initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Par. 14,1 
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut edificarent ei domum.
Numérotation du verset 1Par. 14,2 
Cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israel.
Numérotation du verset 1Par. 14,3 
Accepit quoque David alias uxores in Hierusalem, genuitque filios et filias.
marg.|  ACCEPIT  QUOQUE  DAVID  ALIAS  UXORES. Multe uxores David multas gentes significant, que per fidem Christi copulantur. Concubine hereticorum Ecclesias que christiani nominis titulo gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra Christum sequuntur, non coniuges sed concubine dicuntur. Nunc reges si plures habeant uxores crimen est, quia figure transierunt.
Numérotation du verset 1Par. 14,4 
Et hec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem : Samma, et Sobab, Nathan, et Salomon,

Samma] Sammu Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,5 
Iebar et Elisu et Eliphaleth,

Elisu] Helisu Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,6 
Noga quoque, et Napheg, et Iaphie,
Numérotation du verset 1Par. 14,7 
Elisama et Baliada et Eliphalech.

Eliphalech ΩJ Ed1455 Rusch] Eliphaleth Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,8 
Audientes autem Philistiim eo quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quererent eum.
interl.| interl.| non fidei devotione sed dolo nequitie, ideo non metuerunt venire, quia scilicet noluerunt credere||
marg.|  AUDIENTES  AUTEM  PHILISTIIM. Diffamata evangelium gratia et regno Christi ubique predicato, gentes undique surrexerunt contradicentes evangelio pacis.
Quod cum audisset David egressus est obviam eis.
interl.| interl.| beneficii sui munera ostendens, sed qui ingratus fuit mortem sibi acquisivit||
Numérotation du verset 1Par. 14,9 
Porro Philistiim venientes diffusi {t. 2 : Erfurt, f. 101va ; facsim., p. 202a} [Rusch, f. 101va ] sunt in valle Raphaim.
Numérotation du verset 1Par. 14,10 
Consuluitque David Dominum dicens : Si ascendam ad Philisteos, et si trades eos in manu mea. Et dixit ei Dominus : Ascende et tradam eos in manu tua.

Dominum] Deum Weber et] om .Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,11 
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit : Divisit Deus inimicos meos
interl.|  cum fideles sibi per electionem gratie coniunxit et infideles expulit
per manum meam sicuti dividuntur aque. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim.
Numérotation du verset 1Par. 14,12 
Dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri.
Numérotation du verset 1Par. 14,13 
Alia etiam vice Philistiim irruerunt et diffusi sunt in valle.
Numérotation du verset 1Par. 14,14 
Consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus : Non ascendes post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pirorum.

ascendes] ascendas Weber
Numérotation du verset 1Par. 14,15 
Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philistiim.
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 101va ; facsim., p. 202a} [Rusch, f. 101va ] IN CACUMINE  PIRORUM. In Hebreo vero flentium, id est idolorum venire iubet in quibus confidebant quia ad fletum eternum ducunt.  Cum audieris inquit  sonitum gradientis in cacumine flentium, id est cum audieris ab angelis paganorum idola destrui in quibus est omnis fortutudo eorum,  tunc inibis prelium, quia Dominus ante te percutiet castra Philistinorum.
marg.|  Invisibilis Deus qui in maiestate sua preminet universis per invisibilia presentiam suam ostendit. Unde : « Invisibilia ipsius a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur ». Innuitur quoque fidelibus, ut auxilium Dei querant in omnibus et proficere se in certamine confidant, cum Domini adventum sibi adesse sentiant. Cacumina vero  pirorum significant altitudinem sanctorum. Dat Deus signum doctoribus sanctis ad predicandum missis, ut sequantur scilicet devotionis ministerio quos Spiritus sanctus dirigit premonendo.

Rm. 1, 20.
Numérotation du verset 1Par. 14,16 
Fecit ergo David
interl.|  Christus
sicut preceperat ei Deus
interl.|  Pater
et percussit castra Philistinorum
interl.|  demonum vel mundi principatum
de Gabaon
interl.|  collis vel sublimitas
usque Gazera.
interl.|  sepem eius vel divisionem
marg.|  DE GABAON  USQUE  GAZERA. Percutit Christus, qui in colle superbie consistunt et conterit sepem duritie eorum dividens pertinaciam, ut solus dominetur in orbe terrarum. Unde sequitur :  Divulgatumque est nomen David etc.
Numérotation du verset 1Par. 14,17 
Divulgatumque est nomen David
interl.|  « Dedit illi nomen quod est super omne nomen »

in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_14)