initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 22

Numérotation du verset 1Par. 22,1 
Dixitque David : Hec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israel.
interl.|  hunc putavit esse locum in quo Abraam pro filio arietem immolavit

a Cf. Gn. 22, 1-18.
b Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 2, cap. 22, PL 109,380C.
Numérotation du verset 1Par. 22,2 
Et precepit ut congregarentur omnes proselyti {t. 2   : Erfurt, f. 105vb   ; facsim., p. 210b} [Rusch, f. 105vb   ] de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cedendos lapides et poliendos, ut edificaretur domus Domini,
interl.| vel Dei
marg.|  UT  CONGREGARENTUR. De Ecclesia Christus artifices domus sue elegit, qui inconditos mores hominum dolarent et polirent ut in edificatione spiritali per {t. 2   : Erfurt, f. 105vb   ; facsim., p. 210b} [Rusch, f. 105vb   ] diversas iuncturas fidei et caritatis sibi convenirent. Unde : « Propter hoc dolavi in prophetis et occidi eos in verbis oris mei » etc.

Cf. Os. 6, 5.

congregarentur] tongregarentur cacogr. Rusch Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 1Par. 22,3 
ferrum quoque plurimum ad claves ianuarum,
marg.|  FERRUM. Fidei firmitatem sacris dogmatibus ordinavit ut intrantes in Ecclesiam timoris aculeis configerentur, et sic per dilectionis et societatis fidem mutuo necterentur. Unde : « Confige timore tuo carnes meas ». Et alibi : « Hierusalem que edificatur ut civitas cuius participatio eius in » etc.

Ps. 118, 120.
Ps. 121, 3.

claves] clavos Weber
et ad commissuras atque iuncturas preparavit David et aeris pondus innumerabile.
marg.|  AERIS. Lectiones sonoras et cantica spiritalia que sancti patres ad instructionem Ecclesie Christo vero pacifico prepararunt.
Numérotation du verset 1Par. 22,4 
Ligna quoque cedrina non poterant estimari,
marg.|  CEDRINA  LIGNA. Viros virtutibus claros quos ad exemplum instruxerunt vel Scripturis suis inseruerunt.
que Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
marg.|  SIDONII  ET  TYRII. Quia per predicatores qui de gentibus electi sunt tales viri ad notitiam Ecclesie pervenerunt.
Numérotation du verset 1Par. 22,5 
Et dixit David : Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus.
marg.|  PARVULUS  EST  ET  DELICATUS. Tempore veteris testamenti obscura fuit notitia incarnationis Christi, parvus quoque numerus fidelium qui sunt membra Christi.
Domus autem quam edificare volo Domino talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur. Preparabo ergo ei necessaria, et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
marg.|  PREPARAVIT  IMPENSAS. Moyses impensas domus Domini preparavit dicens : « O Israel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius » etc. et aliis similibus.

Cf. Dt. 10, 12.

edificare] edificari Weber
Numérotation du verset 1Par. 22,6 
Vocavitque Salomonem filium suum, et precepit ei ut edificaret domum Domino Deo Israel.
Numérotation du verset 1Par. 22,7 
Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis mee fuit ut edificarem domum nomini Domini Dei mei,
Numérotation du verset 1Par. 22,8 
sed factus est ad me sermo Domini dicens : Multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti. Non poteris edificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.
marg.|  MULTUM  SANGUINEM  FUDISTI. Significat Iudeos propter carnalem legis observantiam et sanguinolenta opera non posse spiritale edificium Domino preparare. Vel quia pollutas manus habebant sanguine Christi et prophetarum. Unde : « Hierusalem que occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt » etc.

Mt. 23, 37.
Numérotation du verset 1Par. 22,9 
Filius
interl.|  Christus
qui nascetur tibi
interl.|  de semine tuo
et erit vir quietissimus. Faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur,
interl.|  » Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis »

Ps. 71, 7.
et pacem
interl.|  » Ipse enim est pax nostra »

Eph. 2, 14.
et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset 1Par. 22,10 
Ipse edificabit domum
interl.|  Ecclesiam
nomini meo, et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem.
interl.|  » Ipse invocabit me : Pater meus tu, et ego primogenitum ponam illum »

Cf. Ps. 88, 27.
Firmaboque solium regni eius super Israel in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 22,11 
Nunc ergo fili mi sit Dominus tecum, et prosperare et edifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
Numérotation du verset 1Par. 22,12 
Det quoque {t. 2   : Erfurt, f. 106ra   ; facsim., p. 211a} [Rusch, f. 106ra   ] tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
Numérotation du verset 1Par. 22,13 
Tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia que precepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare viriliter age, ne timeas, neque paveas.
Numérotation du verset 1Par. 22,14 
Ecce ego in paupertaticula mea
interl.|  paupertatem legalis littere significat, “lex enim habens umbram futurorum” nihil ad perfectum adduxit

Cf. Hbr. 10, 1.

paupertaticula] paupertatula Weber
preparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia,
interl.|  in perfectis numeris perfectio designatur
marg.|  AURI. Patres veteris Testamenti in Scripturis suis sensus profunditatem et eloquii venustatem inserebant.
et argenti mille millia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus.
interl.|  quia divinorum testimoniorum firmatas inestimabilis est unde : « Celum et terra transibunt verba autem mea non transibunt »

Lc. 21, 33.
Vincitur enim numerus magnitudine. Ligna
interl.|  mente elatos
et lapides
interl.|  duritia lapideos
preparavi ad universa impendia.
marg.|  TALENTORUM. Talentum ceteris precellit ponderibus et rei magnitudinem et perfectionem significat.
Numérotation du verset 1Par. 22,15 
Habes quoque plurimos artifices, latomos et cementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos.
marg.|  ARTIFICES. Predicatores qui latomi cementarii et artifices lignorum et multis aliis modis dicuntur, quia iuxta qualitatem auditorum formatur doctrina predicatorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes, aliter superbi, aliter humiles docendi sunt.
Numérotation du verset 1Par. 22,16 
In auro et argento, aere et ferro cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
Numérotation du verset 1Par. 22,17 
Precepit quoque David cunctis principibus Israel ut adiuvarent Salomonem filium suum.
marg.|  PRECEPIT  QUOQUE  DAVID  CUNCTIS  PRINCIPIBUS  UT  ADIUVARENT. Significat legem et prophetas firma auctoritate docere, ubi qui sanctitate et virtute in Ecclesia principantur adiuvent verum Salomonem in edificio eius docendo scilicet et operando. Unde : « Adorate Dominum in atrio sancto eius ».

Ps. 28, 2 ; Ps. 95, 9.
Numérotation du verset 1Par. 22,18 
Cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes in manu
interl.| vel manus

omnes] inimicos Weber
vestra
interl.| vel vestras
et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.
Numérotation du verset 1Par. 22,19 
Prebete igitur corda vestra et animas vestras et
interl.|  alias : ut

et] ut Weber
queratis Dominum Deum vestrum et consurgite et edificate sanctuarium Domino Deo,
interl.|  » Templum Domini sanctum est quod estis vos »
marg.|  SANCTUARIUM. [b] « Anima iusti sedes est sapientie ». [a] In hac domo requiescit arca, id est fides incarnationis Christi.

1Cor. 3, 17.
Sententia Augustino, Cassiodoro et sequacibus frequenter laudata, aliquando iisdem et aliis Scripturae tributa. Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, I, Ps. 34 § 2, CCSL 38, p. 301.46 ; Ps. 46 § 10, CCSL 38, p. 535.19 : « Anima iusti sedes sapientie » ; Ps. 79 § 2, p. 1112.21 : « Audi quid dicat Scriptura ? Anima iusti sedes est sapientie » et passim. Eucherius Lugdunensis, Formularum spiritalis intelligentiae ad uranium liber unus, cap. 1, PL 50, 734D : « In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est : Anima eius sedes sapientiae; sapientia vero Dei Patris Christus est [1Cor. 1, 24], qui in animis sanctorum dicitur sedere ». Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 29, cap. 28.14-15, CCSL 143B, p. 1473 : « Caelum mihi sedes est [Is. 66, 1]. De qua sede alias scriptum est : Anima iusti sedes sapientie ». Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, hom. 38 § 2, CCSL 141, p. 360.24. Cf. ad sensum Prv. 12, 23 ; Sap. 7, 28. < Parall . > Glossa ordinaria (Is. 66, 1 marg.).
Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 2, cap. 22, PL 109, 387B-C : « Simili modo et caeteri prophetae hoc dicebant dictis, hocque persuadebant exemplis, ut Salvatori venienti quisque cordis habitaculum praepararet, et in mente sua sanctuarium Domini recta fide et bona voluntate construeret, quatenus illis [a] introduceretur arca foederis Domini, hoc est, fides incarnationis Christi, vasaque Domino consecrata, sanctorum virorum utique exemplum, et mirifica facta. Vasa enim Dei sunt animae sanctorum, in quibus sapientia divina consistit, ac diversa Spiritus sancti charismata continentur. Unde per quemdam Sapientem dicitur : [b] Anima iusti sedes est sapientiae. Et item : Spiritus, inquit, Domini replevit orbem terrarum, et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis ». [FG2017 MM2017]
ut introducatur arca federis Domini et vasa Domino consecrata in domum que edificatur nomini Domini.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_22)