initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Par. 10,1 
marg.|  Multis omissis que in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familie eius commemorat. Mystice innuens quia non est necesse vitam eius describere cuius impia conversatio finem celerem meruit accipere et figurate regni Iudeorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit cuius facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum celi et terre possidentis. Quo imminente Philistiim more suo pugnant contra Israel et vincunt, quia appropinquante gratia gentiles sicut ante castitatem Israelitice fidei oppugnabant, nunc mala opera, nunc idololatrie cultum ostendendo sicut Balaam docebat Balach mittere scandalum coram filiis Israel edere et fornicari.
1 Balach] scrips., Balac Rusch
Philistiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Philisteos
interl.| vel Palestinos

Philisteos] Palestinos Weber
et ceciderunt vulnerati in monte
interl.|  superbia
Gelboe.
interl.|  luxuria Gelboe enim lubricum significat
marg.|  FUGERUNTQUE  VIRI etc. Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, hereticorum quoque perditionem non parum iuvit secularis scientia. Unde quidam ait : Philosophi patriarche hereticorum Ecclesie puritatem perversa maculavere doctrina.

Philosophi…doctrina] Cf. Hieronymus, Epistulae, Ep. 133, 2, CSEL 56, p. 243.1-3.
Numérotation du verset 1Par. 10,2 
Cumque appropinquassent Philistei
marg.|  CUMQUE  APPROPINQUASSENT. Irruerunt gentiles undique, in regnum Iude et filios eius, et corruperunt sacerdotes scribas et Phariseos filios, scilicet et seductores illius regni hereticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti predicarent aut colerent, vetuerunt.
persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan
interl.|  columbe domum
et Abinadab,
interl.| vel Aminadab
marg.|  ABINADAB. Ne patrem qui nos sibi adoptavit spiritali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio Abinadab, id est patris mei spontanei.
et Melchisue filios Saul.
marg.|  MELCHISUE. Ne in Christi regno salutem futuram credamus.   Melchisue enim interpretatur rex meus salus. Philosophus qui Arium seduxit quasi   Melchisue occidit, qui Macedonium Ionatham, qui Manicheum Abinadab, quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.
Numérotation du verset 1Par. 10,3 
Et aggravatum est prelium contra Saul.
interl.|  totis viribus agebant gentiles ut regnum Iude tolleretur
Inveneruntque eum sagittarii
interl.|  viri dolosi et astuti
et vulneraverunt iaculis.
interl.|  occultis deceptionibus
interl.|  non gladiis, id est aperta impugnatione
Numérotation du verset 1Par. 10,4 
Et dixit Saul ad armigerum suum :
marg.|  ET  DIXIT  SAUL  AD  ARMIGERUM etc. Hunc Hebrei Doech Idumeum dicunt esse, qui videns Saul esse mortuum, timens David seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Doech et ipsum Doech esse puerum cum quo Saul querebat asinas patris sui.
marg.|  AD  ARMIGERUM. Legis doctores, sicut enim arma et sagitte Philistiim pravorum deceptiones, sic Israelitarum arma doctrine spiritalis verba qua se populus Dei {t. 2   : Erfurt, f. 98vb   ; facsim., p. 196b} [Rusch, f. 98vb   ] debuit munire a periculis. Saul usque ad desperationem vulneratus, maluit armigeri sui quam incircumcisorum gladio perire, quia principes Iudeorum arrepto semel proposito in peccatis moriendi, maluerunt a doctoribus suis mandata legis solventibus perimi, quam gentilium consortio pollui. Unde : « Non introierunt in pretorium ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha ».

Io. 18, 28.
Evagina gladium {t. 2   : Erfurt, f. 98vb   ; facsim., p. 196b} [Rusch, f. 98vb   ] tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum.
marg.|  NOLUIT  AUTEM  ARMI etc. Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos, qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem, quorum visa morte, id est peccandi obstinatione et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis que male interpretari timuerant sibi occasionem fecisse ruine. Heretici quoque peccatorum suorum iaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus cum artem quam pro communi utilitate didicit superbie, cenodoxie, philargyrie, vel cuiuslibet vitii contagione polluit suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit ipsum irruit.
Numérotation du verset 1Par. 10,5 
Quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.
marg.|  QUOD  CUM  VIDISSET  ARMIGER. Videntes indocti vere humilitatis medicamina, lavacrumque baptismi ignorantes in Iudea magistros suos certamine spiritali victos, et vulgus non paucum eorum auditui proximum persequente adversario a prisca constantie sue sede fugatum, maiorum ruina turbati, opera virtutum et munimina scientie spiritalis que habuerant amiserant, veneruntque peccata gentilium et cuncta Iudeis incredulis studia virtutum perversa habitatione corruperunt. Venerunt immundi spiritus, et corda que fidei constantia deseruit occupaverunt. Venerunt gentes et optima quondam Iudeorum studia credendo sua fecerunt. Unde : « Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructum eius ».

Mt. 21, 43.
Numérotation du verset 1Par. 10,6 
Interiit ergo Saul et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit.
interl.|  ne amplius regnaret et gentem Iudeorum regnum amisisse monstraret
Numérotation du verset 1Par. 10,7 
Quod cum vidissent viri Israel qui habitabant in campestribus, fugerunt, et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt. Veneruntque Philistiim, et habitaverunt in eis.
Numérotation du verset 1Par. 10,8 
Die igitur altero detrahentes Philistiim spolia cesorum, invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe.
Numérotation du verset 1Par. 10,9 
Cumque spoliassent eum et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis.
Numérotation du verset 1Par. 10,10 
Arma autem eius conservaverunt in fano dei sui et caput affixerunt in templo Dagon.
marg.|  ET  CAPUT  AFFIXERUNT  IN  TEMPLO  DAGON. Caput Saulis   in templo Dagon Philistei affixerunt, cum maligni spiritus animam in peccatis mortuam, in abyssum inferni demergunt. Interpretatur enim   Dagon piscis tristitie. Piscis autem tristitie merito dicitur, qui in infernum demersus eterno dolore cruciatur. Usque adeo hostes visibiles vel invisibiles Iudeam impietatis armis persecuti sunt, ut primatum regni radicitus auferrent et munimina sacre legis eriperent. Cuius deiectionem signum triumphi et causam letitie longe lateque complicibus suis divulgarunt, et celestis militie armaturam Iudeis exempta laribus suis, id est demoniorum doctrinis equiperarunt vel spiritalia carnaliter interpretando, vel divinas litteras quasi communes pro voluntate ventilando. Gentem vero ipsam regno privatam quasi ad nihilum redactam sub potestate inimicorum in derisum et publicum posuere proverbium, quod est corpus Saulis truncum in muro Bethsan, id est {t. 2   : Erfurt, f. 99ra   ; facsim., p. 197a} [Rusch, f. 99ra   ] domus inimici ostentatui suspendisse hereticos quoque peccatorum sagittis stratos cum presidio caritatis - que est ars virtutum - fraudant. Quasi   caput Saul immundi spiritus truncant, cum suum magis quam sacre Scripture sensum sequi persuadent. Armis spoliant, cum divina eloquia demoniaco spiritu pervertunt.   Arma Saulis in templo Astharoth ponunt qui interpretatur factura exploratorum, et significat doctrinam demonum qui circumeunt querentes quem devorent, cum opera quibus fideles servierant ad sue malignitatis obsequium permutant, membra nimium sine luce et vita in muro domus inimici suspendunt.
marg.|  Prius caput ei affixerunt, postea vero miserunt in terram suam ut circumferretur ostentandi causa. In Regum autem dicitur quod « corpus Saul suspenderunt in muro Bethsan » sed Hebrei tradunt Bethsan vocari domum Dagon, que interpretatur domus dormientis. Ibique caput et corpus Saul suspensum esse. Alia est enim Bethsan in Iudicum et Iosue que interpretatur domus securitatis.

Cf. 1Rg.(1Sm.) 31, 10.
Idc. 1, 27.
Cf. Ios. 17, 11.

conservaverunt] consecraverunt Weber
Numérotation du verset 1Par. 10,11 
{t. 2   : Erfurt, f. 99ra   ; facsim., p. 197a} [Rusch, f. 99ra   ] Hoc cum audissent viri Iabesgalaad, omnia scilicet que Philistiim fecerunt super Saul,
marg.|  HOC  CUM  AUDISSENT  VIRI etc.   Viri scilicet Ecclesie - Iudeam de qua sibi predicatores inissos esse meminerant a gentibus derisam - surrexerunt viriliter agentes et inter errantium tenebras virtutum inter ambulantes prohibuerunt gentes de eius irrisione letari dicentes : « Si delibatio sancta est et massa, et si radix sancta, et rami », « Noli gloriari adversum fractos ramos ». Cadavera carnales sunt, vel quelibet carnalia ossa fortes vel virtutum opera. Ossa in nemore Iabes sepeliunt, cum que in infirmis virtutis vel firmitatis inveniunt, non quasi nihil despiciunt, sed fructuosis sanctorum operibus adiungunt, si quos inter carnales virtutibus studere noverint, sanctorum consortio annumerant. Per nemus enim bonorum fructus exprimitur. Quod vero in Regum legitur quia combusserunt viri Iabes cadavera Saul et filiorum eius, significat sanctos Iudeorum casum superno relinquere iudicio. Unde : « O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei » etc. Iuxta illud : « Si quid residum fuerit comburatur ».
marg.|  GALAAD. Que interpretatur exsiccata et Ecclesiam significat, quam fervor solis iustitie ab omni concupiscentie fluxu exsiccavit. Unde in monte sita describitur qui Galaad id est acervus testimonii vocatur, ut significet vitam sanctorum sublimen idoneis Scripturarum testimoniis firmatam. Hec est civitas quam primis regni sui auspiciis Saul ab hostium obsidione liberavit.

Rm. 11, 16.
Rm. 11, 18.
Cf. 1Rg. (1Sm.) 31, 12.
Rm. 11, 33.
Numérotation du verset 1Par. 10,12 
consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius, attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum que erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 99rb   ; facsim., p. 197b} [Rusch, f. 99rb   ] ET  IEIUNAVERUNT  SEPTEM  DIEBUS. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim huius seculi etates quibus in carne laboramus sequitur septima quietis animarum. Mystice de cecitate Iudeorum sabbatum carnaliter observantium contribules sui, id est fideles continue dolent et quasi septem diebus ieiunant. Percepto autem mysterio octave diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt.
marg.|  Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulture oblivionis tradunt. Septem dies ieiunant, id est omne tempus huius vite quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur.
Numérotation du verset 1Par. 10,13 
Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas,
interl.|  finitum est regnum Iudeorum quia legem sepe transgressi sunt et idola coluerunt
eo quod prevaricatus sit
interl.| vel prevaricasset
mandatum Domini quod preceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
Numérotation du verset 1Par. 10,14 
nec speraverit in Domino, propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
interl.|  ad David Christum et christianum populum

Isai vel aliter Iesse, cf. Sir. 45, 31 : « Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda… » ; Is. 11, 10.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_10)