initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Par. 16,1 
Et tulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
marg.|  ET  CONSTITUERUNT  IN  MEDIO. Ponitur arca   in medio tabernaculi quod tetenderat ei David , id est fides Ecclesie predicatur proficit et inseritur cordibus fidelium quos Deus ad vitam preordinavit eternam.

1 et tulerunt] attulerunt Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,2 
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, {t. 2   : Erfurt, f. 102va   ; facsim., p. 204a} [Rusch, f. 102va   ] benedixit populo in nomine Domini,
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 102va   ; facsim., p. 204a} [Rusch, f. 102va   ] BENEDIXIT  POPULUM. Christus fidem et devotionem Ecclesie commendat Patri qui etiam “ad dexteram Patris interpellat pro nobis” et tamquam verus David benedicit et salutaris mysterii pascit alimentis.

Cf. Rm. 8, 34.
Numérotation du verset 1Par. 16,3 
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem,
marg.|  ET  DIVISIT  UNIVERSIS. Hec munera fideles accipiunt, quando unus panis et unum corpus multi in Christo carnis sue lasciviam castigantes et servituti subiicientes sancti Spiritus igne decoquunt, et fructus bonorum operum oleo misericordie piguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa non fructificat, quia qui verbum Dei auretenus percipiunt sine boni operis prole moriuntur.
tortam
interl.|  unam, quia « unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium » etc.

Eph. 4, 5-6.
panis,
interl.|  » qui de celo descendit et dat vitam mundo »

Io. 6, 33.
et partem asse carnis,
interl.|  vituli saginati igne passionis assati
bubule, et frixam oleo similam.
marg.|  FRIXAM  OLEO  SIMILAM. Carnem a peccati sale, scilicet mundissimam ob humane salutis causam crucis sartagine tostam, oleo caritatis plenam : « Sic enim Deus dilexit mundum ut filium unigenitum daret » qui ex caritate passus est.

Io. 3, 16.
Numérotation du verset 1Par. 16,4 
Constituitque coram arca Domini de levitis qui ministrarent,
interl.|  cor mundum cum pura conversatione exhibentes
et recordarentur operum eius,
interl.|  meditantes in lege Dei secundum regulam fidei die ac nocte

Cf. Ps. 1, 2.
et glorificarent
interl.|  predicatione iubilatione et opere
atque laudarent
interl.|  digne
Dominum Deum Israel,
Numérotation du verset 1Par. 16,5 
Asaph principem, et secundum eius Zachariam. Porro Iehiel, et Semiramoth, et Ieiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom et Ieiel super organa psalterii et lyras. Asaph autem ut cymbalis personaret.
Numérotation du verset 1Par. 16,6 
Banaiam vero et Aziel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca federis Domini.
Numérotation du verset 1Par. 16,7 
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius :
marg.|  IN  DIE  ILLO  FECIT etc. Quia Christus ordinem doctorum in culmine ecclesiastice dignitatis constituit.   Asaph enim congregans interpretatur.   Asaph ergo   et fratres eius sunt apostoli et apostolici viri ad congregandos fideles constituti de quibus dicitur : « Constitues eos principes super omnem terram ». Modum autem laudationis quem ipse David composuit scriptor historie inseruit dicens :   Confitemini Domino etc.

Ps. 44, 17.
Numérotation du verset 1Par. 16,8 
Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius.
marg.|  CONFITEMINI  DOMINO  ET.   Alleluia huic Psalmo pretitulatum est et secundum Hieronymum neutri generis est. Allelu : laudate, ia invisibilem Deum significat. Quod est unum de decem Dei nominibus, sicut in epistola ad Marcellam tradit Hieronymus HIERONYMUS .

Ps. 104, 1.
Cf. Hieronymus, Epistulae, Ep. 26 ad Marcellam, CSEL 54, p. 221. 16-17.
Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 2, cap. 16, PL 109, 352D-353A.

et] om. Weber eius] illius Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,9 
Cantate ei et psallite, et narrate omnia mirabilia eius.

cantate] canite Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,10 
Laudate nomen sanctum eius, letetur cor querentium Dominum.
Numérotation du verset 1Par. 16,11 
Querite Dominum et virtutem eius, querite faciem eius semper.
Numérotation du verset 1Par. 16,12 
Recordamini mirabilium eius que fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,13 
Semen Israel servi eius, filii Iacob electi illius.
Numérotation du verset 1Par. 16,14 
Ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,15 
Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis quem precepit in mille generationes,
Numérotation du verset 1Par. 16,16 
quem precepit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac.

precepit] pepigit Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,17 
Et constituit illud Iacob in preceptum, et Israel in pactum sempiternum,
Numérotation du verset 1Par. 16,18 
dicens : Tibi dabo {t. 2   : Erfurt, f. 102vb   ; facsim., p. 204b} [Rusch, f. 102vb   ] terram Chanaan, funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset 1Par. 16,19 
Cum essent pauci numero parvi et coloni eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,20 
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset 1Par. 16,21 
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.

increpavit] increpuit Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,22 
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari,
Numérotation du verset 1Par. 16,23 
Cantate Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius.

Cantate] canite Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,24 
Narrate in gentibus gloriam eius et in cunctis populis mirabilia eius,

et] om. Weber eius] illius Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,25 
quia magnus Dominus et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
Numérotation du verset 1Par. 16,26 
Omnes enim dii populorum idola, Dominus autem celos fecit.
Numérotation du verset 1Par. 16,27 
Confessio et magnificentia coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,28 
Afferte Domino familie populorum, afferte Domino gloriam et imperium.
Numérotation du verset 1Par. 16,29 
Date Domino gloriam nomini eius. Levate sacrificium et venite in conspectu eius, et adorate Dominum in decore sancto.
Numérotation du verset 1Par. 16,30 
Commoveatur a facie illius omnis terra, ipse enim fundavit orbem inmobilem.
Numérotation du verset 1Par. 16,31 
Letentur celi et exultet terra et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
Numérotation du verset 1Par. 16,32 
Tonet mare et plenitudo eius. Exultent agri et omnia que in eis sunt.
Numérotation du verset 1Par. 16,33 
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram.
Numérotation du verset 1Par. 16,34 
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,35 
Et dicite : Salva nos Deus salvator noster et congrega nos, et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis.
Numérotation du verset 1Par. 16,36 
Benedictus Dominus Deus Israel ab eterno usque in eternum et dicat omnis {t. 2   : Erfurt, f. 103ra   ; facsim., p. 205a} [Rusch, f. 103ra   ] populus amen et hymnum10 
interl.|  predictum

10  hymnum] hymnus Weber
Deo11  .
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 102vb   ; facsim., p204b} [Rusch, f. 102vb   ] ET  DICAT  OMNIS  POPULUS  AMEN. Gentilis scilicet, qui adhuc infidelis erat quando iste canebat, qui tamen prophetie virtute introductus est ut amore universitatis diceret {t. 2   : Erfurt, f. 103ra   ; facsim., p. 205a} [Rusch, f. 103ra   ]   amen amen , id est   fiat fiat , sicut hodie orantibus sacerdotibus respondetur   amen, ut concordet in precibus pia sacerdotum intentio et populi sana devotio secundum illud : « Amen amen dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, ex omni re quamcumque petierint fiet illis » etc.

Mt. 18, 19.

11  Deo] Domino Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,37 
Dereliquit itaque ibi coram arca federis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arce iugiter per singulos dies
interl.|  nemo, militans Deo, implicat se secularibus negotiis
et vices suas.
 secundum qualitatem auditorum quisque sua vice ministret
Numérotation du verset 1Par. 16,38 
Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo, et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores.
Numérotation du verset 1Par. 16,39 
Sadoc autem sacerdotem et fratres
interl.|  consanguineos
illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
marg.|  IN  EXCELSO  QUOD  ERAT  IN  GABAON etc. Alii dicunt tabernaculum Dei postquam filii Israel intraverunt in terram Chanaan primum fuisse in Silo, deinde in Nobe, post in   Gabaon tandem in Sion. Alii locum esse in Hierusalem appellatum   Gabaon , ibique David tabernaculum et arcam collocasse.   Gabaon enim collis interpretatur. Excelsum autem locum dictum esse existimant pro dignitate divini cultus. Sed in libro Locorum legimus :   Gabaon metropolim esse Eveorum in tribu Beniamin. Et nunc ostenditur villa eiusdem nominis in quarto milliario Bethleem ad occidentem iuxta Rama et Ramon ubi Salomon hostiis immolatis divinum meruit oraculum. Fuit autem separata levitis.

Cf. Hieronymus, De situ et nominibus locorum hebraicorum, PL 23, 900B-C.
Numérotation du verset 1Par. 16,40 
ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere, iuxta omnia que scripta sunt in lege Domini quam precepit Israeli.
Numérotation du verset 1Par. 16,41 
Et post eum Heman et Idithun et reliquos elitos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,42 
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo, filios autem Idithun fecit esse portarios.
Numérotation du verset 1Par. 16,43 
Reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui sue.
marg.|  UT  BENEDICERET. Generationi filiorum vacaret alii per antifrasim benedictionem accipiunt. Domum autem Michol filiam Saul quam increpabat David, quia despexit eum saltantem coram arca Domini.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 6, 16.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_16)