicarum in Gn., CCSL 72, p. 17.15 sqq. : « Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt, angusto freto a phoenicis litore separatam » = Beda Venerabilis, In principium Gn. usque ad natiuitatem Isaac etc. ( CPL 1344),  CCSL 118A, lib. 3, cap. 10.195 sqq. ; Hrabanus Maurus, Commentaria in Gn., lib. 2, cap. 11, PL 107, 529.1.
et Samareum,
marg.|  ET SAMAREUM. A quo Syrie Cheles Samaria civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebreis ut prius apud veteres appelatur.
et Ematheum.
marg.|  EMATHEUM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in oriente regnaverunt Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consolantes Emaus primam ab Antiocha mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath.

Revera Hieronymus, Liber quaestionum hebraicarum in Gn., CCSL 72, p. 17.17 sqq. : « Amath usque ad nostrum tempus tam a syris quam ab hebraeis ita, ut apud ueteres dicta fuerat, appellatur: hanc macedones, qui post Alexandrum in oriente regnauerunt, epiphaniam nuncupauerunt. non nulli Antiochiam ita appellatam putant. alii, licet non uere, tamen opinionem suam quasi ueri simili uocabulo consolantes, emas primam ab antiochia mansionem edessam pergentibus appellari putant et eandem esse, quae apud ueteres dicta sit Emath ». Cf. Hrabanus Maurus, Commentaria in Gn., lib. 2, cap. 11, PL 107, 529.1 sqq. : « Samaraei quibus Edessa nobilis Coelesyriae civitas, Emath usque ad nostrum tempus, tam a Syriis quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnarunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii licet non vere, tamen opinionem suam quasi verisimili vocabulo consolantes, Emath primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant; et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emath ».
Numérotation du verset 1Par. 1,17 
Filii Sem :
marg.|  FILII  SEM. Hi ab Euphrate partes Asie usque ad indicum oceanum tenent est autem {t. 2 : Erfurt, f. 92ra ; facsim., p. 183a} [Rusch, f. 92ra ] Elam a quo principes perfidis.
Elam
interl.|  a quo Elamite
et Assur
interl.|  qui Ninivem urbem condidit
interl.|  a quo Assyriorum pullulavit regnum
et Arphaxat,
interl.|  a quo Chaldei
Lud17 
interl.|  a quo Lidii

17  Lud] et praem. Weber
et Aran18  .
interl.|  a quo Syri quorum metropolis Damascus

18  Aran Rusch cum S etc.] Aram Weber
interl.|  vel Us
marg.|  HUS. Vel  Us Traconitidis et Damasci conditor inter Palestinam et Chelen Syriam tenuit principatum a quo terra  Hus. Unde secundum Septuaginta : “Vir erat in regione Ausitide nomine Iob”, quasi Husitide.

Cf. Iob. 1, 1 (LXX) : « ῎Ανθρωπός τις ἦν ἐν χώρᾳ τῇ Αυσίτιδι, ᾧ ὄνομα Ιωβ ».

19  Filii…Aran] om. Weber 20  Hus] et praem. Weber
et Hul
interl.|  a quo Armeni
et Gether21 
interl.|  a quo Carnani vel Carii

21  Gether] Gothor Weber
et Mes22  .
interl.|  qui nunc Meones vocantur, antea vero Mes

22  Mes] Mosoch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,18 
Arphaxat
interl.|  a quo Chaldei
autem genuit Sale23 
interl.|  a quo Bactriani

23  Sale] Sala Weber
qui et ipse genuit Heber.
interl.|  a quo Hebrei
Numérotation du verset 1Par. 1,19 
Porro Heber nati sunt duo filii. Nomen uni Phalech24  quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan.
interl.|  a quo Indorum gens
marg.|  PHALECH. Vaticinio quodam. Phalech enim divisio, quia in diebus eius lingue in Babylone divise sunt. Narrat autem PHILO, in libro questionum super Genesim, quia ex tribus filiis Noe adhuc ipso vivente nati sunt quattuordecim millia virorum et centum extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem Iectan ducem, filii Cham Nemroth, filii Iaphet Suphene. Post obitum vero Noe convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem edificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides querebant ministri aquam afferebant, et cum illi querebant aquam illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt edificare, et dispersi sunt super faciem terre.

Cf. Gn. 11, 4.
Cf. Hrabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 284C-D : « Heber, a quo Hebraei vocati sunt, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus eius linguae in Babylone divisae sunt. Narrat autem Philo, in libro Quaestionum suarum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente nati sint nongenta quatuordecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos, habentes super se duces constitutos, hoc est, filii Sem Iectan ducem; filii Cham Nemrod; filii autem Iapheth sub Phenet duce fuerunt constituti. Porro post obitum Noe convenerunt undique omnes hi duces cum agminibus suis subiectis in campum Sennaar, ibi denique turrim construere conati sunt. Cum autem initiassent aedificare turrim, divisit Deus linguas eorum, et mutavit eorum effigies, et non cognovit unusquisque fratrem suum, nec audiebant singuli quique linguam proximi sui. Sicque factum est, ut dum aedificatores ministris suis iuberent afferre lapides, illi afferrent aquam; et si deposcerent aquam, illi afferrent stipulam; et sic, intercisa cogitatione eorum, cessaverunt aedificare civitatem: dispersit eos Dominus in superficiem totius terrae ». Cf. Philo (pseudo), Liber Antiquitatum Biblicarum, 7, 5, ed. Guido Kisch, Notre Dame Ind., 1949, p. 132.

24  Phalech] Phaleg Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,20 
Iectan autem genuit Elmodad25  et Saleph et Asormoth26  et Iare.
marg.|  IECTAN  AUTEM. Hieronymus HIERONIMUS. Harum gentium posteriora nomina, invenire non potui, sed usque in presens quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum vel que mutata sunt ignorantur, possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indie regionem que vocatur Hieria.

25  Elmodad] Helmodad Weber 26  Asormoth] Asermoth Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,21 
Aduram quoque et Uzal et Deda27  28  .

27  Deda] Decla Weber 28  Cf. Gn. 10, 27.
Numérotation du verset 1Par. 1,22 
Ebal etiam et Abimael et Saba, necnon
Numérotation du verset 1Par. 1,23 
et Ophir et Evila et Iobab. Omnes isti filii Iectan :
Numérotation du verset 1Par. 1,24 
Sem, Arphaxat, Sale,
marg.|  SEM  ARPHAXAT Rabanus MaurusRA<BANUS>. Sicut in principio ab Adam usque Noe decem generationes posuit, ita a Sem usque Abraham non sine sacramenti mysterio.
Numérotation du verset 1Par. 1,25 
Heber, Phalech, Ragan29 

29  Ragan] Raau Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,26 
Seruch30  Nachor31  Thare.

30  Seruch] Serug Weber 31  Nachor] Nahor Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,27 
Abram iste est Abraham32  .

32  Abraham] Abraam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,28 
Filii autem Abraham : Isaac et Ismael.
Numérotation du verset 1Par. 1,29 
Et he generationes eorum. Primogenitus Ismaelis : Nabaioth et Cedar et Abdeel et Mabsan33  ,
marg.|  PRIMOGENITUS  ISMAELIS. Hieronymus HIERONIMUS. Duodecim filii nascuntur Ismaeli : primogenitus Nabaioth a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur que pars est Arabie. Nam familie ipsorum oppidaque, et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab uno ex eis Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thebaran ad austrum, et Cedema ad orientalem plagam.

Cf. Hieronymus, Liber quaestionum hebraicarum in Gn., CCSL 72, p. 40.6 sqq. : « Duodecim filii nascuntur ismahelo, e quibus primogenitus fuit Nabaioth, a quo omnis regio ab euphrate usque ad mare rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae pars arabiae est. Nam et familiae eorum oppida que et pagi ac minuta castella et tribus eorum appellatione celebrantur ab uno quoque: ex his Cedar in deserto et duma alia regio et theman ad austrum et cedema ad orientem plaga dicitur ».

33  Mabsan Ed1455 Rusch] Mapsam ΩJM, Mapsan ΩS, Mabsam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,30 
et34  Masma, et Duma, Massa, Adad et Thema,

34  et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,31 
Itur35  , Naphis, Cedma. Hi sunt filii Ismaelis.

35  Itur] scrips. cum Gn. 25, 15 ; Iathur Rusch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,32 
Filii autem Cethure concubine Abraham quos genuit : Zamram, Iecsan,
interl.|  vel Iacsan
Madan, Madian, Iesboch et36  Sue. Porro filii Iecsan : Saba et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim
interl.|  negotiatores

36  Iesboch ΩJ] Iesboc Rusch Weber, Iesboe ΩS , Sesboc Amiat. ΩM| et] om. Weber
et Lathusim
interl.|  eris ferrique metalla cudentes
et Laomim37 
interl.|  vel Lomim
interl.|  filargus, id est principes multarum tribuum

37  Filii autem Dadan… Laomim Rusch Clementina cum Weber (C Σ Λ) ] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,33 
Filii autem {t. 2 : Erfurt, f. 92rb ; facsim., p. 183b} [Rusch, f. 92rb ] Madian : Epha et Epher38  et Enoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Cethure.
marg.|  CETHURE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. [a] Quasi copulate. Unde suspicantur Hebrei eam esse Agar que mortua Sara de concubina transierit in uxorem ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. [b] Filii autem Cethure iuxta historicos Hebreorum occupaverunt Trochoditen alii Traconitidem et Arabiam que nunc vocatur Eidormo usque ad maris Rubri terminos.
marg.|  ASSURIM. [d] Ab  Assurim : Syros quidam vocatos contendunt et a plerisque filiis Abrahe de Cethura occupatos esse Indie regiones.
marg.|  EPHER. Rabanus MaurusRA<BANUS>. [c] Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse ibi victor consedisse posterosque ex nomine eius Africam nuncupasse.

Hrabanus Maurus, Commentaria in Gn., lib. 3, cap. 7, PL 107, 579.26-45 : « [a] Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur aut coniuncta. Quam ob causam suspicantur Hebraei, mutato nomine, eamdem esse Agar quae, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti iam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris vetulae novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes, hoc dicimus, quod de [b] Cetura nati filii Abraham iuxta historicos Hebraeorum, occupaverunt Τρωγλοδύτην et Arabiam, quae nunc vocatur Εὐδαίμων, usque ad maris Rubri terminos . [c] Dicitur autem unus ex posteris Abrahae qui appellatur Apher duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, eius que posteros ex nomine atavi, Africam nuncupasse […] [d] Alii ab hoc Assurim vocatos Syros esse contendunt, et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones ».

38  Epher] Apher Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,34 
Genuit39  autem Abraham Isaac,
interl.|  qui de Sara solus ex repromissione

Cf. Gn. 17, 21.

39  genuit] generavit Weber
cuius fuerunt filii Esau et Israel.
interl.|  ex uno concubitu Rebecce

Gn. 25, 24.
Numérotation du verset 1Par. 1,35 
Filii Esau : Eliphaz,
interl.|  quem peperit Ada
Rahuel40  ,
interl.|  quem genuit Basemath

40  Rahuel] Rauhel Weber
Iebus41  , Ielon42  , Chore.
interl.|  hi tres filii Oolibame

41  Iebus] Iaus Weber 42  Ielon] Ialam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,36 
Filii Eliphaz :
interl.|  cuius mentio fuit in Iob
Theman, Omar43  , Sephi44  , Gothan45  , Cenez, Thamna, Amalech.
marg.| marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 92rb ; facsim., p. 183b} [Rusch, f. 92rb ] THAMNA. Queritur cum Thamna in Genesi legatur, concubina esse Eliphaz de genere Horreorum, qui apud Idumeos habitaverunt in terra Seir, que peperit ei Amalech, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotan filii Seir qui et Edom. Sed Seir hebraice pilosus dicitur qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua Edom vocatus est. Hebrei vero ita solvunt : dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz et generasse ei Amalech sed tamquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam. Alian , qui de genere Horreorum est, in Genesi scribitur Aluan 46  id est exaltatus; in Paralipomenon vero Alian , id est eiectus significans, quia Horrei exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet post vero eiecti. ||

Cf. Gn. 36, 12.
Cf. Gn. 36, 12.
Cf. Gn. 36, 23.
Cf. 1Par. 1, 40.

43  Omar Ed1455 Rusch Clementina] Omer Weber | 44  Sephi ΩS Clementina] Sepphi Φ Θ ΩJ, Zepphi Ed1455, Cepphi Rusch, Sepphu Weber (Cava Amiat. Σ T) | 45  Gothan] Gethem Weber |
46  Aluan Rusch Weber (Gn. 36, 40)] Aluhan Rusch (Gn. 36, 23)
Numérotation du verset 1Par. 1,37 
Filii Rahuel47  : Naath, Zara, Samma, Meza48  .

47  Rahuel] Rauhel Weber 48  Meza] Maza Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,38 
Filii Seir : Lothan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
Numérotation du verset 1Par. 1,39 
Filii Lothan : Horri Ahohimam49  . Soror autem Lothan fuit Thamna.

49  Ahohimam] Humam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,40 
Filii Sobal : Alian et Manaath et Ebal50  , Sephi51 
marg.|  Sephi. Hieronymus HIERONYMUS. id est unipes. In Genesi Sepho, id est bipes. Utrumque tamen per syn litteram. Bipes autem dicitur qui a processu temporis multitudine sobolis maiorem efficaciam habuerit quam in primis.

Cf. Gn. 36, 11.

50  Ebal] + et Weber 51  Sephi] Sepphi Weber
et Onam. Filii Sebeon : Ahaia52  et Ana, filius53  Ana : Dison.
interl.|  de quo in Genesi dicitur quia « invenit aquas callidas in solitudine cum pasceret asinas patris sui Sebeon »

Gn. 36, 24.

52  Ahaia] Aia Weber 53  Filius] Filii Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,41 
Filii Dison : Hamaran54 
marg.|  Hamaran : in Paralipomenon  Hamaran, id est rubricatus sordibus vel temulentus. In Genesi : « Amadan », id est concupiscibilis sed utraque unius hominis nomina sunt.

Gn. 36, 26 : « Amdan » (Amadam = ΩS)

54  Hamaran Ω Ed1455] Amdan Cava Σ T cum multis codd., Amaran Weber
et Esaban55  et Iethran56  et Charran57  58  .

55  Esaban Rusch] Eseban Weber | 56  Ietrhan Rusch Weber] Lectran ΩM, Lethian ΩS | 57  Charran Ed1455 Rusch] Charan Ω Weber | 58  Cf. Gn. 36, 28. |
Numérotation du verset 1Par. 1,42 
Filii Eser : Balaan et Zaban et Iacham59  .
marg.|  IACHAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Iacham60  filius Aser de genere Horreorum, in Genesi Zachan nominatur id est tribulator. In Paralipomenon Iacham, id est tribulatus variis enim eventibus nomina comutantur, ut varia mysteria significentur.

59  Iacham] Iacan Weber
60  Iacham] scrips., Iachan Rusch
Filii Disan61  : Hus62  et Aran.

61  Disan] Dison Weber 62  Hus] Us Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,43 
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israel. Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba.
interl.|  vel Dennaba, alii  Dannaba
marg.|  DENABA. Civitas  Bale filii  Beor regis  Edom post quem regnavit Iobab est tamen usque hodie villa  Denaba, id est octavo milliario Areopoleos pergentibus Armonem, et altera  Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Hiebus, Hieronymus de Iesbii.
Numérotation du verset 1Par. 1,44 
Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare63  de Bosra.
marg.|  BOSRA. Que est Bosor civitas in deserto trans Iordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumee de qua dicitur fluida vestimenta eius ex Bosra.

Cf. Is. 63, 1 : « Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? »

63  Zare Weber] Sare Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,45 
Cumque64  Iobab fuisset mortuus,
marg.|  IOBAB. Filius Zare quem Iob esse suspicantur, sed Hebrei asserunt eum de stirpe Nachor esse progenitum. PHILO autem, in libro questionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam filiam Iacob, et ante temptationis sue certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui extincti sunt in temptatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias predicta uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt que priorum id est Eliphaz, Armoe, Diasath, Philasias, Diphar, Celuth, Thelon. Filiarum vero Meru, Lizath, Zeli.

64  cumque] + et Weber
regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
marg.|  THEMANORUM. Theman regio a Themam filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans distans] distaus cacogr. Rusch ab urbe Petra quinque millibus, et ubi {t. 2 : Erfurt, f. 92va ; facsim., p. 184a} [Rusch, f. 92va ] Romanorum militum presidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum. Unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio hebraice Themam dicitur.
Numérotation du verset 1Par. 1,46 
Obiit quoque et Husam et regnavit pro eo {t. 2 : Erfurt, f. 92va ; facsim., p. 184a} [Rusch, f. 92va ] Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab. Et nomen civitatis eius Avith.
interl.|  vicus in terra Basan iuxta montem Galaad in tribu Manasse
marg.|  MADIAN. Civitas a minimo filiorum Abraham, et Cethure sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianei et Madianea regio. Filie quoque soceri Moysi filie Madian dicuntur. Sed hec alia civitas est Ononimos eius iuxta Armorem, et Aeroplim cuius adhuc ruine monstrantur.
Numérotation du verset 1Par. 1,47 
Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masereca65  .
interl.|  civitas regni Edom est circa Gebalenen

65  Masereca] Masreca Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,48 
Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rooboth que iuxta amnem sita est.
marg.|  ROOBOTH. Urbs est iuxta fluvium ubi erat rex Edom et usque hodie est presidium in regione Gabalena et vicus grandis qui sic vocatur.

Cf. Gn. 36, 37 ( LXX ): « Ροωβωθ τῆς παρὰ ποταμόν ».
Numérotation du verset 1Par. 1,49 
Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balaana66  filius Achobor.

66  Balaana] Baalanan Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,50 
Sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad,
interl.|  precipuus
cuius urbis fuit nomen Phou,
interl.|  Adad hic condidit urbem Phou in regione Gabaletica
et appellata est uxor eius Mechabel67 
interl.|  benignitas Domini

67  Mechabel] Mehetabel Weber
filia Matred,
interl.|  dispensatricis
filie Mezaab.
interl.|  aurificis
marg.|  MATRED  FILIE  MEZAAB. Due matres hic numerantur ad significandum mysterium, ut aurifex genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio, que fidem munda gratia Dei promeretur gignere in cordibus auditorum.
Numérotation du verset 1Par. 1,51 
Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse ceperunt.
marg.|  DUCES  PRO  REGIBUS. Notandum quod prius reges dixit de Edom postea duces, cum prius duces fuerunt quorum quasdam matres nominat ut Oolibama et Thamna.
Dux Thamna68  , dux Aliha69  ,
marg.|  DUX  ALIHA. Alua in Genesi legitur cuius interpretatio elevatio, in Paralipomenon  Aliha, id est super eam.

Cf. Gn. 36, 40 : Aluha (Rusch), Alva (Weber).

68  Thamna Rusch Weber Edmaior. 69  Aliha ΩM Rusch (Glose)] Aliba cacogr. Rusch (textus), Alia ΩS Ed1455, Aula Edmaior. (D) Φ ΨD Alva Weber ; cf. Gn. 36, 40 : Aluha
dux Ietheth,
Numérotation du verset 1Par. 1,52 
dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Numérotation du verset 1Par. 1,53 
dux Cenez, dux Theman, dux Mapsar70  ,

70  Mapsar ΩJ Ed1455 Rusch] Mabsar Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,54 
dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_1)