initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Par. 5,1 
Filii quoque Ruben primogeniti Israel. Ipse quippe fuit primogenitus eius, sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph, filii Israel et non est ille reputatus in primogenitum.
marg.|  SED  CUM  VIOLASSET  THORUM etc. Ideo ablata sunt   Ruben primogenita, quia « dormivit cum Bala concubina patris sui ». Et data sunt Ioseph filio iuniori cuius progenies multiplicatur  {t. 2   : Erfurt, f. 95ra   ; facsim., p. 189a} [Rusch, f. 95ra   ] et excedit potentiam regni inter decem tribus. Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere, sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi in quo erat « plenitudo divinitati », in cruce suspendit, et occidit primogeniti dignitas ad spiritalem Ioseph, id est Christum et Ecclesie populum translata est ad quem Pater : « Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech ».

a Gn. 35, 22.
b Col. 2, 9.
c Ps. 109,4 ; Hbr. 5, 6 ; Hbr. 7, 17 ; Hbr. 7, 21.
Numérotation du verset 1Par. 5,2 
Porro Iudas
interl.|  Christus de quo : « Non auferetur sceptrum de Iuda, donec veniat qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium »

Cf. Gn. 49, 10.
qui erat fortissimus
interl.|  quia « unxit eum Deus oleo letitie pre » etc.

Cf. Ps. 44, 8 : « Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie pre consortibus tuis ».
inter fratres suos, de stirpe eius principes
interl.|  apostoli et doctores novi Testamenti de quibus dicitur : « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram »

Ps. 44, 17.
germinati sunt. Primogenita autem reputata sunt Ioseph.
interl.|  primogeniti dignitas et principatus regni ad Christum pertinent qui est : « Primogenitus mortuorum et princeps regum terre »

Apc. 1, 5.
Numérotation du verset 1Par. 5,3 
Filii ergo Ruben primogeniti Israel : Enoch et {t. 2   : Erfurt, f. 95ra   ; facsim., p. 189a} [Rusch, f. 95ra   ] Phallu, Esrom, et Charmi.
Numérotation du verset 1Par. 5,4 
Filii Ioel : Samaia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
Numérotation du verset 1Par. 5,5 
Micha filius eius, Reehia filius eius, Baal filius eius,

Reehia] Reeia Weber
Numérotation du verset 1Par. 5,6 
Beera filius eius,
interl.|  hunc dicunt esse patrem Osee prophete quem rex Assyriorum cum decem tribubus captivavit
quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben.

Theglathphalasar] scrips. , Theglathphalaasar Rusch , Theglathphalnasar Weber cum textu greco
Numérotation du verset 1Par. 5,7 
Fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas. Habuerunt principes Ieiel et Zachariam.
Numérotation du verset 1Par. 5,8 
Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon.
Numérotation du verset 1Par. 5,9 
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 5,10 
In diebus autem Saul preliati sunt contra Agarenos
marg.|  CONTRA  AGARENOS. Verisimile est Agar fuisse Cethuram, cum in sequentibus dicat « Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum Manasse » cum Ageneris pugnasse, et prebuisse illis auxilium Itureos, Napheos et Nodab filios Ismaelis. Nodab autem est - ut videtur - qui in Genesi Cedma dicitur, id est antiquorum vel antecedens.

Cf. Gn. 25, 1.
Ios. 22, 1.
Cf. 1Par. 5, 19.
Cf. Gn. 25, 15.
Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 1, cap. 5, PL 109, 310A-B. Cf. Hieronymus (pseudo), Quaestiones hebraicae in 1Par. 5, 19, PL. 23, 1374B.

Agarenos] Agareos Weber
et interfecerunt illos. Habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga que respicit ad orientem Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 5,11 
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha.
Numérotation du verset 1Par. 5,12 
Ioel in capite, et Saphan secundus, Ianai autem et Saphat in Basan.
Numérotation du verset 1Par. 5,13 
Fratres vero eorum, secundum domos cognationum suarum : Michael et Mosollam et Sebe et Iori et Iacham et Zie et Heber septem.

Iacham] scrips. , Iachã Rusch , Iachan Weber
Numérotation du verset 1Par. 5,14 
Hi filii Abiail, filii Uri, filii Iara,
interl.|  alias : Iora, alias : Ioara

Iara] Iaro Weber
filii Galaad, filii Michael,filii Iesesi, filii Ieddo,
interl.|  alias : Ieddu , alias :   Geddo

Iesesi Rusch Weber ] Iesei ΩS
filii Buz,
Numérotation du verset 1Par. 5,15 
fratres quoque filii Abdiel filii Guni
interl.| vel Goni
princeps domus in familiis suis,
Numérotation du verset 1Par. 5,16 
et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos eorum.

eorum] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 5,17 
Omnes hi numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda et in diebus Ieroboam {t. 2   : Erfurt, f. 95rb   ; facsim., p. 189b} [Rusch, f. 95rb   ] regis Israel.
Numérotation du verset 1Par. 5,18 
Filii Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse, viri bellatores scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prelia quadraginta quattuor millia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam.
Numérotation du verset 1Par. 5,19 
Dimicaverunt contra Agarenos. Iturei vero et Naphei et Nodab
Numérotation du verset 1Par. 5,20 
prebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum preliarentur et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
interl.|  dum filii Israel Deo servierunt habuerunt eum propitium et defensorem contra hostes suos, cum autem eo relicto idola coluerunt, senserunt ultorem quem habuerant protectorem
Numérotation du verset 1Par. 5,21 
Ceperuntque omnia que possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
Numérotation du verset 1Par. 5,22 
Vulnerati autem multi corruerunt. Fuit enim bellum Domini,
interl.|  id est ad internicionem hostium auxilio Dei peractum
habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
interl.|  donec scilicet pro peccatis suis traditi sunt Assyriis
Numérotation du verset 1Par. 5,23 
Filii quoque dimidie tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque ad Baal Hermon et Sanir et montem Hermon. Ingens quippe numerus erat.

ad] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 5,24 
Et hi fuerant principes domus cognationis eorum : Epher, Iesi10  et Heliel et11  Ezriel
interl.|  alias : Zerihel

fuerant] fuerunt Weber | 10  Iesi] et praem. Weber | 11  et] om. Weber |
et Ieremia et Odaia12 
interl.| vel Odoia

12  Odaia] Odoia Clementina Weber
et Iediel viri fortissimi et potentens, et nominati duces in familiis suis.
Numérotation du verset 1Par. 5,25 
Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terre quos abstulit Dominus coram eis,
Numérotation du verset 1Par. 5,26 
et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum,
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 95rb   ; facsim., p. 189b} [Rusch, f. 95rb   ] ET  SUSCITAVIT  DEUS  ISRAEL etc. Notandum est quod in Regum dicitur   Phul regem Assyriorum a Manahem filio Gaddi rege Israel accepisse mille talenta argenti, ut esset ei auxilio et firmaret regnum eius, non quod eum transtulerit in Assyrios, et quod Theglathphalasar rex Assur in diebus Phacee regis Israel cepit Ahion et Abel domum Macha, et Ianoe, et Cedes, et {t. 2   : Erfurt, f. 95va   ; facsim., p. 190a} [Rusch, f. 95va   ] Asor, et Galaad, et Galileam, et universam terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios. Postremo narrat quod Salmanasar rex Assyriorum, Osee, filium Ela, regem Israel, obsidendo tribus annis Samariam, cepit et transtulit Israel in Assyrios, et posuit eos in Hayla et in Abor iuxta fluvium Goram, in civitatibus Medorum. Unde queritur quomodo in Paralipomenon dicamus   Phul et Theglathphalasar reges Assyriorum transtulisse Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse in Haylam et Abor et Aram et fluvium Gozan, cum Malachim narret hoc Salmanasar fecisse qui transtulit Israel in Assyrios, et posuit in locis supradictis ? Sed reges Assyriorum priores hoc fecisse dicuntur, quia ceperunt cum gente Assyriorum quod eadem gens in posteris perfecit. Aram quam Paralipomenon memorat, Malachim pretermittit. Autumant Hebrei esse reges13  civitatem Medorum.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19-20.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 17, 3-6.
13  reges] correx., rages cacogr. Rusch
et spiritum Theglathphalasar regis Assur, et transtulit Ruben et Gad et dimidiam tribum14  Manasse et adduxit eos in {t. 2   : Erfurt, f. 95va   ; facsim., p. 190a} [Rusch, f. 95va   ] Ale
interl.| vel Ala

14  dimidiam tribum] dimidium tribus Weber
et Abor et Aara15  et fluvium Gozan usque ad diem hanc.

15  Aara] Ara Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_5)