initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 23

Numérotation du verset 1Par. 23,1 
Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super {t. 2 : Erfurt, f. 106rb ; facsim., p. 211b} [Rusch, f. 106rb ] Israel.
marg.|  IGITUR  DAVID  SENEX. Post completionem veteris Testamenti successit incarnatio salvatoris cuius regni non erit finis. Unde : « Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum ».||

a Gal. 4, 4.
Numérotation du verset 1Par. 23,2 
Et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque levitas.
interl.|  singuli ordines diversorum officiorum ad Christi congregantur officium||
Numérotation du verset 1Par. 23,3 
Numeratique sunt levite a viginti annis et supra, et inventa sunt triginta octo millia virorum.
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 106rb ; facsim., p. 211b} [Rusch, f. 106rb ] NUMERATI  SUNT  LEVITE. Qui ministerio Domini funguntur, fidem sancte Trinitatis et mandatorum impletionem servare debent. Unde :   Inventa sunt triginta octo millia virorum . Quisquis enim sana fide et recto opere usque ad finem Deo servit, et ad resurrectionis gratiam et beatitudinem eternam que in octonario signantur perveniet.||

viginti] triginta Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,4 
Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia prepositorum autem et iudicum sex millia.
marg.|  VIGINTI  QUATTUOR  MILLIA. Quia veri ministri lucis debent instare et a via iustitie non declinare. Nam   viginti quattuor horis totus per circulum orbis illustratur et tenebrarum umbra pellitur. Unde septuaginta duo discipuli ad predicandum missi, quia fides sancte Trinitatis cum operibus lucis ad iustitiam sufficit ter enim viceni et quater terni septuaginta duo fiunt. Quo numero linguarum diversitas et librorum utriusque testamenti series comprehenditur.||
marg.|  PREPOSITORUM. Quia nemo huius ordinis dignitatem appetere debet, nisi qui perfectioni et doctrine suadet. Senario enim numero mundus factus est et homo sexto die creatus, qua et redemptus est.||

Cf. Lc. 10, 17.
Cf. Gn. 1, 26.
Numérotation du verset 1Par. 23,5 
Porro quattuor millia ianitores
interl.|  qui enim ianitoris vel psalte officium digne vult agere evangelicam doctrinam debet custodire||
et totidem psaltes canentes Domino in organis que fecerat ad canendum.

psaltes] psalte Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,6 
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet et Caath et Merari.
marg.|  ET  DISTRIBUIT  EOS  DAVID. Quia lex et prophete his qui assumpti sunt per gratiam et additi numero fidelium sancte Trinitatis fidem et virtutum executionem insinuant.   Levi enim interpretatur additus vel assumptus,   Gerson : advena ibi vel eiectio eorum,   Caath molares dentes vel patientes,   Merari amaricans vel amaritudo. Qui enim per gratiam assumptus est et additus fidelibus eiicere debet omnem vitiorum immunditiam ut fiat propheta advena et peregrinus, deinde moralitatis discretionem habeat et quadriga virtutum vitam suam ad celestia provebat que sunt prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia et patienter toleret omnia amarus et iratus peccatis suis.||
Numérotation du verset 1Par. 23,7 
Filii Gerson : et Leedan et Semei.

filii] om. Weber et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,8 
Filii Leedan princeps : Ieiel, et Zethan, et Ioel, tres.

Zethan] Zetham Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,9 
Filii Semei : Salomith et Oziel et Aran. Tres isti principes familiarum Leedan.

Oziel Weber] Ozziel Rusch tantum
Numérotation du verset 1Par. 23,10 
Porro filii Semei : Ieeth et Sisa et Iaus et Baria. Isti filii Semei quattuor.
Numérotation du verset 1Par. 23,11 
Erat autem Ieeth prior, Sisa secundus. Porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
Numérotation du verset 1Par. 23,12 
Filii Caath : Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.
Numérotation du verset 1Par. 23,13 
Filii Amram : Aaron
interl.|  Christus||
et Moyses. Separatusque est Aaron
interl.|  Christus||
interl.|  accedens per semetipsum ad Deum semper veniens ut interpellat pro nobis ||

Cf. Rm. 8, 34.
ut ministraret
interl.|  quia solus « sine peccato » ||

Hbr. 9, 28.
in sancta sanctorum
interl.|  quia « penetravit celos » ||

Hbr. 4, 14.

sancta] sancto Weber
ipse et filii eius
interl.|  membra Christi||
in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum,
interl.|  orationis scilicet unde : « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo » ||

Ps. 140, 2.
ac benediceret nomini eius in sempiternum.

sempiternum] perpetuum Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,14 
Moysi quoque
interl.|  quia plures de priori populo ad ecclesiasticum pertinent sacerdotium||
hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
Numérotation du verset 1Par. 23,15 
Filii Moysi : Gersan et Eliezer.

Gersan] sic Rusch, Gersom Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,16 
Filii Gersan10  Subuel primus.

10  Gersan] sic Rusch, Gersom Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,17 
Fuerunt autem filii Eliezer : Roobia primus, et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Roobia multiplicati {t. 2 : Erfurt, f. 106va ; facsim., p. 212a} [Rusch, f. 106va ] sunt nimis.
Numérotation du verset 1Par. 23,18 
Filii Isaar, Salomith11  primus.

11  Salomith] Salumith Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,19 
Filii Hebron : Ieriau12  primus, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iecmaam quartus.

12  Ieriau Weber ] Ierian cacogr. Rusch, Ieriahu ΩM, Ietrahu ΩS,
Numérotation du verset 1Par. 23,20 
Filii Oziel : Micha primus, Iesia secundus.
Numérotation du verset 1Par. 23,21 
Filii Merari : Mooli et Musi. Filii Mooli : Eleazar et Cis.
Numérotation du verset 1Par. 23,22 
Mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias. Acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
Numérotation du verset 1Par. 23,23 
Filii Musi : Mooli et Eder et Ierimuth13  14  tres.

13  Ierimuth Rusch Weber] Ierimoth Edmaior. (EΘP), Ierimith ΩS 14  Revera Ierimoth ; cf. 1Par. 24, 30.
Numérotation du verset 1Par. 23,24 
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
interl.|  qui in domo Domini ministrant decalogum in duobus preceptis caritatis debent servare et secundum ea officium gerere||
Numérotation du verset 1Par. 23,25 
Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo et habitationem Hierusalem usque in eternum.
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 106va ; facsim., p. 212a} [Rusch, f. 106va ] DIXIT  ENIM  DAVID etc. Dum filii Israel in deserto fuerunt et terram Chanaan expugnaverunt, per diversa loca ferebatur tabernaculum, sed templo edificato non fuit necessaria locorum mutatio. Sic quoque cultus veteris Testamenti per varias figuras mutabilis fuit evangelium vero stabile et fixum.||
Numérotation du verset 1Par. 23,26 
Nec erit officii levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
Numérotation du verset 1Par. 23,27 
iuxta precepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
Numérotation du verset 1Par. 23,28 
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis,
interl.|  vestibulum dictum eo quod vestiat fores templi vel cuiuslibet edificii||
marg.|  ET  ERUNT  SUB  MANU  FILIORUM. Ut minores discant maioribus obedire, et maiores adiuti a minoribus possint dignius officium explere sicut in Ecclesia fit hodie.||
et in exedris,
marg.|  EXEDRIS. Thalamis scilicet vel cubiculis in quibus habitant levite et sacerdotes. Ipsi quoque, veri templi ministri, aditum debent diligenter observare, dignos intromittere, indignos vero repellere.||
et in loco purificationis, et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini.
Numérotation du verset 1Par. 23,29 
Sacerdotes autem super panes propositionis et ad simile sacrificium, et ad lagana, et azyma et sartaginem et ad ferventem similam, et ad torrendum15  , et super omne pondus atque mensuram.
marg.|  AD  FERVENTEM  SIMILAM. Spicas scilicet primitiarum que torrebantur et grana comedebantur quas vulgo graneas vocant. In quibusdam codicibus habetur :   Ad ferventem similam , in aliis :   ad ferventem tantum, sed in hebreo habetur :   ad torrendum .||

15  et ad torrendum] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,30 
Levite vero
interl.|  sacerdotes predicta faciunt||
ut stent mane ad confitendum et canendum Domino.
interl.|  mane et vespere fiebat iuge sacrificium||
Similiterque ad vesperam,
interl.|  sic ministri Ecclesie debent semper et ubique Deum laudare||
Numérotation du verset 1Par. 23,31 
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis, et calendis, et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et cerimonias {t. 2 : Erfurt, f. 106vb ; facsim., p. 212b} [Rusch, f. 106vb ] uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
Numérotation du verset 1Par. 23,32 
Et custodiant observationes tabernaculi federis et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_23)