initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Par. 20,1 
Factum est autem post anni circulum eo tempore {t. 2 : Erfurt, f. 104vb ; facsim., p. 208b} [Rusch, f. 104vb ] quo solent reges ad bella procedere,
interl.|  in hebreo : quo reges ad bella processerant, contra David scilicet
congregavit Ioab exercitum et robur militie, et vastavit terram filiorum Ammon.
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 104va ; facsim., p. 208a} [Rusch, f. 104va ] CONGREGAVIT  IOAB  EXERCITUM. Ioab bellum inchoavit, David perfecit. Christus enim bellum agit cum predicatorum ordo contra mundi potentes scutum fidei opponit, sed finis certaminis et triumphus ad Christum refertur qui « operatur in nobis velle et perficere ». Qui coronam quam diabolo abstulit sibi aptavit fideles, scilicet qui quasi corona eum ambiunt. Unde : « Benedices corone anni benignitatis tue ».
marg.|  Coronam fecitque sibi diadema quia conflando purgavit secundum legem. Tradunt autem Hebrei quia illicitum erat homini Iudeo de idolis aliquid auri vel argenti accipere, quia lex idololatriam vetat. Ethai Etheum, qui de Philisteis ad David venerat, coronam de capite Melchon {t. 2 : Erfurt, f. 104vb ; facsim., p. 208b} [Rusch, f. 104vb ] rapuisse ut liceret Iudeo de manu hominis capere quod de capite idoli non licebat.

Phil. 2, 13.
Ps. 64, 12.
Cf. Hrabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 2, cap. 20, PL 109, 372D-373A.
Perrexitque et obsedit Rabbath.
interl.|  civitas regni Ammon que nunc Philadelphia dicitur. Interpretatur autem Rabbath multi, quia « multi venient ab Oriente et occidente et recumbent cum Abraam, Isaac, et Iacob in regno celorum »

Mt. 8, 11.

Rabbath Rusch] Rabath ΩSM, Rabba Weber
Porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabbath et destruxit eam.

Rabbath Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,2 
Tulit autem David coronam Melchon de capite eius,
interl.|  idoli quod interpretatur rex eorum

Melchon] Melchom Weber
et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema, manubias
interl.|  id est spolia
quoque urbis plurimas tulit.
Numérotation du verset 1Par. 20,3 
Populum autem qui erat in ea eduxit, et fecit super eos tribulos et trahas et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur, sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem.

tribulos] tribulas Weber dissecarentur] dissicarentur Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,4 
Post hec initum est bellum in Gazer
interl.|  in Regum Gob id est lacus vel locusta, Gazer autem ordinatio, quia sicut locuste herbam, ita filii Araphe delebant filios Israel

Cf. 2Rg. (2Sm.) 21, 18.
adversus Philisteos, in quo percussit Sobochai
interl.|  in Regum de stirpe Arapha, quia filii erant Orphe, nurus Noemi de terra Moab

Cf. 2Rg. (2Sm.) 21, 20.
Cf. Rt. 1, 4.
Usathithes Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos.

Usathithes] Usathites Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,4 
Post hec initum est bellum in Gazer adversus Philisteos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos
marg.|  BELLUM. Notandum quod in Paralipomenon tria bella David principaliter leguntur, in Regum quattuor. Ibi enim quartum bellum est ubi David contra Philisteos preliante Iesbidenob qui fuit de genere Arapha, cuius hasta trecenti uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David, presidio fuit ei Abisai filius Sarvie, et percussum Philisteum interfecit. Sed et tres sunt distinctiones temporum : preteritum, presens, et futurum et quattuor vicissitudines : ver, estas, autumnus, hiems. Et bellum Christi omni tempore vite contra visibiles vel invisibiles hostes agitur in membris suis, et triumphatur in ipso. Unde : « In Deo faciemus virtutes et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos ».

Cf. Ps. 59, 14.
Numérotation du verset 1Par. 20,5 
Aliud quoque bellum gestum est adversum Philisteos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethleemites fratrem Goliath Gethei, cuius haste lignum erat quasi liciatorium texentium.

Bethleemites] Lehemites Weber Gethei] Getthei Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,6 
Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus habens digitos senos, id est simul viginti quattuor qui et ipse de Raphaim. Fuerat stirpe generatus.
marg.| marg.| SED ET  ALIUD  BELLUM  ACCIDIT IN  GETH. In Regum libro ita : « Tertium fuit in Gob contra Philisteos in quo percussit Adeodatus filius Saltus, polymitarius Bethleemites Goliath Getheum » etc. Gob lacus interpretatur, quia sicut in lacum leonum misit se David contra Goliam, qui est adeodatus, id est in regnum electus. Filius saltus in quo scilicet oves pascebat, polymitarius quia de genere Beseleel fuit mater eius. Bethleemites, quia de Bethleem in qua panis causa Ruth Booz nota est. Unde locus domus panis vocatus est. Quod adeo datus ipse David sit patet ubi dicitur : « Hi nati sunt de Arapha in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius ». Hebrei vero Arapham matrem gigantium, Orpham nurum Noemi arbitrantur.||

2Rg. (2Sm.) 21, 19.
2Rg. (2Sm.) 21, 22.

Raphaim] Rapha Weber
Numérotation du verset 1Par. 20,7 
Hic blasphemavit Israel et percussit eum Ionathan filius Samaa10  fratris David. Hi sunt filii Raphaim11  in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius.

10  Samaa] Sammaa Weber 11  Raphaim] Rapha Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_20)