initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Par. 4,1 
Filii Iuda : Phares, Esrom et Charmi et Ur et Sobal.
marg.|  Quomodo Phares et   Esrom et tres qui sequuntur filii Iude esse dicuntur, cum alibi   Phares et Zaram filios Iude,   Esrom filium Phares legimus. Sed Hebrei asserunt mutatis nominibus eosdem filios Iude quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat hic esse expressos. Aiunt enim   Phares qui interpretatur divisio, suum nomen proprium hic habere.   Esrom autem esse Zaram, sed   Esrom interpretatur atrium, Zaram ortus,   Charmi quoque esse Heber. Nam   Charmi interpretatur vinea mea, Her vigilans.   Ur autem dicunt esse Onam, sed   Ur interpretatur sinistra, Onam murmuratio,   Sobal vero esse Sela minimum filiorum Iude quos peperit ei Sue. Interpretatur autem   Sobal spica vel vana vetustas, Sela missus vel umbra eius.

1 Sobal] Subal Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,2 
Rahia vero filius Sobal genuit Geth de quo nati sunt Achimai et Laad.
interl.|  alias Alech

Rahia] Reaia Weber | Sobal] Subal Weber | Geth] Ieth Weber | Laad] Laed Weber |
He cognationes Sarathi.
Numérotation du verset 1Par. 4,3 
interl.|  a quo civitas Iethrael

Etham Rusch ] Ethan = ΩS M Ed1455 , Hetam Weber
et Iesema et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum Asahel Phuni.
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 94ra   ; facsim., p. 187a} [Rusch, f. 94ra   ] ASAHEL. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Hanc suscipicantur esse matrem Samsonis, de stirpe Iude generatam, cuius maritus Manue de tribu Dan qui et de Saraba in libro Iudicum esse legitur.

Cf. Idc. 13, 2.

Nomen quoque ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] Nomenque Weber Asahel Phuni ΨD etc. Rusch ] Asalelphuni Ω Ed1455 Clementina Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,4 
Phuniel autem pater Geddor, et Ezer
interl.|  alias Ozer

Geddor] Gedor Weber
pater Osa.
marg.|  GEDDOR  ET  EZER. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Loca sunt a filiis Ur possessa, sed mirum quod hic dicunt Ur patrem   Bethleem , cum superius Salma dictus sit pater eius nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Ur fuit pater Salma, qui fuit pater Bethleem.
Isti sunt filii Ur primogeniti
interl.|  sororis Moysi et Aaron
Ephrata patris Bethleem.
Numérotation du verset 1Par. 4,5 
Assur
interl.|  filii Esrom et Abie fratris Caleb
vero patris Thecue erant due uxores Alaa10  et Naara.

10  Alaa] Halaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,6 
Peperit autem ei Naara Oozam, et Epher,
interl.|  alias Opher

Cf. Vigouroux, Dictionnaire de la Bible, t. 2, col. 1830-1831 ; t.4, col. 1828.
et Theman11  , et Asthari12  . Isti sunt filii Naara.

11  Theman] Themani Weber 12  Asthari Weber ] Aastari Rusch
Numérotation du verset 1Par. 4,7 
Porro filii Alaa13  Sereth, Isaar et Ethan14  .

13  Alaa] Halaa Weber 14  Ethan Φ Ω Rusch ] Ethnan Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,8 
Chus15  autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aharel16 
interl.|  alias Aral

15  Chus] Cos Weber 16  Aharel Ed1455 Rusch ] Aharehel Clementina , Aral Weber
filii Arim17  .

17  Arim Ω Rusch ] Arum Ed1455 Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,9 
Fuit autem Iabes inclitus pre fratribus suis,
interl.|  quia redemptor noster super omnem altitudinem sanctorum potentia virtutis eminuit, unde : « Speciosus forma pre filiis hominum » etc. et : « unxit te Dominus Deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis »
marg.|  FUIT  AUTEM  IABES. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Haala et Naara, subito inducit cognationem   Arahel filii Aran et consequentur narrat de Iabes. Sed Hebrei dicunt quod Assur de Haala genuit Ethan, et ille   Chus ,   Chus autem Sobaba, et Sobaba Iabes qui fuit doctor scribarum. Inter   Chus et Iabes inseruntur cognationes   Arahel - vel   Aharahel alias   Aral - quia ipse est Obab filius Aram, id est Iethro cognati Moysi et quia Iabes docebat eos inserti sunt in eius progenie quasi a maioribus eius geniti.

Ps. 44, 3.
Ps. 44, 8.
et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens : Quia peperi eum in dolore.
marg.|  ET  MATER  EIUS. Synagoga de qua Christus natus est, que peperit eum in dolore, quia de adventu eius popter infidelitatem doluit. Unde Iudei invidentes dicebant : « Si dimittimus eum sic omnes credent in eum ».

Io. 11, 48.
Numérotation du verset 1Par. 4,10 
Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens :
marg.|  INVOCAVIT  VERO  IABES. Hoc convenit Christo quem Pater sanctificavit et misit in mundum. De quo dicitur : « Ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi » etc. Hunc bene dixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacro sancta parit Ecclesia. Dilatavit terminos eius, quia omnium gentium dedit ei hereditatem, et possessionem eius extendit usque ad terminos terre. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit : « Ipse quoque est virtus Dei et sapientia » per quem Pater condidit omnia que in celis et in terra, cui malitia Iudeorum nocere non potuit qui de se ait : « Venit princeps huius mundi et me non habet quicquam ». Per eum quoque benedicuntur membra eius id est Ecclesia cui per Isaiam dicitur : « Dilata locum tentorii tui » etc. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei qui est brachium et dextera Patris « et porte inferi non prevalebunt adversus eum », nec diabolus dominabitur ei, quia « data est potestas super omnem virtutem inimici ».

Cf. Io. 1, 29.
Cf. 1Cor. 1, 24.
Cf. Io. 14, 30.
Is. 54, 2.
Cf. Mt. 16, 18.
Cf. Lc. 10, 19.
Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi, et prestitit Deus que precatus est.
Numérotation du verset 1Par. 4,11 
Caleb autem frater Sua18  genuit Machir, qui fuit pater Esthon.
marg.|  CALEB  AUTEM  FRATER. Rabanus MaurusRABANUS. Legimus supra Caleb esse filium Esrom, cuius fratres fuerunt Ram et Ierameel. Aiunt ergo Hebrei Ram Caleb fratrem Suam hic appellari. Et interpretatur Ram excelsus, Sua humilis quod iudaico populo convenit, quia excelsus fuit in cultu unius Dei et potentia regni, sed quia Dei filium suscipere noluit, humilis factus est atque vilis ut fiant primi novissimi.

18  Sua Cava ΨD ΩM Ed1455 Ruch Clementina ] Suaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,12 
Porro Esthon19  genuit Betharapha20  , et Phesse, et Thena patrem urbis Naas.
interl.|  Bethleem scilicet, vel matris Isai qui alibi Naias dicitur

Cf. 2Rg. (2Sm.) 17, 25.

19  Esthon Weber ] Hesthon Rusch 20  Betharapha] Bethrapha Weber
marg.|  RECHA. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quidam putant Recha nomine David nuncupari. Est enim {t. 2   : Erfurt, f. 94rb   ; facsim., p. 187b} [Rusch, f. 94rb   ] Recha tener. Unde David de se ait : « Ego sum tener et unctus rex ». Ipse quoque quasi vermiculus ligni tener esse dicitur. Ideo autem viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt.

2Rg. (2Sm.) 3, 39.
Numérotation du verset 1Par. 4,13 
Filii autem Cenez Othoniel et Saraia. Porro filii Othoniel : Athat21  ,
interl.| vel Atthat

21  Athat Edmaior. (P U) Φ ΨD Ed1455 Rusch ] Atthath ΩJ, Hathath Clementina , Athath Weber
Maonathi22  .

22  Maonathi] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,14 
Maonathi23  genuit Ophra. Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum. Ibi quippe artifices erant.
marg.|  SARAIAS  AUTEM  GENUIT  IOAB. De Saraia dicitur Ioab prodisse, qui iuxta nominis interpretationem pater vallis artificium, quia de filiis eius fuerunt architecti qui edificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis quos « scientia non inflat, sed caritas edificat » quos modestia et humilitas exaltat ut Gamaliel et Paulus eius discipulus.

1Cor. 8, 1
Cf. Act. 22, 3.

23  Maonathi] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,15 
Filii vero Caleb filii Iephone Hir et Ela et Nachem24  . Filiique Ela : Cenez25  .

24  Nachem] Nahem Weber 25  Cenez] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,16 
Filii quoque Ialelel26   : Ziph et Zipha Thiria et Asrael.

26  Ialelel] Iallelel Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,17 
et filii Ezra27  Iether et Mered28  et Epher et Ialon29  .
marg.|  EZRA. RA<BANUS>. HIERONYMUS. Aiunt Hebrei Ezram qui interpretatur auxiliator, esse Amram patrem Moysi et Aaron Iether, id est auxilium esse Aaron, et Mered qui rebellans esse Moysen,   Epher quoque, vel Opher, id est pulverem Heldad fuisse,   Ialon vero Meldach qui duo de Septuaginta senioribus fuerunt quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium. Tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldad et Meldad30   

Cf. Nm. 11, 26.

27  Ezra Weber ] Esra Rusch | 28  Mered Weber ] Mereth Rusch | 29  Ialon Rusch (Ialô) Weber ] Ialom Cava Θ, Iaalô ΩJ, Iahalon Ed1455 |
30  Heldad... Meldad] scrips. , Heldach... Meldach Rusch
Genuitque Mariam et Sammai et Iesba, patrem Esthamo.
marg.|  GENUITQUE  MARIAM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Samai Moysen intelligi volunt qui interpretatur celestis. Iesba Aaron qui interpretatur collaudatio patrem Esthamo, id est ignis manentis, quia filii Aaron sacrificia igne adolebant. Nomina vero que continuatim sequuntur omnia Moysi esse vocabula ; intelliguntur propter diversos actus : Iared31  vocatur id est descendens, eo quod de monte descenderit cum tabulis lapideis. Pater Geddor, id est sepis, quia quasi sepe populum lege circumdedit. Heber, id est victor, quia populum Dei servitio iunxerit pater Zocho id est prophetie, quia prophetarum doctor fuit Icuthiel id est sperans in Deum, quia spem habuit ut de Egypto populum liberare pater Ionaa qui interpretatur gubernator, quia populum in eremo gubernavit et doctrina sua quotidie gubernat.
31  Iared] scrips. , Iareth Rusch
Numérotation du verset 1Par. 4,18 
Uxor quoque eius Iudaia
interl.|  hanc dicunt esse Iochabed matrem Moysi et Aaron
peperit Iared32  patrem Gedor, et Heber patrem Socho33  et Ichutiel34  patrem Zanoa35  . Hi autem filii Bithie36  filie pharaonis, quam accepit Mered.
marg.|  FILIE  PHARAONIS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Filiam pharaonis matrem Moysi vocat, que etiam secundum proprietatem nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et a Mered id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est.

32  Iared Ω Rusch Clementina ] Iareth Ed1455 | 33  Socho] Soccho Weber | 34  Ichutiel] Hicuthihel Weber | 35  Zanoa] Zano Weber | 36  Bithie] Beththie Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,19 
Et filii uxoris Odaite37 
interl.|  alias Odaie

37  Odaite] Odaie Clementina Weber
sororis Nathan38  patris Ceila, Garmi39  et Esthamo40 
interl.| vel Eschamoa

< Non hab. > Edmaior. (apparatus)

38  Nathan] Naham Weber | 39  Garmi Weber (Carmi Ed1455 , Garini ΩS)] Garim cacogr. Rusch | 40  Esthamo Weber ] Eschama Rusch tantum |
qui fuit de Machati41  .

41  Machati ΩSM Ed1455 Rusch ] Machathi Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,20 
Filii quoque Simon Ammon42  , et Rena filius Anan, et Thilon.
interl.|  alias Ethilon

42  Ammon] Amnon Weber
Et filii Iesi43   : Zoeth et Benzoeth.

43  Iesi Weber ] Iasi Rusch tantum
Numérotation du verset 1Par. 4,21 
Filii Sela filii Iude44  , Her
interl.|  hic ponitur in memoria pristini nominis illius qui propter impietatem a Domino percussus est

44  Iude] Iuda Weber
pater Lecha et Laada,
marg.|  HER  PATER. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Redit ad progeniem phares de qua ortus est David, ut progeniem Iuda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Noemi in cuius tempore propter prevaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo, converterentur ad Dominum, quod quia contempserunt invaluit fames et qui in tribu Iuda prior videbatur inopia cogente cum uxore et filiis patria pulsus in peregrinatione cum filiis mortuus est.
pater Maresa
interl.|  qui cum Beseleel opus tabernaculi expleverunt

Cf. Ex. 36, 1.
et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti,
interl.|  tabernaculo federis
Numérotation du verset 1Par. 4,22 
et qui stare fecit solem virique Mendacii, et Securus, et {t. 2   : Erfurt, f. 94va   ; facsim., p. 188a} [Rusch, f. 94va   ] Incendens, qui principes fuerunt in Moab,
marg.|  SECURUS  ET  INCEDENS. Rabanus MaurusRABANUS. Maalon et Chelion qui hic securus {t. 2   : Erfurt, f. 94va   ; facsim., p. 188a} [Rusch, f. 94va   ] et incedens dicuntur fuisse in Moab, quia uxores moabithides duxerunt. Unde in hebreo non principes sed mariti dicuntur, sicut illius lingue doctores tradunt.
et qui reversi sunt in Lehem45  .
interl.|  panem

45  Lehem ΨD Ed1455 Rusch ] Bethleem ΩSM, Lahem Clementina , Leem Weber
Hec autem verba vetera.
interl.|  quia hec historia in Ruth scribitur
marg.|  QUE 46   REVERSE. Noemi et Ruth que reverse sunt in Bethleem audita panis ubertate.

Cf. Rt. 1, 22.
46  que] sic Rusch
Numérotation du verset 1Par. 4,23 
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus
marg.|  FIGULI  HABITANTES. Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant, doctores intelligimus qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus. Unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quidquid dicunt quidquid agunt ad gloriam Dei faciunt.
marg.|  HABITANTES  IN  PLANTATIONIBUS. Progenies Ruth que in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis hec plantatio pervenit.
et in sepibus47  apud regem in operibus eius.
interl.|  quia ex eis rex David ortus est cuius opera nimiis efferuntur preconiis

47  sepibus] presepibus Weber
Commoratique sunt ibi.
interl.|  in Bethleem
marg.|  COMMORATIQUE  SUNT  IBI  FILII  SIMEON. In Genesi sex scribuntur sed hic Sober pretermittitur quia nulla de eo progenies. Sed quedam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel id est mare Dei, hic Nabuel id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Iarib id est litigans, quia de eo exivit Zambri qui cum Madianite fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Iachim in Genesi id est preparatio hic vero nominatur Zara, id est ortus.

Cf. Gn. 46, 10.
Nm. 25, 14.
Numérotation du verset 1Par. 4,24 
Filii Simeon : Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
Numérotation du verset 1Par. 4,25 
Sellum filius eius, Mabsam48  filius eius, Masma filius eius.

48  Mabsam Rusch Weber ] Mabsã ΩSJ, Mapsam Clementina
Numérotation du verset 1Par. 4,26 
Filii Masma : Amuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 4,27 
Filii Semei sedecim et filie sex. Fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adequare summam filiorum Iuda.
marg.|  ET  UNIVERSA  COGNATIO  NON  POTUIT  ADEQUARE. Quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Iudas. Unde in Iosue dicitur Simeon per cognationes suas accepisse hereditatem in medio filiorum Iuda.

Ios. 19, 1-9.
Numérotation du verset 1Par. 4,28 
Habitaverunt autem
interl.|  he civitates ex maxima parte pertinent ad tribum Iude
in Bersabee et Molada et Apharsual49 

49  Apharsual] Asarsual Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,29 
et in Ballaa et in Asomech50  et in Tholad51  ,

50  Asomech] Asom Weber 51  Cf. Ios. 15, 29.
Numérotation du verset 1Par. 4,30 
et in Bathuel52  et in Horma53  et in Siceleg54 
interl.| vel Siccileg

52  Bathuel] Bathuhel Weber | 53  Horma Rusch ] Orma Weber | 54  Siceleg] scrips. hic et ubique cum Clementina Weber , quandoque ΩJ ΩS Rusch , Sichelech Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 4,31 
et in Bethmarchaboth et in Asarsasusim55  et in Bethberai et in Saarim. He civitates eorum usque ad regem David.
marg.|  HE  CIVITATES. Quia Sychelech et Bersabee que Iude fuerunt et a Symeone invase sunt a David in pristinam Iude hereditatem redierunt.

55  Asarsasusim] Asarsusim Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,32 
Ville quoque eorum Ethan56  et Enet57  et Remmon et Thocen58  et Asan civitates quinque,

56  Ethan] Etham Weber | 57  Enet] Aen Weber | 58  Thocen] Thochen Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,33 
et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal.
interl.|  locus qui alibi Cariathbaal

Cf. Ios. 15, 60.
Hec est habitatio eorum et sedum distributio.
Numérotation du verset 1Par. 4,34 
Mosobab59  quoque et Iemlech et Iosa filius Amasie,

59  Mosobab] Masobab Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,35 
et Ioel et Iehu filius Iosabie, filii Saraie, filii Asiel
Numérotation du verset 1Par. 4,36 
et Helioenai et Iacoba et Suchua60  et Asaia et Adihiel61  et Isimiel et Banaia.

60  Suchua] Isuaia Weber 61  Adihiel] Adihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,37 
Sisa quoque filius Sephei, filii Allon, filii Idaia, filii Semri, filii Samaia.
Numérotation du verset 1Par. 4,38 
Isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo affinitatum suarum {t. 2   : Erfurt, f. 94vb   ; facsim., p. 188b} [Rusch, f. 94vb   ] multiplicati sunt vehementer.
marg.|  ISTI  SUNT  PRINCIPES  NOMINATI. Descripta stirpe Symeonis et actibus eorum, mystice signatur quia doctores sancti, id est Ecclesie principes, gregibus Christi pascua providentes {t. 2   : Erfurt, f. 94vb   ; facsim., p. 188b} [Rusch, f. 94vb   ] proficiscuntur in Gador vel Gader que interpretatur sepes eius. Hec est Ecclesia que est fidelium defensio, ibi sunt pascua usque ad orientem vallis, id est incarnationem verbi qui « semetipsum exinanivit servi formam accipiens ». In eo inveniuntur pascua. Ipse enim ait : « Per me si quis introierit ingredietur et egredietur et pascua inveniet » virtutes scilicet.   In eo terra latissima et quieta , id est gratia Spiritus sancti copiosa, in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idolare reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechie regis Iuda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias scilicet fortitudo Domini significat .   Percusserunt tabernacula eorum etc. Percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et secularia desideria per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie iuste et pie vivere in hoc seculo ut fiat quod scriptum est et erit in loco ubi autem dictum est : « Non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei ».

Phil. 2, 7.
Io. 10, 9.
Rm. 9, 26 ; Os. 2, 24.
Numérotation du verset 1Par. 4,39 
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad
interl.|  alias : in
orientem vallis et ut quererent pascua gregibus
interl.| vel ovibus
suis.
Numérotation du verset 1Par. 4,40 
Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham62  .

62  Cham] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,41 
Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechie regis Iuda, et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in
interl.| vel ad
presentem diem, habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem63  repererunt.

63  pascuas ibidem] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,42 
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti,
marg.|  VIRI  QUINGENTI. Patres novi Testamenti qui abierunt in monte Seir et percusserunt reliquias Amalechitarum, quia superbia huius mundi conculcantes deformitatem vitiorum comprimunt, hi quattuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spiritale bellum contra demones convenienter gerunt, percussis reliquiis Amalechitarum ibi habitabant, quia expulsis demonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia usque ad finem mundi permanet in qua quotidie antiquus hostis triumphatur.
habentes principes Phaltiam et Naariam64  et Raphaiam65  et Oziel filios Iesi,

64  Naariam] Nahariam Weber 65  Raphaiam Weber ] Raphiam cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 4,43 
et percusserunt reliquias que evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_4)