initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 27

Numérotation du verset 1Par. 27,1 
Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et prefecti, qui ministrabant regi
interl.|  Christo||
iuxta turmas suas,
interl.|  ordines scilicet||
ingredientes
interl.|  ad Deum||
et egredientes
interl.|  ad predicandum||
per singulos menses in anno,
interl.|  benignitatis||
viginti quattuor millibus
interl.|  sicut supra||
singuli preerant.
Numérotation du verset 1Par. 27,2 
Prime turme in primo mense Siboam preerat filius Zabdiel et sub eo viginti quattuor millia.

Siboam] Isboam Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,3 
De filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
Numérotation du verset 1Par. 27,4 
Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahoites et post se alteri nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quattuor millium.

Ahoites] Ahohites Weber alteri] alterum Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,5 
Dux quoque turme tertie in mense tertio erat Banaias, filius Ioiade sacerdotis et in divisione sua viginti quattuor millia.

sacerdotis] sacerdos Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,6 
Ipse est Banaias fortissimus inter triginta et {t. 2 : Erfurt, f. 108va ; facsim., p. 216a} [Rusch, f. 108va ] super triginta. Preerat autem turme ipsius Amizabat
interl.|  alias Amizadab ||

Amizabat] Amizabad Weber
filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 27,7 
Quarto mense quartus Asael frater Ioab, et Zabadias
interl.|  alias : Zabedias||

Quarto mense quartus] quartus mense quarto Weber
filius eius post eum, et in turma eius viginti quattuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,8 
Quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites, et in turma eius viginti quattuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,9 
Sextus mense sexto Hira filius Acces et Thecuites, et in turma eius viginti quattuor millia.

Hira Rusch plerique codd. Clementina ] Hiras Edmaior. (X) tantum cum. 1Par. 11, 28 | et] om. Weber | Thecuites Weber] Thecuides Rusch tantum |
Numérotation du verset 1Par. 27,10 
Septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,11 Asothites Amiat. ... ΨD ΩJM] Asachites ΩS, Usathites Ed1455 tantum 
Octavus mense octavo Sobochai Asothites
interl.|  alias : Usathites ||
de stirpe Sarai10  et in turma eius viginti quattuor millia.

10  Sarai] Zarai Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,12 
Nonus mense nono Abiezer Anathothites de stirpe11 
interl.|  vel filiis||

11  stirpe] filiis Weber
Gemini12 
interl.|  alias : Iemin||

12  Gemini] Iemini Weber
et in turma eius viginti quattuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,13 
Decimus mense decimo Marai,
interl.|  alias : Manai ||
et ipse Netophathites de stirpe Sarai13  , et in turma eius viginti quattuor millia.

13  Sarai] Zarai Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,14 
Undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor millia.
Numérotation du verset 1Par. 27,15 
Duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothoniel14  , et in turma eius viginti quattuor millia.

14  Gothoniel] Gothonihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,16 
Porro tribubus preerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri, Simeonitis, dux Saphatias filius Macha,
Numérotation du verset 1Par. 27,17 
levitis, Asabias filius Camuel15  , Aaronitis Sadoc,

15  Camuhel Weber] Chamuel Rusch
Numérotation du verset 1Par. 27,18 
Iudaitis16  , Heliu frater David, Isacharitis17  , Amri filius Michael.

16  Iudaitis] Iuda Weber 17  Isacharitis] Isachar Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,19 
Zabulonitis, Iesmaias filius Abdie, Neptalitis18  , Ierimuth19 
interl.|  vel Hierimoth| ||

Cf. Vigouroux , « Jérimoth.6 », Dictionnaire de la Bible, t. 3, col. 1299.

18  Neptalitis] Nepthalitibus Weber 19  Ierimuth Ω ΦRusch ] Ierimoth Weber
filius Oziel,
Numérotation du verset 1Par. 27,20 
filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu, dimidie20  tribus Manasse, Ioel filius Phadaie21  ,

20  dimidie] dimidio Weber 21  Phadaie] Phadie Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,21 
et dimidie22  {t. 2 : Erfurt, f. 108vb ; facsim., p. 216b} [Rusch, f. 108vb ] tribus Manasse in Galaad, Iaddo23  filius Zacharie, Beniamin autem Iasiel filius Abner,

22  dimidie] dimidio Weber 23  Iaddo Rusch Weber ] Addo Edmaior. (P)
Numérotation du verset 1Par. 27,22 
Dan vero Ezriel24  filius Ieroam. Hi principes filiorum Israel.

24  Ezriel ΩM Ed1455 Rusch ( Ezrihel ) ] Esriel ΩS
Numérotation du verset 1Par. 27,23 
Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas celi.
Numérotation du verset 1Par. 27,24 
Ioab filius Sarvie ceperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat super25  Israel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David.
interl.|  annales libros a fascibus dictos in quibus regum vel consulum acta scribuntur||
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 108va ; facsim., p. 216a} [Rusch, f. 108va ] NON  EST  RELATUS. Quia superveniente ira conturbatus est numerus, nec iuxta eum fuerunt distributi ministeria.||

25  super] in Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,25 
Super thesauros autem regis fuit Azimoth26  filius Adiel.
marg.|  SUPER  THESAUROS. Thesaurus Christi scientia, sapientia, virtutes ex his honorat servientes sibi. His preficitur   Azimoth qui interpretatur fortis morte, doctrina enim viri per patientiam dinoscitur. Unde : « Melior est patiens viro forti ».   Azimoth etiam   filius Adhiel qui interpretatur pater meus Deus. Quicquid enim sancti virtutum habent, Deo attribuunt.||

Prv. 16, 32.

26  Azimoth] Azmoth Weber
His autem thesauris qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus presidebat Ionathan filius Ozie.
marg.|  HIS  AUTEM  THESAURIS. Ille enim veri Salomonis thesauris in urbibus, vicis, et turribus merito prefertur qui dignitatem nominis Ionathe et patris eius   Ozie fide prefert et opere. Ionathas {t. 2 : Erfurt, f. 108vb ; facsim., p. 216b} [Rusch, f. 108vb ] enim domum Dei, et Ozias fortitudo Domini. Qui enim dono Dei accipit lumen scientie et rectitudinem fidei fortiter servat in opere, Ecclesiarum Dei curam non immerito accipit.||
Numérotation du verset 1Par. 27,26 
Operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram preerat Ezri filius Chelub.
interl.|  malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, id est predicatoribus diversis quoque horis operarii mittuntur in vineam que est domus Israel ||

Cf. Mt. 20, 1-16.
Numérotation du verset 1Par. 27,27 
Vinearum quoque27  cultoribus : Semeias Romathithes28  . Cellis autem vinariis :
interl.|  mansionibus amenis de quibus dicitur : « In domo Patris mei mansiones multe sunt ».||

Io. 14, 2.

27  Vinearum quoque] Vinearumque Weber 28  Romathithes] Ramathites Weber
Zabdias Aphonites.
marg.|  EZRI  SEMEIAS  ZABDIAS etc.   Ezri adiutus Domino,   Semeias audiens Dominum,   Zabdias fructus vehemens vel abundans. Qui enim audit precepta Domini ope misericordie eius adiutus, abundantem boni operis fructum congregat in vitam eternam.||
Numérotation du verset 1Par. 27,28 
Nam super oliveta et ficeta
marg.|  OLIVETA  ET  FICETA. In his olive et ficus sunt, et significant cetus sanctorum qui misericordie oleum habent in pectore et mansuetudinis dulcedinem immortalitate. Que virtutes   in campestribus que in propatulo et presto sunt omnibus, nec acceptionem personarum sed bone voluntatis rectitudinem querunt auditoribus suis.||
que erant in campestribus : Balanam Gadderites29  . Super apothecas
interl.|  vite eterne||

29  Balanam Gadderites] Balanan Gaderites Weber
autem olei : Ioas.
marg.|  BALANAM.  IOAS.   Balanam qui interpretatur habens gratiam super oliveta et ficeta constituitur. Ex Dei enim gratia datur bonorum operum ubertas.   Ioas vero qui interpretatur sperans vel Domini robur,   apothecas olei custodit, quia nemo pervenit ad premium, nisi qui per robur mentis fiducia spei tendit ad celeste regnum.||
Numérotation du verset 1Par. 27,29 
Porro armentis
interl.|  Iudeorum synagogis qui traxerant iugum legis et lac simplicis doctrine prebuerant||
que pascebantur in Sarona prepositus fuit Sethrai30  Saronites,
interl.|  auditor meus vel absconsio mea. Hic est chorus prophetarum qui a Deo audiunt abscondita||

30  Sethrai] Setrai Weber
et super boves
interl.|  doctores corda subiectorum evangelico vomere arantes||
in vallibus :
interl.|  humilibus||
Saphat
interl.|  iudicans vel iudicavit||
filius Abdi31  .
interl.|  alias : Adli ||
marg.|  SAPHAT Saphat] Sapath Rusch . Qui interpretatur iudicavit,   filius Abdi , id est patris gratie, significat apostolos aliis doctoribus electione Domini prefectos. Quibus dicitur : « Sedebitis et vos super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israel ».||

Mt. 19, 28.

31  Abdi] Adli Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,30 
Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinos
interl.|  stultos vel insipientes||
Iaas32  Meronathites.
interl.|  dimidium fuit quod imperfectionem significat||
marg.|  SUPER  CAMELOS  ET  SUPER  ASINOS asinos] SA. cacogr. Rusch . Deformia et immunda sunt hec animalia et significant gentiles peccato distortos et libidine immundos, sed in regnum nostri David venientes habent magistros   Ubil Ubil] scrips., Iubil Rusch et   Iaas qui spernentes philosophiam et inanem fallaciam mundi, elegerunt simplicitatem evangelii tamquam humiles et despecti. Unde : « Si quis videtur inter vos sapiens esse stultus fiat ».||

1Cor. 3, 18.

32  Iaas] Iadias Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,31 
Super oves quoque
interl.|  simplices mansuetos quibus dicitur : « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde »||

Mt. 11, 29.
Iazi33 
interl.|   Iazi qui tota mente ad Deum convertitur et advenat se et peregrinum confitetur, recte a Domino auxiliatus gregem dominicum pascit||

33  Iazi Rusch tantum] Iazir ΩM, Iazin ΩJ, Iaziz Weber
Agarenus. Omnes hi principes substantie David regis34  .

34  David regis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,32 
Ionathan autem
interl.|  Dominum donum vel columba dedit. Hi sunt apostoli et prophete qui non solum littera legis sed et spirituali prudentia dono Spiritus sancti instituti secretorum veri David conscii esse meruerunt. Unde : « Quecumque audivi a Patre meo nota feci vobis »||

Io. 15, 15.
patruus David consiliarius vir potens35  , {t. 2 : Erfurt, f. 109ra ; facsim., p. 217a} [Rusch, f. 109ra ] et36  prudens, et litteratus. Ipse et Iachiel37 
interl.|  doctores sancti||
interl.|  custodes||

35  potens] om. Weber | 36  et] om. Weber | 37  Iachiel] Iaihel Weber |
filius Achamoni erant cum filiis regis.
interl.|  baptismi gratia regeneratis||
marg.|   {t. 2 : Erfurt, f. 109ra ; facsim., p. 217a} [Rusch, f. 109ra ] IACHIEL  FILIUS  ACHAMONI. Cum Ionathan fuit consiliarius   Iachiel, id est requies Dei,   filius Achamoni id est spinarum, hic significat predicatores evangelii qui de errore gentilitatis et vitiorum spinetis ad fidem conversi efficiuntur requies Dei. Unde : « Super quem requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum et tremem est sermones meos ? ».||

Cf. Is. 66, 2.
Numérotation du verset 1Par. 27,33 
Achitophel etiam consiliarius regis
marg.|  ACHITOPHEL. Qui postea cupiditate depravatus cum Absalom de nece David tractavit, et interpretatur frater meus cadens, vel irruens, vel tractans. Hic est Iudas Scarioth qui inter apostolos familiaris Domino fuit, sed postea cum Iudeis avaritia corruptus de morte eius tractando, perpetue mortis ruinam meruit qui etiam secundum librum Regum laqueo se suspendit. Possunt etiam per   Achitophel Iudei significari qui patrum prerogativa aliquando carissimi et collocutione Dei fuere clarissimi, sed postea contra Christum auxilium mortis facientes a Romanis in propria domo sicut   Achitophel, id est in Hierusalem, extincti sunt.||

Cf. Mt. 27, 14.
Cf. 2Rg. (2Sm.) 17, 23.
et Chusi38  Arachites amicus regis.
marg.|  CHUSI. Id est Ethiops, et David fidelis per omnia gentiles signat de quibus dicitur : « Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris obedivit mihi ».||

Ps. 17, 45.

38  Chusi] Husi Weber
Numérotation du verset 1Par. 27,34 
Post Achitophel fuit Ioiada filius Banaie, et Abiathar.
marg.|  POST  ACHITOPHEL  FUIT  IOIADA. Prevaricante Iuda non remansit vacuus duodecimus locus sed successit cognoscens gratiam Dei Matthias humilis et fidelis qui gratiam quam dono Dei percepit humiliter servavit. Interpretatur enim   Ioiada sciens vel cognoscens, Banaias edificator Domini. Quem enim gratia Dei in apostolum elegit, agnitio sane fidei in ipsa dignitate solidavit.   Abiathar qui ad tempus est inter consiliarios David, sed in electione a Domino cum Ioab contra Salomonem deviavit significat eos qui dignitatis sue gradum quem a Domino perceperunt, cupiditate corrupti non custodiunt. Hi {t. 2 : Erfurt, f. 109rb ; facsim., p. 217b} [Rusch, f. 109rb ] enim a vero Salomone si in carcere penitentie iuxta timorem   Achitophel permanere noluerint in perpetuum puniendi sunt.||

Cf. Act. 1, 26.
Princeps autem exercitus regis erat Ioab.
marg.|  IOAB. Id est inimicus, signat eos ex quorum persona dicitur : « Ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquitatis odio habui ». Quibus alibi dicitur : « Estote perfecti sicut pater vester celestis perfectus est ». Interpretatur enim   Ioab idem pater.||

Ps. 118, 128.
Mt. 5, 48.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_27)