initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Par. 3,1 
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron :
marg.|  [a] DAVID  VERO etc. Redit ad explicandam progeniem David quam ante dimisit cum sobolem Amram filii Esrom enumerans pervenit ad Isai et ad filios eius quorum David novissimus.
primogenitum Ammon
interl.|  vel Amnon

Ammon] Amnon Weber.
ex Achinoem Gezraelitide,
marg.|  [b] GEZRAELITIDE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Gezrael civitas est in qua habitavit Naboth quem occidit.

Cf. Hrabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 3, PL 109, 296C-D : « [a] Nunc redit ad explicandam progeniem, quam ante dimisit, quando sobolem Ram, filii Hesron, filii Phares, filii Iuda, enumeravit; et pervenit usque ad Isai, et eius filios septem, quorum novissimus fuit David, qui primogenitum habuit Amnon ex Achinoam Iezrahelitide. [b] Iezrahel enim locus est, in quo habitabat Naboth, quem occidere iussit impia Iezabel, uxor Achab regis Israel ».

Achinoem Gezraelitide] Achinaam Iezrahelitide Weber
secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
interl.|  que fuit uxor Nabal Carmeli
marg.|  DANIEL. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Daniel qui in libro Regum Cheleab, id est vindicans patrem, quia {t. 2 : Erfurt, f. 93va ; facsim., p. 186a} [Rusch, f. 93va ] secundum Hebreos disceptans cum Miphiboseth de questionibus legis victor apparuit et patrem in eo ulcisci visus est, ne irridetur in disputando ab homine debili vir bellicosus.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 3, 3.
Cf. Hrabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 3, PL 109, 296D : « Hunc enim Daniel in libro Regum appellat Cheleab, qui interpretatur judicans patrem . Quem Hebraei ideo ita nuncupatum autumant, eo quod disceptans cum Miphiboseth de quaestionibus legis victor appareret, et patrem in eo ulcisci videbatur, ne irrideretur in disputando ab homine debili vir bellicosus ». Cf. Quaestiones hebraicae in libros Regum et Paralipomenon (1Par. 2, 55), PL 23, 1370B : « Achinoam uxor David Jezraelitis. Hic Iezrael locus est, in quo Naboth habitavit. In Paralipomenon, Daniel: in Regum, Chilaab, id est, vindicans patrem: eo quod disceptans cum Miphiboseth quaestionibus Legis, et victor apparebat, et patrem ulcisci videbatur ». [MM2017]
Cheleab] scrips. cf. 3 Rg. 3, 3; Zelaab Rusch
Numérotation du verset 1Par. 3,2 
{t. 2 : Erfurt, f. 93va ; facsim., p. 186a} [Rusch, f. 93va ] tertium Absalom filium Maacha filie Ptolomai
interl.|  vel Tholomei, vel  Ptholomei

Ptolomai] Tholmei Weber
regis Iessur, quartum Adoniam filium Agith,

Iessur] Gessur Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,3 
quintum Saphatiam ex Abithal, sextum Iethraam de Egla uxore sua.
marg.|  DE EGLA  UXORE. Queritur cur hec Egla sola uxor David dicatur. Sed hec est Michol que inter multas sola uxor dicitur, quia eam in adolescentia primam accepit uxorem que in partu occubuisse dicitur. Egla vero interpretatur vitula, que significat Synagogam que legis iugum suscepit, sed lasciviendo corrupit, unde : « Ephraim vitula docta diligere trituram ». Hanc noster David accepit, quando eam sibi in testamento dato copulavit. In partu occubuit, quia apparente verbo Dei in carne et evangelium predicante, cum per fidem bonorum operum sobolem gignere debuit, scandalizata in passione eius sibi mortem eternam ascivit.

Os. 10, 11.

Saphatiam U ΩM Weber] Saphaciam ΩS Ed1455 Rusch, Saphathiam Amiat. Θ ΩJ | Abithal] Abital Weber | Iethraam Weber] Iethraham Rusch ; cf. 2Rg. 3, 5 |
Numérotation du verset 1Par. 3,4 
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus.
marg.|  IN HEBRON  UBI. Quid per regnum David in Hebron vel in Hierusalem accipiatur, librum Regum exponendo perstrinximus.
marg.|  Scriptum est in sequentibus omne tempus quo regnavit David quadraginta anni regnavit in Hebron septem annis in Hierusalem triginta tres. Unde queritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur, Hebrei autem dicunt quia David Absalom filium suum fugerit sex mensibus, eosque merito a summo regni eius exclusos. Dicunt etiam quod sex mensibus in Hebron infirmitate corporis laboraverit et ideo in regno non recte computari. Ex tunc enim dicunt eum regnasse in Hebron ex quo victis Amalechitis de spoliis eorum misit senioribus Iuda, his scilicet qui erant in Hebron et aliis.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 5, 5.
Triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 3,5 
Porro in Hierusalem nati sunt ei filii : Samaa et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bersabee
interl.|  alias Bethsabee

Bersabee] Bethsabee Weber
filia Ammiel.
Numérotation du verset 1Par. 3,6 
Iebaar quoque10  et Elisama,

10  Iebaar quoque Weber] Iebar quoque Rusch, Iabaar quoque ΩM, Iabaarque ΩS
Numérotation du verset 1Par. 3,7 
et Eliphalech11  et Noge et Napheg et Iaphie,
interl.|  hi duo non numerantur in Libro Regum

Cf. 2Rg. (2Sm.) 5, 14-16.

11  Eliphalec(h) ΩJ ΩS Rusch] Eliphaleth ΩM Ed1455 Clementina Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,8 
necnon Elisama et Eliade12  et Eliphalech13  : novem.

12  Eliade] Heliade Weber 13  Eliphalech ΩJ ΩS] Eliphaleg Ed1455 Rusch, Eliphaleph ΩM, Eliphaleth Edmaior., Eliphalet Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,9 
Omnes hi filii David
interl.|  quia omnes filii Christi eternam palmam exspectant
marg.|  OMNES HI  FILII  DAVID. Quia omnes filii Christi eternam palmam expectant, sed excipiuntur filii concubinarum qui nominatim inter ceteros non meruerunt numerari. Iudei enim heretici vel schismatici huius societatis consortium habere non possunt. Celestis enim regni gloria filios David de nobili tantum coniugio expectat. Non enim heres erit filius ancille cum filio libere.
absque filiis concubinarum, habuerunt sororem Thamar.
Numérotation du verset 1Par. 3,10 
Filius autem Salomonis :
interl.|  generationem David numerat per regum sucessionem usque ad transmigrationem Babilonis sicut in Libro Regum
Roboam cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,
Numérotation du verset 1Par. 3,11 
pater Ioram. Qui Ioram genuit Ochoziam14  ex quo ortus est Ioas,

14  Ochoziam] Ohoziam Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,12 
et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azarie filius Ioathan
Numérotation du verset 1Par. 3,13 
procreavit Achaz patrem Ezechie de quo natus est Manasses,
Numérotation du verset 1Par. 3,14 
sed et Manasses genuit Ammon15  patrem Iosie.

15  Ammon] Amon Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,15 
Filii autem Iosie
marg.|  FILII  AUTEM  IOSIE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quattuor filii Iosie leguntur hic, sed in fine huius libri et in libro Regum ubi successio regum, numerantur tres tantum primus Ioathan, secundus Eliachim quem Nechao rex Egypti - verso nomine - vocavit  Ioachim, tertius Sedechias. Iohanam et Sellum non leguntur ibi. Unde Hebrei opinantur quod Iohanam filius primogenitus Iosie Ioachaz et Sellum dictus sit. Unde Ieremias : « Hec dicit Dominus Deus ad Sellum filium Iosie regem Iuda, quia egressus est de loco isto non revertetur » etc. Sellum namque interpretatur translatus, quod autem dicit de  Ioachim {t. 2 : Erfurt, f. 93vb ; facsim., p. 186b} [Rusch, f. 93vb ] natum Iechoniam et Sedechiam. Iechonias idem est qui et Ioachin, qui post patrem Ioachim regnavit in Hierusalem mensibus tribus et diebus decem. Sed Ioachim qui et Eliachim Nabuchodonosor catenatum duxit in Babylonem cum parte vasorum domus Domini, cum quo Ezechiel adhuc puer translatus est ut Flavius IosephusIOSEPHUS testatur. Daniel quoque et Ananias et Azarias et Misael, sicut in principio Danielis ostenditur. Licet quidam eos cum Iechonia filio Ioachim translatos esse affirment quia et hunc Nabuchodonosor transtulit in Babylonem cum reliqua parte vasorum Domini, et thesauris domus regie, et matrem regis, et eunuchos eius et iudices terre et omnes fortes exercitus decem millia, pro quo substitutus est Mathatias qui et Sedechias patruus eius filius Iosie qui et similiter translatus est in Chaldeos.

Cf. 4Rg. 23-24.
Ier. 22, 11.
{t. 2 : Erfurt, f. 93vb ; facsim., p. 186b} [Rusch, f. 93vb ] fuerunt primogenitus Iohannan, secundus Ioachim, tertius Sedechias, quartus Sellum.
Numérotation du verset 1Par. 3,16 
De Ioachim natus est Iechonias et Sedechias.
Numérotation du verset 1Par. 3,17 
Filii Iechonie fuerunt : Asir qui Salathiel,
marg.|  ASIR  QUI  SALATHIEL  PHADAIA. Hec vero nomina unius hominis sunt - ut Hebrei volunt - ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Mattheo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex domini, que omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt.

Cf. Esr. 3, 2.
Cf. Mt. 1, 12.
Numérotation du verset 1Par. 3,18 
Melchiram, Phadaia, Sennaser,
marg.|  SENNASER. Ipse est Sesbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini sicut in Esdra dicitur. Est autem  Sennaser plasmatus, Sesbasar tribulatus que custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo - quem Cyrus nomine et absolutione significavit - cui dicitur : « Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam » et qui captivitatem humani generis relaxavit sanctas animas custodiendas annumeravit que sunt vasa Domini numerata, quia « novit Dominus qui eius sunt ».

Cf. Esr. 1, 7.
Ps. 2, 8.
2Tim. 2, 19.
et Iecemia, Sama et Nadabia.
Numérotation du verset 1Par. 3,19 
De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Ananiam et Salomith. Sororem eorum :
Numérotation du verset 1Par. 3,20 
Asabam quoque16  et Ochol17  ,
interl.|  alias Iochol

16  Asabam quoque] Asabamque Weber 17  Ochol Φ ΨD ΩJ Rusch ] Iochol ΩM, Iccol ΩS, Ohol Weber
et Barachiam, et Asadiam Iosabeseth18  quinque.

18  Iosabeseth ΩSJ Ed1455 Rusch] Iosabesed Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,21 
Filius autem Ananie Phaltias pater Hieseie19  cuius filius fuit20  Raphaia. Huius quoque filius Arnan21  de quo natus est Obdia22  ,
interl.|  vel Aboia

19  Hieseie] Ieseie Weber | 20  fuit] om. Weber | 21  Arnan] Arnam Weber | 22  Obdia Φ ΨD ΩJ Ed1455 Rusch Clementina] Abdia Weber |
cuius filius fuit Sechenias23  .

23  Sechenias] Sechenia Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,22 
Filius Sechenie : Semeia cuius filii Attus24 
interl.|  vel Archtus

24  Attus ΩJ Ed1455 Rusch Weber] Archus ΩS ΩM, Hattus Clementina
et Iegaal25 
interl.|  alias Egiaal, alias Ioagal

25  Iegaal] Iegal Weber
et Baaria26  et Naaria et Saphat et Sesa27  sex numero.
interl.|  filii Semechie cum patre suo Semeia, filii enim eius tantum quinque sunt

26  Baaria Φ Ω Rusch] Baria Weber 27  et Sesa] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 3,23 
Filius Naarie : Helioenai et Ezechias et Ezricam, tres.
Numérotation du verset 1Par. 3,24 
Filii Helioenai : Oduia et Eliasub et Pheleia28  et Accub et Iohannan et Dalaia et Anan29  ,
interl.|  vel Anani

28  Pheleia Rusch Weber] Pelia ΩM 29  Anan] scrips, Annan Ed1455 Rusch, Anani Weber
septem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_3)